Rassismus sive phyletismus est genus odii quod nonnulli habent adversus alios tantummodo propter differentias coloris cutis, capillorum, oculorum iridis, formaeque corporis, quae differentiae rassalis vocantur.
Rassismus nonnunquam e morbo mentis aut condicione neurotica nascitur, quae possunt rassistas ad facinora criminalia aut perniciosa ducere. Maior tamen pars rassistarum solum verbis ac contumeliis adversus alienigenas utuntur.
Primo sensu rassismus est opinio secundum quam indoles, characteres qualitatesque hominum immutabiliter ex genere seu rassa oriuntur.
In rassismo institutionali, iura beneficiaque quibusdam denegantur aliisque privilegia conceduntur solum propter genus. Hae distinctiones plerumque non solum e differentiis corporum sed etiam culturae nascuntur.
Odium rassicum, ubi homines gregem quemvis opprimunt aut excludunt, saepe phyletismo exitiabiliter coniungitur. Anno 2001, Unio Europaea odium rassicum vetavit, cum multis aliis distinctionis socialis formis, in Charta iurum fundamentalium Unionis Europaeae, cuius effectus legitimus, si quilibet sit, solum in Institutionibus Unionis Europaeae versatur: "Chartae caput 21 vetat distinctiones iuxta rassam, colorem, originem ethnicam socialemve, notas geneticas, linguam, religionem fidemve, opiniones politicas aliasve, civitates, proprietates, invaliditatem, aetatem, vel propensionem sexualem, et secundum nationalitatem.", vel identitatem generis.
Ideologia rassistica saeculo undevicesimo saepe falsis rationibus scientificis fulciebatur, quibus classificatio hominum falso demonstrabatur (Taguieff 1987). Quamquam tales ideologiae post secundum bellum mundanum et Soa valde imminutae sunt, rassismus et discriminationes propter hominum origines factae omnibus in terris pergunt.
Anno 1897 Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois, phyla hominum distinguens, indicavit nos non de phylis cogitare, sed potius de culturis: "historia communis, leges et religiones communes, similes mentis usus et conscius pro quibusdam vitae finibus nisus."
UNESCO diem 21 Martii "Diem internationalem discriminationis rassisticae abrogandae" nominavit, ad recordationem eiusdem diei anni 1960 quo occidio in Sharpeville, Africa Australi, patrata est, cum vigiles publici discipulos qui contra apartheid placide reclamabant interfecerunt.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Rassismus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.