Inundatio est immoderatum corporis aquae flumen quod terram operit.
Edictum Unionis Europaeae inundationem definit "tegmen ad tempus per aquam terrae non plerumque per aquam tectae."
Diluvium proprie est inundatio ob pluvias fortes vel longas, quae aquas super terras accumulare efficiunt, sicut in fabula de Noe, et in multis historiae verae exemplis, enarratur.
Adluvio proprie est terra deposita cum aquae ripas fluminis superfluunt. Adluviones nonnumquam competunt cum deluviis, sed in Aegypto prope Nilum, sicut in multis aliis locis, adluviones sine pluvia iterum iterumque in quibusdam anni temporibus accidunt.
Quamquam praecipue homines inundationes solent malas putare, et inter calamitates naturales humanasque numerare, adluviones partem necessariam in agricultura habent, quia terras circum rivos fluminaque renovant.
Ad inundationes vitandas, homines prope flumina aggeres et moles instruunt. Paene omnes inundationes prodigia naturalia sunt, sed cum moles quaedam succumbit, talis calamitas quae sequitur saepe dicitur actus humanus, ob culpabilitatem aedificatorum.
Vicimedia Communia plura habent quae ad inundationes spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Inundatio, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.