Piscis

Piscis (-is, m.) est quodlibet animal craniatum et aquatile, cui sunt branchiae sed membris corporis et digitis carent.

Grex sororius tunicatorum sunt, cum quibus una chordata constituunt. Sic comprehenduntur Myxini, Petromyzontiformes, Chondrichthyes, et Osteichthyes exstantes, cum variis gregibus cognatis sed exstinctis.

Piscis
Epinephelus lanceolatus est magnus piscis.

Primi organismi qui pisces recte classificantur erant chordata corporibus mollibus, quae aevo Cambrio primum apparuerunt. Quamquam spinis veris carebant, notochorda habebant, quae siverunt ut rebus gemellis inter invertebrata agiliora essent. Pisces se per aevum Palaeozoicum continuo evolvebant, varias formas attinentes. Multi pisces palaeozoici arma externa evolverunt, quae eos a praedatoribus protegebant. Primi pisces quibus fauces erant aevo Siluriano apparuerunt, postquam multi (sicut selachimorpha) formidabiles praedatores maritimi fiebant, potius quam praeda arthropodorum.

Piscis
Pterois volitans.
Piscis
Poecilia reticulata, piscis piscinae qui gaudet maximo favore populari.
Piscis
Dunkleosteus fuit immanis piscis praehistoricus, circa 10 metra longus, classis Placodermorum. Adumbratio hodierna.
Piscis
Maxilla inferior placodermi Eastmanostei pustulosi structuras tondendi (quasi dentes) in superficie oris exhibet, ex Devoniano Visconsiniae.

Plurimi pisces sunt ectothermici, quorum temperaturae corporis cum temperaturis circumiectorum variant; aliquot autem magni natatores actuosi (sicut Carcharodon carcharias et Thunnini) altiorem temperaturam nuclearem tenere possunt.

Pisces inter se sonis acusticis communicare possunt, ratione quae transmissionem signorum acusticorum ab alio animale unius speciei per aquam ad aliud implicat. Soni sic inter pisces emissi saepissime fiunt cum vescantur, pugnent, vel sexum petant. Qui soni per species et stimulum variant. Soni stridulatorii efficiuntur cum partes sceleti moveant, non stridulatorii cum certa organa praecipua (sicut vesicas natandi) tractent.

Pisces in plurimis aquae corporibus abundant, plerumque maribus, fluminibus, lacubus. In paene omnibus circumiectis aquaticis inveniuntur, ab altis fluminibus montanis (e.g., Salvelinus et Cyprinidae) ad profundam hadalemque oceanorum altissimorum zonas (e.g., quidam Saccopharyngiformes et Lophiiformes), quamquam pisces in profundissimis oceani 25 centesimis nondum inventi sunt. Quia 34 300 fere species descriptae sunt, pisces maiorem diversitatem quam omnes alii vertebratorum classes exhibent.

Pisces hominibus omnem per orbem terrarum sunt opes magni momenti, praecipue pro cibo, unde piscatores commercii et subsistentii eos in piscatoriis feris venantur, vel in lacubus in fundis piscium alunt, vel in caveis in oceano tenent. Pisces a piscatoribus oblectationis causa capiuntur, deliciae in aquariis piscinisque domesticis curantur, a curatoribus piscium educantur, in aquariis publicis exhibentur. Praeterea per historiam humanam partes in cultura agunt, ubi deitatibus, personis in mythis aliisque fabulis, signis religionis, ac rebus picturae, sculpturae, poesis, musicae, librorum, pellicularum prosunt.

Quia tetrapodaamphibia, reptilia, aves, mammalia—intra pisces pinnis quasi lobis praeditos orta sunt, recta cladistica ea etiam pisces habet; pisces autem a maioribus traditi grex paraphyleticus sunt, cum tetrapoda excludantur. Notio ergo piscis, gregis paraphyletici per negationem definiti, grex taxinomicus in biologia systematica rite constitutus non putatur, nisi sensu cladistico adhibeatur, tetrapodis omnino comprehensis. Vocabulum igitur piscis (etiam ichthyes, vocabulum Graecum) classificatio typologica, non phylogenetica, in scientia hodierna iuste consideratur.

