Germania nazistica, etiam Tertium Imperium appellata, fuit Germania per annos 1933–1945, cum forma rei publicae esset civitas totalitaria, ab Adolpho Hitler et Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factione Germanica temperata.
Hitler, a praeside von Hindenburg ad munus Cancellarii Imperii (Theodisce Reichskanzler) die 30 Ianuarii 1933 motus, omnes suae ut solius ducis potestatis adversarios cito exstirpavit. Civitas eum ut Führer ('dux') colebat, totam auctoritatem ei concedens. Proferunt historici hypnoticum eius rhetoricae effectum in audientiis magnis, parvisque in gregibus eius oculorum: "Praeter omnes . . . Germani de Hitleri vis attrahendi 'hypnotica' loquuntur." Secundum "principium ductus," edicta ipsius Führer super omnes leges supererant. Summi homines publici Hitlero deferebant eiusque rationes reipublicae gerendae efferebant; eis eutem erat aliquantum autonomiae: administratio non erat corpus compositum una agens, sed potius congeries factionum quae potestatem consequi Hitleroque blandiri semper conabantur. Media Depressione Oeconomica Magna, administratio Nazistica prosperitatem refecit atque magnam operarum inopiam per pecuniam pro rebus militaribus erogatam finivit et oeconomiam mixtam consuetudinum mercatus liberi consiliique sedis imperii instituit. Permulta opera publica suscepta sunt, inter quae constructio viarum Autobahn appellatarum. Prosperitas renovata administrationem populo gratissimam fecit; adversariis praeterea suppressis, imperium Hitleri maximam partem fuit tutum.
Rassismus, praecipue antisemitismus, fuit primum praeceptum societatis in Germania Nazistica. Gestapo (clandestini civitatis vigiles) et SS sub Henrico Himmler adversarios liberales, socialisticos, communisticos exstinxit, Iudaeosque vexavit et necavit. Multitudo Germana credidit populos Germanicos, etiam genus Nordicum appellatos, purissimum generis Ariani exemplum fuisse, quod ergo erat genus dominans. Educatio biologiam generis, rationem civium numeri gerendam, et habilitatem athleticam vehementius dixit. Socium esse societatis Iuvenum Hitlerianorum coactum est. Numerus mulierum in educatione postsecundaria matriculatarum magnopere defecit, et occasiones mulierum in cursu honorum imminutae sunt. Homines Nazistici, iura mulierum "opus ingenii Iudaei" appellantes, quod "liberationem ex liberatione" appellabant factitaverunt. Oblectamenta et periegesis per programma Vis per Gaudium ordinatae sunt. Administratio expressiones artisticas moderata est, proprias artis formas promovens et alias deterrens vel prohibens. Nazii infamem Entartete Kunst (Artis Degeneris) exhibitionem anno 1937 produxerunt. Iosephus Goebbels, Minister Propagandorum, cinemate, comitiis cumulatis?, et hypnotizante Hitleri eloquentia efficienter ad temperandam opinionem publicam usus est. Anno 1936, Olympia Aestiva Tertium Imperium inter civitates vehementius monstravit.
Germania plus atque plus infense poposcit, se bellum facturum monens. Britanniarum Regnum et Francia placationem offerebant, Hitlerum ad extremum placeri sperantes. Itaque Austria in dicionem Germanam anno 1938 redacta est, Sudetia per Pactionem Monaci eodem anno, reliquia quoque Czechoslovakiae anno insequente occupata. Hitler, pactione cum Iosepho Stalin facto, Poloniam invasit Septembri 1939, secundum bellum mundanum conflans. Germania, cum Italia Beniti Mussolini sociata, Franciam et plurimum Europae ante 1940 vicerat, et adeo minatus est Magnae Britanniae, solum hostem superstitem. Reich Commissariats in regiones victas saeviebant, et administratio Germana Imperium Generale appellata in Polonia instituta est. Castra carceralia, etiam anno 1933 instituta, captos publicos hostesque administrationis tenere adhibebantur. Numerus castrorum quadruplex inter 1939 et 1942 factus est, usque ad plus quam trecenta, cum servi ex omni Europa, Iudaei, capti publici, homines facinorosi, homosexuales, Zingari, morbo mentis adfecti, et alii in custodiam coniecti sunt. Apparatus qui instrumentum vexationis coepit in occidione Iudaeorum et aliorum minoritatum? in Holocaustum convertus est.
