Exstinctio in biologia et oecologia est finis organismi vel gregis organismorum (taxi), usitate speciei.
Temporis momentum exstinctionis usitate habetur mors ultimi gregis singuli (sed facultas gignendi et recuperandi ante hunc punctum fortasse amissa sit). Quia area geographica speciei potest amplissima, decernere hunc punctum est difficile, et usitate retro fit. Haec difficultas ad rem sicut taxon Lazarenum ducit, cum species post tempus absentiae simulatae exstincta sumpta abrupte rediret, saepe in historia fossilium.
In evolutione, novae species per rationem speciationis oriuntur—cum novae varietates organismorum genitorum vigent, quia possunt locum oecologicum (Anglice: ecological niche) invenire eoque uti—et species exstinctae fiunt cum eae non iam superesse possunt per condiciones commutantis vel contra adversarios superantis. Species communis fit exstincta intra 10 milliones? annorum nata, quamquam nonnullae species, fossilia viva appellatae, nonnullas centenas milliones annorum paene immutatae supersunt. Plurimae exstinctiones naturaliter fiunt, sine interventu humano: aestimantur 99.9 centesimae omnium specierum quae umquam exsistiterint nunc exstinctae sunt.
Exstinctiones massae sunt eventus rari; singulae autem exstinctiones sunt communissimae. Solum nuperrime sciuntur exstinctiones scientiaeque periti ob celeritatem novarum exstinctionum conturbantur. Plurimae species nunc exstinctae numquam ratione descriptae sunt. Aliqui scientiae periti aestimant usque ad dimidium specierum nunc vivarum fieri exstinctum ante annum 2100.
Vide exstinctionem in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad exstinctionem spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad exstinctionem spectant. |
Status conservationis speciei |
|
This article uses material from the Wikipedia Latina article Exstinctio, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.