Sars-Cov-2

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Sars-Cov-2

SARS-CoV-2 aut 2019-nCoV, anni 2019 coronavirus novum sive coronarium virus novum sive coronarium virus syndromatis respiratorii acuti gravis 2 est virus biologicum, unum ex duobus sarbecoviris generis Betacoronavirorum, materia genetica ARN munitum atque monocatenarium sensu positivo ((+)ssRNA), ex fere 29 900 nucleotidis (29.9 kB) compositum.

Sars-Cov-2

Ordo : Nidovirales 
Subordo : Cornidovirineae 
Familia : Coronaviridae 
Subfamilia : Orthocoronavirinae 
Genus : Betacoronavirus 
Subgenus : Sarbecovirus 
Species : SARS-CoV-2 
   

Variantes typi SARS-CoV-2 geneticae descriptae sunt.

Virus anno 2019 Wuhan in urbe Sinica, climate subtropico humido, primo agnotum est; ibi multi homines pneumonia laborantes observati sunt. Putatur novum coronavirus 2019-nCoV, ut SARS-CoV originis zoonoticae esse. Qua de causa morbus respiratorius designatur zoonosis nomine COVID-19 (morbus coronaviri anno 2019 agnotum, interdum vulgo pneumonia Wuhaniensis).

Morbus hic, ex Sinis egressus, tribus mensibus (mensibus Decembri anni 2019 et Ianuario Februarioque anni 2020) se in multas orbis terrarum civitates propagabat.

Natura coronaviri SARS-CoV-2

Aspectus

Sars-Cov-2 
Nomen coronavirorum de aspectu coronae simili, sub microscopio electronico visum, emanavit.
Sars-Cov-2 
Structura Coronoviri - Intra virus invenitur genoma ex ARN compositum, quod cinctum est globuliformi capsida; illae sunt duo genera proteinorum, E et M. In superficie capsidae locatae sunt spinae insignes, quae glycoproteina sunt.

Viro capsida est, ut omnibus coronaviris, sub microscopio electronico formae coronae, de qua virus nomen suum emanavit.

Diameter circiter 50–200 nm (cf. Influenza A virus: 80-120 nm) metitur.

Intra virus invenitur genoma ex ARN compositum, quod cinctum est globuliformi capsida; illae sunt duo genera proteinorum, E et M. Superficie eius permultae spinae locatae sunt. Licet, ut non solum virus SARS-CoV, sed etiam SARS-CoV-2 spinis his enzymum angiotensinum convertens 2 attingeret.

Taxinomia

In virologia, ut influenza A virus, phylo negarnaviricotorum attributum est. Quamquam adhuc novum hoc coronavirus in taxinomia ICTV officiali (2018b) non inclusum est, tamen putatur se sarbecoviris attribuendum esse sub Betacoronaviris in ordine Nidoviralium. SARS-CoV-2 est virus biologicum cum ARN substantia genetica.

Virus monocatenarium et sensu positivo

Coronovirus Wuhaniense est virus ARN monocatenarium sensu positivo, quod significat:

  • Materia genetica eius ex acido ribonucleico (ARN) constat,
  • catenam simplicem (Anglice: single-stranded, ss), non duplicem format,
  • intra cellulam alienam directe (sensu positivo (+), (5'-ad-3') transferri potest.

Genoma

Sars-Cov-2 
Genoma SARS-CoV-2 - Visibiles sunt loci genetici proteinorum structuralium S, E, M et N. "S" codicem spinarum, glycoproteini spinosi S, indicat.

Genoma viri SARS-CoV-2 illo viri SARS-CoV valde simile videtur: circiter 79% codicis genetici sunt eiusdem ordinis. Similitudo genomati unius vespertilionis betacoronavirorum etiam 96.3% aestimata est. Pro eo quidam originem pandemiae 2020 ex vespertilionibus esse putant. Videntur mutationes geneticae betacoronaviri vespertilionis (at non SARS-CoV) ad glycoproteinum spinas externas formantes velut ad proteinum capsidae spectare.

Structura principalis virorum SARS et SARS-CoV-2

Genomati virorum SARS partes insunt diversae regiones ORF (Anglice: open reading frames, margines lectoriae apertae); velut proteina structurae, vocitantur S, E, M, N; in SARS-CoV-2:

M. L. A. Litt. Productum Genum Numerus
aminoacidorum
Notae Fons
ORF1a 4 405 16 proteinorum
non structuralium
Uniprot
ORF1b Uniprot
ORF2 S Spinae /
protuberantiae
1 282 proteinum structurale
spinarum
ORF3a proteina accessoria 275
ORF3b proteinum novum
ORF4 E proteinum E 75 proteinum structurale
capsidae
ORF5 M proteinum M 222 proteinum structurale
ORF6 proteina accessoria 61
ORF7a 121
ORF7b
ORF8 121
ORF9a N Nucleocapsidum proteinum structurale
nucleocapsidi
ORF9b 419
ORF10*
Summa 9 860 29 891 nucleotida

Genum haemagglutinini esterasis, ut in alphacoronaviris (αCoV), in SARS-CoV-2 abest.

ORF1a/ORF1b

Partibus ORF1a et ORF1b genomatis informatio proteinorum 16 non structuralium (pns 1-16) insunt ut:

  • pns3 = PSpro (papaino similis proteasis, PLpro)
  • psn5 = 3CSpro (picornaino 3C similis proteasis, 3CLpro)
  • psn12 = RdRp (ARN dependens ARN polymerasis)
  • psn13 = Hel/MTasis (helicasis)
  • psn14 = ExoN/N7-MTasis (exoribonucleasis)
  • psn15 = NendoU (Nidovirorum endoribonucleasis Uridylati)
  • psn16 = 2'-O-MTasis

Varietates geneticae

SARS CoV 2 varietates frequenter evolvunt. Adhuc variantes geneticae proteini S se evolvebant.

