Cardinalis

Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae est elector et praecipuus Romani Pontificis consultor.

Cardinales, primum sacerdotes dioecesis Romae, hodie praesertim sunt episcopi maximarum mundi sedum sive ministri Romanae Curiae. Cardinales nominantur "Cardinales Episcopi" sive "Presbyteri" sive "Diaconi," etiam si quasi omnes sunt in gradu Sacrorum Ordinum Episcopi. Habent ecclesias "titulares" vocatas, in dioecesi Romae, quae exprimant munus eorum tamquam partem cleri Romae. Nominantur a papa, et creantur in consistorio ab eo vocato.

Cardinalis
Chorales Cardinalium vestes (Gualtherius Kasper et Godfredus Danneels)

Cum bulla postquam verus die 3 Septembris 1586, Papa Sixtus V constituit maximum cardinalium numerum, id est septuaginta. Hic numerus primus anno 1958 a Papa Ioanne XXIII superatus est. Hodie maximus cardinalium numerus, qui papam eligere possunt, est centum viginti, sed saepe Papa Ioannes Paulus II hunc limitem excessit.

Cum littera apostolica Ingravescentem Aetatem die 21 Novembris anno 1970, Papa Paulus VI statuit:

    II. Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum conficiunt:
    1) desinunt esse Membra Dicasteriorum Romanae Curiae ceterorumque Institutorum, quae in superiore articulo memorantur;
    2) ius amittunt Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius in Conclave ingrediendi. Si quis vero Cardinalis inter Conclave octogesimum aetatis annum compleat, iure Romanum Pontificem eligendi frui hac vice pergit.

Nexus interni


Nexus externi

Notae

Tags:

Curia RomanaEcclesia Catholica RomanaEpiscopusOrdines SacriPapaRoma

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Actus sexualesValerius AedituusVaginaRegistrum coquinaeLondiniumButaniaEuripidesViterbiumdies internationalis feminarumGerardus VeltvyckusBernardus MembePapaGnaeus Arrius AugurTallinnaThebae (Aegyptus)Mare VerginiumAntonius Head (actor)Baiazethes IMarburgum (Slovenia)De bello GallicoUranus (planeta)IanuariusLingua FrancogallicaHumanitasStephanus BerardEcclesiaConiugatioNodus RanvierPyrrhoneiAurea aetasArteria femoralisAl-QāʿidaCarolus MarxMontanaSocietas IesuUniversitas TorontonensisDelonix regiaAulus GabiniusAngliaGeorgiaCalvinismusFurinaDivina comoediaDaniaSystema internum29 DecembrisLingua HomericaOrdo HospitalisCaelumTopographiaParaquariaArsExercitus RomanusAquisgranumUniversitas ColumbiaeAlascaPraeconium mercatoriumIosephus (sanctus)LutetiaLeonillus MessiC (lingua programmandi)Terra (regio)BibliaMediolanumAdamnanus de Iona1653SexDuodecim tabulaeDieuzeCinematographiaCommunismusHomo1995🡆 More