Media Asia est pars Asiae, varie definita.
Definitio a Sovieticis adhibita tantum Uzbeciam, Turcomanniam, Kyrgessiam, Tadzikistaniam complectitur. Unione Sovietica dissoluta illae quattuor, una cum Casachia, hanc quoque esse Mediae Asiae partem confirmaverunt. Quae definitio nunc a plerisque accipitur. Unesco tamen alia definitione utitur, quae etiam Afganiam, Mongoliam, et partes Iraniae, Pakistaniae, Indiae, Russiae, et Sinarum comprehendit, regionem quidem quae dici potest a Mari Caspio in occidente ad Sinam in oriente extendi. Quae regio vulgo stanes appellatur, quia nomina plurium civitatum intra regionem suffixo stan (vocabulo Persice 'terra alicuius' significante) terminant.
Media Asia temporibus prae-Islamicis primisque Islamicis plerumque erat regio Iranica, cuius incolae erant Bactriani (linguis Iranicis Orientalibus utentes), Sogdiani, Chorasmiani, et Scythae Dahaeque, gentes seminomadici. Postquam gentes Turcicae irruptionem in terras regionis fecerunt, Media Asia facta est patria gentium Cazachorum, Uzbecorum, Tatarorum, Turcomannorum, Kyrgyzorum, et Uigurorum; linguae Turcicae pro linguis Iranicis in regione plerumque substitutae sunt. Omnem regionem Marcus Paulus Venetus Turcestaniam appellavit.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Media Asia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.