Varietates proteini S

Adhuc plus quam 4000 mutationes geneticae notae sunt. Per exemplum:

Sars-Cov-2 
Distantia genetica inter varietates SARS coronavirorum 2; varietates omicron mutationes complures ostendentes.
  • Varietas D614G proteini S G614 (origine D614) contagionis probabilitatem auget.
  • Varietas alpha: Varietas N501Y (Varietas curae laborantis 202012 et 01 sive 20B/501Y.V1 sive B.1.1.7), primum in Cantio, Britanniarum regni cognoscitur.
  • Varietas 501Y.V2 eiusdem mutationis geneticae N501Y in Africae Australis inventa est.
  • Varietas delta: B.1.617.2
  • Varietas omicron: B.1.1.529 cum evasione antigenica maiore currente

Effectus in organisma in gradu moleculari habitus

Receptorium virorum et SARS-CoV et SARS-CoV-2 videtur enzymum angiotensinum convertens 2, quod in variis organis locatum est, imprimis in cellulis alveolaribus pulmonum velut enterocytis intestini tenuis, paulo minus in aliis partibus organismi, ut in tractu gastrointestinali, renibus, cute.

Vitae tempus extra organismum

Uniformis informatio temporis vitae novi coronaviri potuit elaborari, valores scilicet adhuc divulgati ab horis paucis ad dies multos variant, sane de variis generis superficierum pendentes:

Morbi cum viro coniuncti

In natura viri SARS-CoV in vespertilionibus versantur; cetera vero coronavirorum etiam in avibus. Virus SARS-CoV-2 est unum ex septem coronaviris (OC43, HKU1, NL63, 229E, MERS-CoV, SARS-CoV), quod homines afficere potest. Anno 2020 permultae contagiones causa fuerunt pandemiae, cuius morbi nomen COVID-19 iussum est.

Habitationes naturales

Sars-Cov-2 
Rhinolophus rouxii ex Rhinolophidis, habitatio naturalis viri SARS-CoV-2.

Nondum in homines morbo propagato, hoc virus in vespertilionibus versabatur.

Iam anno 2015 in vespertilionibus diversa quinque genomata virorum SARS investigabantur. Hodie coniunctio inter vira SARS vespertilionum et homines putatur: post mutationes minores et glycoproteini S spinarum et capsidae viri in homines diffuderunt.

Vespertiliones et transmissio virorum

Sars-Cov-2  Conferatur pagina principalis Vespertilio.

Vespertiliones chiropteris attribuuntur. Post rodentia chiropteris sunt genera plus quam mille, secunda omnium mammalium. Animalia haec in transmissione plus quam sexaginta virorum vincta sunt. Suspicatur inter chiroptera quibusdam speciebus facultatem esse certa vira disseminandi vel transmittendi - ut quaedam ex coronaviridis, rhabdoviridis, paramyxoviridis, ebolaviris.

COVID-19

Sars-Cov-2  Conferatur pagina principalis COVID-19.

Periodus incubationis

Tempus inter contagionem et symptomata prima plerumque dies quinque (2-14), rarius ad viginti quattuor dies complectitur.

Symptomata

Primum febris, myalgiae (dolores musculorum), et tussis sicca oriuntur, communiter cum generali corporis fatigatione vel lassitudine, ex quo pneumonia inflammatio pulmonum vel partium illorum observari potest.

Historia et

Iam mense Decembris anni 2019 in China quidam homines pneumonias contraxerunt. Suspicatae origines sunt nundinae conchyliorum urbe Wuhan. Tempore brevi contagiones viro toto in orbe terrarum porrexerunt, proinde die 11 Martii 2020 Ordo mundi sanitarius COVID-19 pandemiam declaravit.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Sars-Cov-2  Vicimedia Communia plura habent quae ad SARS-CoV-2 spectant.
Sars-Cov-2  Vide "SARS-CoV-2" apud Vicispecies.
Sars-Cov-2  Situs scientifici:  • NCBI • Encyclopedia of Life
Sars-Cov-2 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Sars-Cov-2 Natura coronaviri SARS-CoV-2Sars-Cov-2 Morbi cum viro coniunctiSars-Cov-2 NotaeSars-Cov-2 Nexus externiSars-Cov-2

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

RhythmusMacedonia SeptentrionalisCannabisCarolus MarxNervus trigeminusOlympicus MassiliaeLuaBaptipaleaMassiliaRomanticismusAlea (modus ludendi)LacArgentinaPulmoScutumCivitas VaticanaLatinitas vivaElizabeth II (regina Britanniarum)Systema internumPotioOecologiaPurpuraIndex dierum calendarii RomaniImperium Romanum OrientaleLigue 1AthenaeMagi (Biblia)CritognatusPetrus ThramsCivitates Foederatae AmericaeIacobus Maior (apostolus)Franciscus a Goya et LucientesIoannes WiclefusMexicumLaetamenFacialis (actus sexualis)Gulielmus II (Imperator Germaniae)CabaHieronymusPolygamiaDelliumBiologiaArteria cerebri anteriorMathematicaNegotiumAugustinus HipponensisHelvetiaInstitutionesMartinus LutherusBritanniarum RegnumArchimedesGermania nazisticaPagina primaIsraëlDiminutivum (Latinum)Anulorum ErusGTranssexualitasMartyres Iaponici CCVStelaBerolinumPublius Vergilius MaroColumbiaEncyclopaediaBernardina LordensisPapaLingua SinicaLatinaLatinitas medii aeviEdrisiusVictorius Emmanuel II (rex Italiae)Colonia Agrippina🡆 More