Rota

Vide etiam paginam discretivam: Rota (discretiva)

Rota est res circularis quae circum axem volvitur. Rota est primum elementum machinale ab homine inventum, quod multis modis adhiberi potest. Cum in natura non fuerit exemplum, quod cognosci potuit, prima inventio logica aestimatur. Diu historici originem rotae in cultura Sumerica fuisse arbitrati sunt, sed his diebus opinio dubia videtur, quod reliquiae curruum rotarumque sive imagines eorum, quae in Europa et in Mesopotamia reperta sunt, fere in idem tempus (i.e. quartum millennium) datantur. In America praecolumbiana et in Australia rota tamquam machina ignota erat. Plures societates rotas habent signa mutationum vel vicissitudinum fatae, ut in Europa rota fortunae vel in India rota legis aut dharmae.

Rota
Rota plaustri Iraniae inventa secundo millenio a.C.n.
Rota
Rota fortunae e Horto deliciarum, saeculo XII.

Antiquitus ligno confabricabantur, sed technologiis melioratis nunc adamante sive alio metallo, et tubo aeris pleno efficiuntur. Eae quibus birota utitur, plerumque metallicis radiis, qui apud medium conveniunt, factae. Immo, quibus automobilium utitur, plerumque et minores quam eae birotae, et metalli copia maior factae ut sint fortiores.

Henricus Dunlop primus erat qui rotas cum tubo aeris pleno fabricari ut birota vehendi qualitas emendaret, confinxit.

Nota

Nexus internus

Nexus externi

Rota  Vicimedia Communia plura habent quae ad rotas spectant.
Rota 

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!



Tags:

Rota (discretiva)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Carolus Waddell ChesnuttAesopusFasciculus informaticusInsectaAsiaBellumTerrae motusAlexius NavalnyjSeraiumStivaleIPv6DensOfficium foederale investigatoriumBruxellaeHannibalRes publica SinarumCurculio (Plautus)Abecedarium LatinumGaius AntoniusCarolus MagnusTongaFelesMaria (mater Iesu)Gens humanaCritognatusMatutinumHomo sapiensEryamanSystema internumBerolinumNaturismusIucundaHelicopterumVisMoneta (pecunia)Georgius I (rex Britanniae)Novum Eboracum (urbs)AnabaptistaeCommerciumBulgariaLuxFructosumCastor (genus)Sescenti sexaginta sexPeter Schlemihls wundersame GeschichteCertamen poëticum HoeufftianumLingua Amharica5 AugustiSystema solare637Lucas (evangelista)AntverpiaPulmoChiliogrammaLutetiaDomusArchaeologiaNomen propriumAlexander BlokFabaceaeArs animandiDanny PhantomAdolfus HitlerCastra carceraliaAmerica SeptentrionalisSuperbia et odiumRomaIaponiaIsraëlAutocinetumArteria coronaria dextraOeconomia politica🡆 More