Franciscus Boehm: Sacerdos

Franciscus, vulgo Franz, Boehm (natus Boleszyn apud Allenstenium in Borussia Occidentali die 3 Octobris 1880; mortuus Dachani in castris carceralibus die 13 Februarii 1945) fuit sacerdos Catholicus Archidioecesis Coloniensis, qui, adversus nazismi doctrinas dimicans mortuus, martyr nunc a multis habetur.

Wikidata Franciscus Boehm
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Boehm: imago
Franciscus Boehm: imago
Nativitas: 3 Octobris 1880; Boleszyn, Warmian-Masurian Voivodeship
Obitus: 13 Februarii 1945; castra carceralia Dachani
Patria: Germania
Franciscus Boehm: Biographia, Memoria in ecclesia Sancti Martini ad Boleszyn, Bibliographia
Schola Dusseldorpii nomen Francisci Boehm gerit.

Biographia

De vita

Franciscus Boehm, natus die 3 Octobris 1880 in Borussia occidente, ex familia magistrorum venit. Scholam suam Gladbaci Monachorum perfecit. Studiis philosophicis theologicisque Bonnae expletis, presbyter in archidioecesi Coloniensi anno 1906 ordinatus est. In tribus capellani dignitatibus in Regione Rurana etiam Polonis curam pastoralem dare poterat, quia linguam Polonicam callebat. Paroeciae totius curam Dusseldorpii anno 1917 suscepit.

De fasciculo vigilum occultorum

Anno 1923, cum Sieglar anno 1923 migravit; pastoris martyrium incepit. Sequentia emerserunt ex fasciculo quem agentes in rebus Gestapo produxerunt:

  • Anno 1934 processus iudicialis propter celebrationem nazismi perturbandam, qui omissus est.
  • Anno 1935 disciplinam religiosam dare vetitus est.
  • Eodem tempore prima expulsio ex districtu administrativo facta est, quae anno 1936 in generalem abolitionem elevata est.
  • Anno 1937 secunda et ultima expulsio e districtu administrativo facta est.

De eius sacerdotio Monhemii annis inter 1938 et 1944 haec addenda erant:

  • Anno 1938 propter declarationes adversus nazistas poena multatus est.
  • Anno 1941 magistratus eum monuit ne Polonice praedicaret.
  • Anno 1942 sententia ad mulctam 3,000 marcarum propter praedicationem de Rege Christo.
  • Anno 1944 praedicatio paschalis adversus propagandae pelliculam quandam. Boehm primum captus est, deinde autem rursus dimissus est.
  • Die 5 mensis Iunii anno 1944, statim post missam in oratorio lectam, iterum comprehensus est.
  • In captionibus circa coniurationem diei 20 Iulii 1944 Boehm Dachanum die 11 mensis Augusti anno 1944 adductus est, ubi in parte carceralium presbyteris reservata depositus est.

Morbo herpetis zosteris laborans, quem abductio causaverat, die 13 mensis Februarii anno 1945 in castris Dachani mortuus est.

Memoria in ecclesia Sancti Martini ad Boleszyn

Dioecesis Thoruniensis pastorem Franciscum Boehm Boleszyn in oppido honorat. Tabula commemorativa in fano Sancti Martini affixa hoc personat:

SACERDOS FRANCISCUS BOEHM
NATUS IN VILLA BOLESZYN DIE III MENSIS OCTOBRIS ANNO MDCCCLXXXV
BAPTIZATUS IN TEMPLO ISTIUS VILLAE DIE XXXI MENSIS OCTOBRIS ANNO DOMINI MDCCCLXXXV
UNA CUM FAMILIA ANNO DOMINI MDCCXCIII A REGIMINE PRUSSICO EXPULSUS EST,
CUM POLONIS INCOLIS VILLAE BOLESZYN FAVERET.
IN ORDINEM PRESBYTERATUS ORDINATUS EST
ET IN NUMERUM SACERDOTUM ARCHIDIOECESIS COLONIAE AGRIPPINIAE AGGREGATUS ANNO DOMINI MCMVI.
PAROCHI PAROCHIAE MONHEIM AM RHEIN MUNERE FUNGEBATUR.
DIE XIII MENSIS FEBRUARII ANNO DOMINI MCMXLV IN PUBLICAE CUSTODIAE CAMPO, QUI VOCATUR DACHAU,
PALMAM MARTYRII ADEPTUS EST.
– Parochia Sancti Martini in Boleszyn