Unione Sovietica a Germania anno 1941 invasa, tempus a Tertio Imperio in proeliis Stalingradi et pugna Kurschensi, maioribus victoriis militaribus, anno 1943 descivit. Exercitus Sovieticus ingentes impetus contra Germaniam faciebant, maxima historiae proelia terrestria. Immanis omnium maiorum urbium Germanarum, astariorum ferriviarum, plantarumque petrolei verberatio ordinata anno 1944 crevit, Luftwaffe (Vim Aeream Germanam) obturans. Germaniam anno 1945 Sovietici ex oriente et Foederati ex occidente pervagati sunt. Foederati victores denazificationem, rationem reipublicae gerendae, coeperunt, et ducatum Nazisticum per accusationes belli scelerum in Iudiciis Norimbergensibus iudicavit.
Deutsches Reich ('Imperium Germanicum'") fuit ritum Germaniae nomen a 1871 ad 1945, modis rerum publicarum inter se plene diversis. Status Imperii Germanici die 18 Ianuarii 1871 conditi usque ad res novas mensis Novembris anni 1918 erat foederatio ex monarchiis constitutionalibus et urbibus liberis constans. Imperium Germanicum temporis sequentis hodie Res Publica Vimariana vocari solet, quae a 1919 ad diem 23 Martii 1933, qua Hitler summum imperium per "Ermächtigungsgesetz" obtinuit, in democratia repraesentativa consistebat. Cui, cum Hitler die 30 Ianuarii 1933 a praeside cancellarius imperii factus esset, dictatura nazistica („nationalsozialistischen Führerstaat“, civitas ducalis nazistica) successit,, quae simul cum secundo bello mundano in Europa, cum exercitus Germani se dederunt, die 8 Maii 1945 finem habuit.
Nazistae territorium imperii gradatim amplificaverunt. Post Austriam 12/13 Martii 1938 imperio adiunctam ("Anschluss") Austria "Ostmark" (marchia orientalis) nominata est, ab anno 1942 Donau- und Alpenreichsgaue (pagi Danuvii Alpiumque). Regiones Germaniae et pristinae Austriae coniunctim a mense Martio 1938, quamvis non publice, Großdeutsches Reich ('Maius Imperium Germanicum') appellatae sunt. Hoc nomine Nazistae posuerunt omnes Germanos, ut iam 1848 disputatum est, in unam civitatem congregandos esse, illos etiam, qui tum adhuc extra Germaniae fines habitarent. Itaque paulatim etiam aliae regiones postea occupatae imperio adiunctae sunt. Anno 1943 nomen publicum factum et ubique adhibitum est.
Altreich (imperium antiquum) dictione Nazistica erat territorium Germanicum ante Austriam mense Martio 1938 coniunctam, una cum regione Saravica (Saargebiet) anno 1935 redintegrata, Sudetia autem, quae mense Octobri 1938 annexa est, et Urbs Libera Gedania anno 1939 expugnata exclusae erant. Imperium antiquum, quod dicitur, stricte a regionibus noviter adiunctis distinctum est, quarum leges ac modi administrandi differebant. Civitates victores bello confecto regionem Saravicam partem Germaniae esse probaverunt.
Nomina populo gratissima in verba Germania Nazistica et Tertium Imperium fieri possunt. Nomen Tertium Imperium a Nazistae adsumptum est in mythistoria ab Arthuro Moeller van den Bruck anno 1923 edita, quae Sacrum Romanum Imperium (962–1806) primum, et Imperium Germanicum (1871–1918) alterum enumeravit. Simili modo verbum "Imperium millenarium" adhibitum est significans finem culmenque historiae esse. Nazistiae Rempublicam Vimarianam (1918–1933) praeteriverunt, quam ut errorem historicum vituperaverunt, eam systema Nazisticum fastidiose appellantes. Germani hodie illud tempus historiographice Zeit des Nationalsozialismus vel verbis contractis NS-Zeit ('tempus Socialismi Nationalis') dicunt.
