Caba

Caba vel Caaba vel Ca'ba vel Kaaba (Arabice الكعبة al-Kaʿbah, IPA |ælˈkæʕbɐ| 'Cubus'), est aedificium cuboidum in media mescita al-Haram, sanctissima religionis Islamicae mescita, Meccae Arabiae Saudiana sita.

Quae est sanctissimus intra mescitam locus, ergo sanctissimus in omni Islam locus. Musulmani, ubiqumque sint (cum extra Meccam sint), Caabam aspicere debent, cum preces salat perfungantur. Al-Masjid al-Haram circa Caaba aedificata est. Ex omnibus locis geographicis, pars Caabam versus qibla appellatur.

Caba
Caaba et pars mescitae quae eam circumdat.
Caba
Technica Caabae adumbratio dimensiones et elementa monstrat.
Caba
Peregrinatores tawaf agunt.

Una ex Quinque Columnis Islamicis omnem Musulmanum qui potest peregrinationem (hajj) saltem semel perfungi requirit. Multae partes hajj peregrinatores tawaf facere requirunt, circumambulationem circa Caaba modo contrahorologico septies facientes; tawaf etiam agitur a peregrinatoribus per umrah (peregrinatione minore). Tempora autem iucundissima per hajj fiunt, cum miliones peregrinatorum conveniunt ut aedificium eodem die perambulant. Anno 2013, numerus peregrinatorum qui ex Regno Arabiae Saudianae ad hajj agendum venerunt 1 379 531 renuntiatus est. Anno 2014, Arabia Saudiana se 1 389 053 peregrinatorum internationalium et 63 375 incolarum permisse renuntiavit.

Architectura et pars interior

Caba 
Adumbratio Caabae. Vide commentarium.
Caba 
Opus tessellatum Ottomanicum Caabam exprimunt.
Caba 
Pictura ex Jami al-Tawarikh, saeculi quarti decimi ineunte, a fabula inspirata de Mahometo et senibus gentis Meccanae qui Lapidem Nigrum eo saeculo septimo ineunte sustulerunt, cum Caaba reficeretur.
Caba 
Caaba anno 1880.
Caba 
Caaba anno 1907.
Caaba per hajj.
Caba 
Masjid al-Haram et Caaba per hajj, 2008.

Quaeque res in indice sequente numerata proprietatibus in diagrammate ad laevam partem numeratis respondet.

1. Al-Ħajaru al-Aswad, Lapis Niger, in angulo orientali situs est. Angulus septentrionalis Ruknu l-ˤĪrāqī ('angulus Irqauiensis'), angulus occidentalis Ruknu sh-Shāmī ('angulus Levantinus'), angulus australis Ruknu l-Yamanī ('angulus Yemeniae') appellatur. Quattuor anguli Caabae quattuor partes cardinales acus magneticae fere indicant. Maior axis Canopum orientem monstrat, stellam quam paries meridiana indicat, cum minor axis (facies ab oriente ad occidentem) solis ortum solstitii aestivalis et solis occasum solstitii hiemalis fere indicant.

2. Aditus, ostium 2.13 metra supra terram in latere boreoccidentali, qui pro facie aedificii est. Scalae ligneae rotis praeditae in mescita inter portam arcuatam Banū Shaybah et Puteum Zamzam usitate conduntur.

3. Meezab-i Rahmat, os aquae pluvialis, ex auro factum, anno 1627 additum.

4. Canalis, anno 1627 ad fundamentum ab aqua terrestri protegendum additus.

5. Hatim, paries humilis, olim pars Caabae.

6. Al-Multazam, spatium 2 metra latum secundum parietem inter Lapidem Nigrum et ostium aditiale.

7. Statio Ibrahim, saeptum vitri et metalli, quod vestigium protegit pedis Ibrahim habitum, qui supra hoc lapidem per superiores Caabae partes constructas stetisse dicitur, Ismailem in umeris tollens.

8. Angulus Lapidis Nigri (oriens).

9. Angulus Yemeniae (meridioccidens). Peregrinatores magnum lapidem erectum hunc angulum formantem usitate agnoscunt.

10. Angulus Syriae (boreoccidens).

11. Angulus Iraquiae (boreoriens).

12. Kiswah, tegmentum arte acu pingendi ornatum. Kiswa est atrum velum ex serico et auro factum.

13. Linea marmorea, initium et finem cuiusque circumperambulationis notans.

14. Statio Gabrielis.

Caaba, locus sanctissimus in Islam, ex locutionibus domus Dei et domus Allah saepe appellatur.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Al-Kalbi, Hisham Ibn. 1952. The book of Idols. Liber conversus a Nabih Amin Faris.
  • Armstrong, Karen. 2000. Islam: A Short History. ISBN 081296618X.
  • Crone, Patricia. 2004. Meccan Trade and the Rise of Islam. Piscataway Novae Caesareae: Gorgias.
  • Elliott, Jeri. 1992. Your Door to Arabia. ISBN 0473015463.
  • Grunebaum, G. E. von. 1970. Classical Islam: A History 600 A.D. to 1258 A.D. Aldine Publishing Company. ISBN 9780202307671.
  • Guillaume, A. 1955. The Life of Muhammad. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Hawting, G. R. Ka`ba. Encyclopaedia of the Qur'an.
  • Macaulay-Lewis, Elizabeth. The Kaba. Smarthistory.
  • Mohamed, Mamdouh N. 1996. Hajj to Umrah: From A to Z. Amana Publications. ISBN 091595754X.
  • Peterson, Andrew. 1997. Dictionary of Islamic Architecture. Londinii: Routledge.
  • Wensinck, A. J. Ka`ba. Encyclopaedia of Islam. Vol. 4.

Nexus externi

Caba  Vicimedia Communia plura habent quae ad Caabam spectant.
Caba  Situs geographici et historici: Locus:  • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия


Tags:

Caba Architectura et pars interiorCaba NotaeCaba BibliographiaCaba Nexus externiCabaAedificiumArabia SaudianaArabiceCubusGeographiaMeccaMescitaMusulmanusPrexReligio Islamica

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

CalvinismusAurea aetasSanscriticeVenetiaeCaesar non supra grammaticosTrump International Hotel and Tower (Sicagum)HierosolymaCivitas sui iurisAngliaBenitus MussoliniGuido I de LeveiisConstantinus ISclopetum striatumVladimirus LeninNovum Eboracum (urbs)HomoNodus RanvierPlanities elevataSeattlumBelgicaChisinoviaPraemia AcademiaePublius Vergilius MaroMantuaOceanus AtlanticusQuintus Aquilius NigerPulmoMarcus Rebilus ApronianusReligio ChristianaAbecedariumSex.CulturaSocialismusAlbertus PujolsEl NiñoUmbraEducatio inclusivaIosephus StalinHispaniaLinguisticaSolanum tuberosumAvesLingua Graeca antiquaPediludiumMiles mercennariusPulveris hauritoriumIacobus II (rex Angliae)Tellus (planeta)Urbs Belli HorizontisKarlomannus BavariaeUroborusSixtus VCommunismusPSR B1257+12 bTertium Bellum ServileUlixesMediolanumMuseum Dioecesanum IacenseLesbiaMuseum BritannicumTelecommunicatioGnaeus Arrius AugurCivitatum Foederatarum civitasAd usum DelphiniSextus (discretiva)OriensScacciViterbiumOccasus Imperii Romani OccidentalisSinus coronariusPortus NamnetumLexicon2024🡆 More