Anno 1999 catholica Ecclesia presbyter Franciscum Boehm testem fidei in Martyrologio Romano Germanico saeculi XX accepit. Anno 2010, Catholici Monheim ab archidioecesi Coloniensi petiverunt ut processum beatificationis aperiat. Testis hodiernus Carolus Bormann ea occasione, quae maxime probabat apud Boehmum, affirmavit: "paratum se adiuvare, virum religiosum, in officiis diligens, hominem severum et ambiguitates vitare".

Bibliographia

  • Peter Buter / Rudolf Pohlmann (2020): Pfarrer Franz Boehm 1880–1945, Glaubenszeuge und Märtyrer. editio secunda recognita et aucta, paroeciae catholicae Sancti Gereonis, Monhemii 2020, ISBN 978-3-00-066621-6.
  • Bedšrich Hoffmann: And Who Will Kill You: The Chronicle of the Life and Sufferings of Priests in the Concentration Camps. editio quarta, Pallottinum, Posnaniae 1994, ISBN 978-83-7014-223-0, p. 395.
  • Helmut Moll: "Wenn wir heute nicht unser Leben einsetzen ...". Martyrer des Erbistums Köln aus der Zeit des Nationalsozialismus, Coloniae Agrippinae 1998, ISBN 978-3931739-09-6, p. 22-23.
  • Helmut Moll: Zeugen für Christus. Das deutsche Martyrologium des 20. Jahrhunderts, Paderbrunnae 1999, editio septima recognita et renovata 2019, ISBN 978-3-506-78012-6, Tomus I, p. 342–345.

Nexus externi

Franciscus Boehm: Biographia, Memoria in ecclesia Sancti Martini ad Boleszyn, Bibliographia  Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Boehm spectant.

Notae

Tags:

Franciscus Boehm BiographiaFranciscus Boehm Memoria in ecclesia Sancti Martini ad BoleszynFranciscus Boehm BibliographiaFranciscus Boehm Nexus externiFranciscus Boehm NotaeFranciscus Boehm13 Februarii188019453 OctobrisAllensteniumArchidioecesis ColoniensisBorussiaCastra carceraliaDachanumDoctrinaEcclesia CatholicaMartyrNazismusSacerdos

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Mahometus ibn Nāyif8 MaiiPuerHomo sapiensNationes mundiStesichorusParadisus amissusLingua GraecaGraeciaGregorius NazianzenusBarcinoAdamLuxemburgumMusicaReligio IslamicaVindobonaMillennium 1Europa OccidentalisRomaHafniaOdysseaAthelstanus (rex Anglorum)MolybdenumAb urbe condita libriCantus GregorianusSpatium quattuor dimensionumTyranaVectaSoteriusChristologiaCurculio (Plautus)VehiculumRes inexplicata volansProkaryotaViciHistoriaPlatoRegnum HierosolymitanumCalendarium GregorianumIudaeiHTMLRamus interventricularis anteriorSecta SunniticaCarmina (Horatius)DomusPetroleumSystema internumCivitasDactylusEnergia ventosaArgentinaFasciculus informaticusTransnistriaThe Mule (pellicula 2018)Atropatene (res publica)1 NovembrisUnio EuropaeaNederlandiaDaniaArabiaCunnilinctioBaracus ObamaPeccatumLexiconAesopusPhilippus BiagioliCivilitasActivismusHomosexualitasMonocotyledoneaeReligio Christiana🡆 More