Oecologia

Oecologia (a Graeco οἶκος 'domus' + λόγος 'ratio') est studium scientificum organismorum, qualem vim inter se habeant ac quomodo loca circumiacentia afficiant iisdemque in vicem afficiantur.

Constat igitur oecologiam esse biologiae partem admodum novam, in qua de hominum, animalium, plantarum cum natura quam habitant interactionibus agitur. Notionem oecologiae Ernestus Haeckel, biologus Germanicus, anno 1866 primum descripsit. Homo oecologiae peritus oecologus appellatur.

Oecologia
Homo oecologicus naturam fovens.
Oecologia
Regiones oecologicae coloribus indicatae: Oecozona Nearctica (viridis), Palaearctica (rubida), Afrotropica (livida), Indomalaesiana (lutea), Australasiana (fulva), Neotropica (cana).
Oecologia
Arcansiae flumen Mulberry, biotopus complurium animalium et plantarum.

Oecologia utensilis est naturae ab animalium plantarumve exstinctione protegendae doctrina. Sunt qui non solum doceant, quid sint, sed etiam quomodo conserventur biotopi. Oecologi etiam protectionem volunt contra pollutionem, pluviam acidam, inquinationem aëris, calefactionem globalem et radioactivitatem. Praesertim factiones virides in plerisque civitatibus oecologiae operam dant.

Comprehendit oecologia scientiam animalium vel specierum singularium et nidum oecologicum; scientiam gregum animalium; scientiam biotoporum; scientiam conservationis naturae; artem materiarum naturarum bene gerendarum. Exemplaria mathematica instrumenta perutilia sunt.

Historia oecologiae

Oecologia 
Omnia animalia et omnes plantae biotopi cuiusdam habent inter se quasi catenam aut telam: id quod unus facit, alius consumit.

Possumus dicere primam actionem oecologicam esse quando homines igne primo utebantur, abhinc annorum fere 500 000. Tunc per inventionem agriculturae, circa 8000 a.C.n., homines naturam coercere coeperunt. Animalia, sicut bos, ovis, canis, et equus, mansuefacta sunt inter 15 000 et 400 a.C.n.; quaedam plantae quoque mansuefactae sunt.

Herodotus, saeculo quinto a.C.n, quamquam de bello inter Persicos et Graecos narrans, plura de animalibus scripsit. Aristoteles, proximo saeculo, Historiam animalium scripsit, in quo libro animalia secundum formam digessit. Theophrastus discipulus eius de plantis in libris De Historia Plantarum et de Causis Plantarum tractavit.

Oecologia 
Aquae ductus Romanus: Pont du Gard, Franciae.

Aquaeductús Romani instrumenta oecologica sunt, quod aquam inter partes imperii Romani ferunt. Romani autem silvas male gesserunt, et hoc fortasse fuit inter causas finis imperii Romani. Plinius maior de Historia Naturali anno 78 scripsit; praeterea, libri de re rustica a Catone, Columella, et aliis per saecula scribuntur.

Oecologia 
Quod animalia amavit et protegit, Sanctus Franciscus Assisiensis, patronus animalium, propositus est patronus oecologiae. Fenestra ex Ecclesiae Sancti Honorati Lutetiae.

Al-Jahiz de oecologia in septem libris Kitāb al-hayawān (De Animalibus) saeculo nono scripsit. Primus erat quem catenam alimentariam appellavit; hoc est, collectionem animalium in qua unum proximum comedit. Ibn al-'Awwam, saeculo duodecimo, librum titulo Kitāb al-filāḥa vel 'De Agricultura' scripsit. Scriptores Graeci hoc tempore libum geoponicam e libris Cassiani Bassi fecerunt. In Europa, plures libri de re rustica linguis variorum populorum scripti sunt. Anno 1273, Eduardus I, rex Angliae, legem promulgavit quae speciem quendam carbonis comburere Londini prohibuit; quae lex primam legem contra pollutionem dicitur.

Oecologia 
Haec imago, ab Alberto Durero picta, habetur primum artificium de re oecologica. Titulus est Magnus Caespes, et nec animalia nec homines in imagine videntur, quasi in civitate plantarum habitentur. Anno 1503 facta est.
Oecologia 
Raphus cucullatus, in Museo Historiae Naturalis Londinii curatus.

Viri scientifici Renascentiae oecologiae studuerunt, sicut Andreas Vesalius qui anatomiam coluit, Conradus Gesnerus qui Historiam Animalium scripsit, Andreas Caesalpinus qui libros sedecim de Plantis scripsit. Ioannes Evelyn quoque librum Fumifugium anno 1661 scripsit, qui liber de pollutione Londinii tractat. Demographiae scientiam instituit Iohannes Graunt anno 1662. Saeculo septimo-decimo exeunte, Raphus cucullatus (vulgo dodo) exstinctus factus est; fuit prima exstinctio certa temporibus historicis observata.

Anno 1735, Carolus Linnaeus librum titulo Systema naturae edidit, quo nomina usitata scientifica creavit.

Anno 1826, Thomas Robertus Malthus editionem ultimam libri de populatione (Anglice Essay on the Principle of Population) edidit; hic liber numerum hominum non posse semper augere explicavit.