Etymologia

Vocabulum piscis fortasse ex *peysk-, radice lingua Protoindoeuropaea, derivatur, solum in linguis Italica, Celtica, Germanicaque attestata.

Taxinomia

Pinacotheca: diversitas piscium

Exempla maiorum piscium classium.

Notae

Bibliographia

Piscis 
Ichthys est Christianum piscis signum antiquum.
    Opera antiquiora
  • 1524 : Paulus Iovius, De Romanis piscibus libellus. Romae: F.M. Calvo Textus apud Internet Archive (ed. 1531 apud Google Books); Carlo Zancaruolo, interpr., Libro ... de' pesci romani. Venetiis, 1560 Textus apud Internet Archive Textus
  • 1527 : Paulus Iovius, De piscibus marinis, lacustribus, fluviatilibus, item de testaceis et salsamentis liber (Textus apud Google Books)
  • 1551 : Pierre Belon, L'Histoire naturelle des estranges poissons marins. Lutetiae Textus apud gallica
  • 1553 : Petrus Bellonius, De aquatilibus libri duo cum iconibus ad vivam ipsorum effigiem quoad ejus fieri potuit expressis. Lutetiae: Ch. Estienne Textus apud Biodiversity Library
  • 1533 : "Liber summarius de Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium" in Petrus Gyllius, interpr., Ex Aeliani historia per Petrvm Gyllivm latini facti (Lugduni: apud Seb. Gryphium, 1533) pp. 546-598; editio 1535 apud Gallica
  • 1554 : Gulielmus Rondeletius, De piscibus marinis libri XVIII, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Lugduni: apud Matthiam Bonhomme. Insunt: "De testaceis libri II", "De insectis et zoophytis liber", "De piscibus stagni marini liber", "De piscibus lacustribus liber", "De piscibus fluviatilibus liber", "De palustribus liber", "De amphibiis liber" Textus apud archive.org alius; Versio Francogallica a Laurent Joubert facta: L'Histoire entiere des poissons, composee premierement en Latin par Maistre Guillaume Rondelet ... maintenant traduites en françois. Avec leurs pourtraits au naïf. Lugduni, 1558 Textus apud Gallica
  • 1555 : Gulielmus Rondeletius, Universae aquatilium historiae pars altera, cum veris ipsorum imaginibus Textus apud Monacenses apud Gallica (Textus apud Google Books)
  • 1555 : Pierre Belon, La nature et diversité des poissons, avec leurs pourtraictz représentez au plus près du naturel. Lutetiae: Ch. Estienne Textus apud gallica
  • 1556 : Conradus Gesnerus, De piscibus et aquatilibus omnibus libelli III novi. Tiguri Textus; alio titulo Ovidii Halieuticon, hoc est, De piscibus libellus; accedit Aquatilium animantium enumeratio iuxta Plinium Textus apud e-Rara
  • 1558: Hippolytus Salvianus, Aquatilium animalium historiae liber primus, cum eorumdem formis, aere excusis. Romae Textus
  • 1559 : Conradus Gesnerus, ed.: Ianus Dubravius, De piscinis et piscium qui in eis aluntur naturis libri quinque; Xenocrates, De Alimento ex aquatilibus, cum versione Latina Ioannis Baptista Rasari Textus
  • 1613 : Ulysses Aldrovandus; Ioannes Cornelius Uterverius, Hieronymus Tamburinus, edd., De piscibus libri V, et De cetis lib. unus textus
  • 1686 : Franciscus Willughbeius; Ioannes Raius, ed., De historia piscium libri quatuor. Oxoniae: e Theatro Sheldoniano Textus
    Eruditio recentior
  • Bone, Quentin, et Richard H. Moore. 2008. Biology of Fishes. Ed. tertia. Taylor & Francis. ISBN 978-0-415-37562-7.
  • Braunbeck, Thomas, David E. Hinton, et Bruno Streit. 1998. Fish Ecotoxicology. Basiliae, Berolini, Bostoniae: Birkhäuser. ISBN 3-7643-5819-X.
  • Danoff, C. M., J. Wiesner, et J. E. Skydsgaard. 1990. "Fische." In Lexikon der Alten Welt 1: 971–77.
  • Fiedler, Kurt. 1991. Lehrbuch der Speziellen Zoologie (2. Band, 2. Teil: Fische). Ienae: Gustav Fischer Verlag. ISBN 3-334-00339-6.
  • Frickhinger, Karl A. 1991. Mergus Fossilien-Atlas Fische. Melle: Mergus Verlag. ISBN 3-88244-018-X.
  • Gebhardt, Harald, et Andreas Ness. 2005. Fische. Die heimischen Süßwasserfische sowie Arten der Nord- und Ostsee. Ed. septima. Monaci: BLV Verlag. ISBN 3-405-15106-6.
  • Helfman, G., B. Collette, et D. H. Facey. 1997. The Diversity of Fishes. Blackwell Publishing. ISBN 0-86542-256-7.
  • Helfman, G., B. B. Collette, D. H. Facey, et B. W. Bowen. 2009. The Diversity of Fishes: Biology, Evolution, and Ecology. Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-2494-2. (Textus apud Google Books)
  • Moyle, P. B., et J. J. Cech. 2003. Fishes: An Introduction to Ichthyology. Ed. 5a. Benjamin Cummings. ISBN 978-0-13-100847-2.
  • Nelson, J. S. 2006. Fishes of the World. John Wiley & Sons, Inc.. ISBN 0-471-25031-7.
  • Van Der Laan, Richard. 2018. "Family-group names of fossil fishes". European Journal of Taxonomy vol. 466.
  • Van Der Laan, Richard, W. N. Eschmeyer, et R. Fricke. 2014. "Family-group names of Recent fishes." Zootaxa 3882: 1-–230.
  • Westheide, Wilfried, et Reinhard Rieger. 2004. Spezielle Zoologie. Vol. 2: Wirbel- oder Schädeltiere. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-0900-4.

