Mōlēs (-is, f.) est saeptum quod aquam superficialem vel flumina subterranea conservat.
Moles plerumque aquam retinent, sed alii aggeres, sicut portae inundationis et levees (etiam dikes Anglice appellati), ad fluxum aquae in certas regiones terrestres prohibendum adhibentur. Hydrovires et hydroelectricitas saepe cum mole ad electricitatem generandam adhibentur. Moles adhiberi potest ad conservandam aquam vel pro coacervatione aquae quae aequaliter inter locos distribui potest.
Vide etiam paginam discretivam: Moles
Vide etiam paginam discretivam: Agger (discretiva)
Primae moles notae in Mesopotamia et Asia Occidentali aedificatae sunt. Moles ad gradus aquae temperandos adhibebantur, quia clima Mesopotamiense flumina Tigrim et Euphraten magnopere affecit.
Prima moles nota est Moles Iavensis in Iordania, 100 chiliometra a septentrionali orientalique urbis Philadelphiae regione. Quae structura, moles gravitatis, murum lapideum olim 9 metra altum et 1 metrum latum habuit, a vallo terreno 50 metra lato sustentum, et circa annum 3000 a.C.n. ducta est.
Tempore Romano moles aedificatae sunt, quae urbibus etiam anni torrido siccitate tempore usum aquae securum praestarent. Romani antiqui rudus concretum invenerunt, tum opus caementicium appellatum, quocum moles prioribus grandiores fieri potuerunt, ut puta moles, quae tempore imperatoris Diocletiani in lacu prope Emesam facta adhuc in usu est. Altissima moles Romana fuit illa Sublaci prope Romam constituta altitudine 50 metrorum, ut traditum est, quae anno 1305 deleta est.
Praeterea multi lacus molibus creati hominibus spatium refectionis et artis athleticae exercendae praebent. Saepe etiam pisciculturae utilitatem afferunt.
Moles, quae valles praecludunt, natura rerum plurimum mutata saepe maximos effectus oecologicos et circumiectorum naturalium detrimenta habet. Modus, quo aquae naturaliter profluunt, admodum mutari solet. Quo grandior moles est, eo maius periculum; eventus futuri prospici nequeunt. Cum flumen multam arenam, glareas, saxa secum fert, moles tali materia obduci potest.
Vicimedia Communia plura habent quae ad molem spectant (Dam, Dams). |
Vide molem in Victionario. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Moles (agger), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.