Anno 1859 apparuit librum De Originibus Specierum a Carolo Darwin scriptum, principale de evolutione animalium plantarumque monumentum physicum. Hoc saeculo exeunte, verbum oecologia excogitatum est.

Oecologia 
Structura DNA.

Anno 1953 biochemici Iacobus Dewey Watson, Franciscus Crick, Mauritius Wilkins, et collaboratores structuram moleculae DNA dicti (hoc est, acidum desoxyribonucleicum) invenierunt, cuius formula est helix duplex.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Anderson, Roy M., et Robert M. May. 1991. Infectious Diseases of Humans. Oxoniae. ISBN 0198545991.
  • Beeby, Alan, et Anne-Marie Brennan. 2004. First Ecology: Ecological Principles and Environmental Issues, editio altera. Oxonii. ISBN 0199261245.
  • Benninghoff, Martin, Bastienne Joerchel, et Peter Knoepfel, edd. 1997. L' Écobusiness: enjeux et perspectives pour la politique de l'environnement. Basiliae: Helbing et Lichtenhann. ISBN 9783719015572.
  • Carson, Rachel. 1962. Silent Spring. Bostoniae: Houghton Mifflin. ISBN 9781400008643.
  • Darwin, Charles. 1872. The Origin of Species, editio sexta. Londinii: John Murray.
  • Krebs, C. J. 2001. Ecology: Experimental Analysis of Distribution and Abundance, editio quinta. Londinii: Benjamin Cummings.
  • Letourneau, D. K, et B. E. Burrows. 2002. Genetically Engineered Organisms: Assessing Environmental and Human Health Effects. Boca Raton: CRC Press.
  • Levin, Simon A., ed. 2009. Princeton Guide to Ecology. Princetoniae. ISBN 9780691128399.
  • Lincoln, Roger J., G. A. Boxshall, et P. F. Clark. 1998. A Dictionary of Ecology, Evolution, and Systematics, editio altera. Cantabrigiae. ISBN 0521591392.
  • Linnaeus, Carolus. 1758. Systema Naturae. Holmae: Laur Salvius.
  • Lupton, F. G. H. 1987. Wheat Breeding: Its Scientific Basis. Novi Eboraci: Chapman and Hall. ISBN 0412244705.
  • Margulis, Lynn. 2009. Five Kingdoms, ed. 4a. Amstelodami: Elsevier. ISBN 9780123736215.
  • Maris, Virginie. 2010. Philosophie de la biodiversité: petite éthique pour une nature en péril. Lutetiae: Buchet-Chastel. ISBN 9782283024560.
  • May, Robert M. 1976. Theoretical Ecology Principles and Applications. Philadelphiae: Saunders. ISBN 0721662056.
  • Minelli, A. 1993. Biological Systematics: The State of the Art. Londinii: Chapman and Hall.
  • Pianka, E. R. 1988. Evolutionary Ecology. Novi Eboraci: Harper et Row. ISBN 0060452269.
  • Stace, Clive A. 1989. Plant Taxonomy and Biological Systematics. Londinii: Edward Arnold. ISBN 0713129808.
  • Thoreau, Henry David. 1854. Walden. Editio cum annotationibus a Jeffrey Cramer scriptis, 2004, Novo Portu. ISBN 978-0300104660.
  • Vleminckx, Jason, et al. 2019. "Coordinated community structure among trees, fungi and invertebrate groups in Amazonian rainforests" in Scientific Reports vol. 9 no. 11337 (5 Augusti 2019)
  • Wilson, Edward O., ed. 1988. Biodiversity. Vasingtoniae. ISBN 0309037832.

Nexus externi

Oecologia  Vicimedia Communia plura habent quae ad oecologiam spectant.

Tags:

Oecologia Historia oecologiaeOecologia NotaeOecologia BibliographiaOecologia Nexus externiOecologia1866AnimalBiologiaCircumiecta naturaliaErnestus HaeckelGermaniaInteractionismusLingua Graeca antiquaOrganismusPlantaScientia (ratio)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

YucataniaIohannes FouquetSermo patriusVintiumBernardina LordensisLeges imperii (Imperium Romanum Sacrum)Sinus coronariusLingua HomericaCastitasPsalmus 23IliasVehiculum aëriumThailandiaNarniaIusPax mundiQuintus Fufius CalenusVaasaPrimum bellum mundanumPhilosophiaBrasiliaLexiconQuebecumAntonius HewishLingua FrancogallicaLituaniaNumerus librarius internationalis unificatusGastellusBaskin​-RobbinsDuctus choledochusLaetamenBruxellae (regio)Lex Licinia de sodaliciis (55 a.C.n.)Libri Latine redditiGUlixesRhythmus$ErithacusProterozoicumVicimediaLacPraeses FinniaeEncyclopaediaGnaeus PlanciusDigestaIndex Ruber IUCNBalduinus IV (rex Hierosolymitanus)TarvennaBasilius MagnusPenisMediaViciPanisCFAAbrahamPsychopompusIoachim IungiusFacialis (actus sexualis)PeruviaIncunabulaMinscumNervus trigeminusLucia SyracusanaPastaHannibalAlexius NavalnyjMasturbatioLutetiaGrammaticaGallusFridericus X (rex Daniae)🡆 More