Nexus interni

Nexus externi

Piscis  Situs scientifici:  • WoRMS: Marine Species
Piscis  Vicimedia Communia plura habent quae ad pisces spectant.


Tags:

Piscis EtymologiaPiscis TaxinomiaPiscis Pinacotheca: diversitas pisciumPiscis NotaePiscis BibliographiaPiscis Nexus externiPiscisAnimalBranchiaeChondrichthyesChordataCorpusCraniataExstinctioGrexMembrum (anatomia)OsteichthyesPetromyzontiformesTunicatawikt:Piscis

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Ludovicus XIVThessalonicaMichiganiaAfrica AustralisGeorgia MeloniPalinurus1902Confessiones (Augustinus)Actus sexualesMons igniferSclopetum striatumRes militarisFinniaHafniaCertamen mundanum pedilusoriumUniversitas popularisAurelianumPagina primaXenophonGéza KuunScacciNarcissus (mythologia)Unio EuropaeaDurocortorumStatus caeliMeridiesVicimedia CommuniaRosarium (oratio)ReligioJouliumLingua Hebraica2022Edictum generale de protectione datorumRegnum ParthorumNeoplasmaCastor (genus)MagnitudoHinduismusSalvatoriaFons sacerThomas (apostolus)NorvegiaAshley JuddHarpyiaeCosplayArabia SauditaSententia (gnome)IliasPetrusVis electromagneticaVicinuntiiRexDomina ferarumGregorius MendelAttila (rex Hunnorum)VicicitatioTrinitasVicipaediaSystema internumImperium OttomanicumÉtienvilleNumerus librarius internationalis unificatusCaelumCarolus BlesensisAdiectivumCollegium Josephinum BonnMediaViciPelopsLibri Latine redditi🡆 More