Testudines sunt animalia classis reptilium, quibus est praecipua testa ossea vel cartilaginea, ex eorum costis evoluta et scutum agendum.
Ordo species ambas exstantis exstinctasque comprehendit. Primae huius gregis species Iurassico medio ortae sunt, qua pro causa testudines sunt unus ex veterrimis reptilium gregibus, atque anguibus crocodiliisque antiquior. Ex 356 speciebus notis quae hodie in vita sunt, nonnullae in periculum addicuntur.
Testudines sunt ectothermi—animalia vulgo poikilothermi appellata—quod significat eorum temperaturam internum cum temperatura ambiente variare. Corporea autem Dermochelytis coriaceae temperatura, propter eius altam proportionem metabolicam, aqua circumpatenti insigniter altior est. Testudines amniota classificantur, cum aliis reptilibus, avibus, et mammalibus. Aliorum amniotorum similes, aerem suspirant, et ova in aqua non pariunt, quamquam multae species in aut prope aquam habitant.
Ordo Testudines Linnaeus, 1758
Lege de Turtle in Vicilibris. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Testudines, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.