Alexander Ioannis filius Herzen (Russice: Александр Иванович Герцен, tr.
Familia
Memoria
Filius illegitimus viri nobilis Ioannis Jakovlev (qui filio suo nomen dedit e verbo Herz, i.e. 'cor') fuit. Iam adulescens amicitiam cum Nicolao Ogarëv fecit et pro libertate et abolitione servitutis pugnare cum eo iuravit. Educatus est domi, et dein in facultate physico-mathematica Universitatis Moscuensis, ubi studium anno 1833 complevit. Anno 1847 Russiam in perpetuum reliquit. In Francia, Anglia et Helvetia habitabat. Ab anno 1857 cum Ogarëv acta diurna revolutionaria nomine Kolokol («Колокол»), i.e. 'Campana', in lucem edebat. Kolokol initio Londinii, dein Genavae in lingua Russica edebatur, fuit editio censurae tunc in Russia obliganti non obiecta, et in Imperio Russico nonnullisque aliis regnis prohibita.
Asteroides 3052 Herzen in eius honorem vocatur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Herzen spectant. |
Lexica biographica: • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Alexander Herzen, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.