Motus Nazisticus inter iratos veteranos iuvenes decennio 193 ineunte ortus est; qui Foedus Versaliis sancitum (1919) (1919), Rempublicam Vimarianam, et ad summam democratiam repudiabant. Refectionem generis Aryani poscebant, Iudaeosque reprehendebant in eo quod difficultates Germaniae efficiebant. Propaganda Nazistica legendum proditionis efficienter adhibebat ad explanandam cladem militarem anni 1918, quod Iudaei, communistae, aliique eversionis cupidi in culpa Berolini essent. Motus Nazisticus fuit parvus usque ad initium Magnae Depressionis anno 1929. Dissensio insequens animum contra modernitatem et liberalismum Reipublicae Vimarianae amplificavit (Goldhagen 1996:87). Eodem tempore, Factio communistica Germanica, a Moscua temperata, corroborabatur dum medium exprimebatur.? Multi Germani statuerunt Factionem Nazisticam ordinem redintegrare, inquietem civilem sedare, et gloriam Germaniae inter civitates reficere posse (Goldhagen 1996:87).
Nazistae offerebantur fortem administrationem autocraticam, pacem civicam, proposita oeconomica radicalia (inter quae plenam laboris occasionem), plus spatii vivendi (Lebensraum) pro populis Germanicis, creationem communitatis civilis in genere conditam, et purgationem phyleticam per Iudaeos fortiter suppressos (Goldhagen 1996:202–203). Pollicebantur praeterea renovationem civitatis et culturae in motu Völkisch conditam, traditionalismum, civitatem iterum armatam, compensationes repudiatas, reclamationem terrarum ob Foedus Versaliense amissarum. Comitiis foederalibus 1932 confectis, Nazistae erant maxima factio in Dieta Imperii (Reichstag), 230 legatos habentes (Kolb 2005:224–225).
Die 30 Ianuarii 1933, Praeses Hindenburg, a Francisco de Papen suasus, Hitlerum Cancellarium Germaniae creavit. Hic eventus a nazistis Machtergreifung ("comprehensio potestatis") appellatus est. Mensibus sequentibus NSDAP "adaequatione" (Gleichschaltung), quae a Nazistis vocabatur, omnis hominum vita sub factionis custodia posita est. Omnibus organizationibus, inter quas etiam gregibus rusticis, voluntariis, athleticis, sectatores Nazistarum praepositi sunt. A mense Iulio 1933 solus exercitus et ecclesiae a custodia factionis exemptae erant (Evans 2005:14).
Nocte diei 27 Februarii 1933 aedificium Dieta Imperii accensa est; Marinus van der Lubbe, communista Batavus, reus incendii factus est. Cum Hitler incendium initium seditionis communisticae esse asseveravisset, quattuor milia communistarum ubique Germaniae a SA comprehensi et in carcerem missi sunt. Cito variae leges factae sunt, quibus Hitlero summum imperium datum est ("Ermächtigungsgesetz") nec non facultas leges sine assensu praesidis et etiam contra constitutionem statuere. Legati dissentientes suffragio prohibiti, mox ceterae factiones praeter NSDAP abolitae sunt (Evans 2003 and Shirer)
Signis Rei publicae Vimariae oppressis pristinum imperii vexillum trium colorum, nigri candidi rubri, ut unum e duobus vexillis restitutum est. Alterum crucem gammatam demonstravit; quod ab anno 1935 solum vexillum publicum praescriptum est. "Horst-Wessel-Lied" ("Carmen Horst Wessel"), hymnus factionis Nazisticae, alter hymnus publicus factus est (Cuomo 1995: 231).
Opera generalia et opera referentiae
Oeconomica
Hitler
Holocaustum, ideologia, rassismus
Ductus
Locii et regiones
Consilia militaria et extera
Homines resistentes
Societas et cultura
Vicimedia Communia plura habent quae ad Germaniam Nazisticam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Germania nazistica, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.