Typhon Marinus

Typhon marinus sive huracanum est tempestas marina cuius venti circumagentes magnas pluvias cohibentes 33 m/s (118 km/h) excedunt.

Haec pagina de procella explicat. Si monstrum fabulosum quaeris, vide Typhon.

Antiquitate homines verbo cataegis (-idis) utebantur ad tempestates potentes in Mari Mediterraneo appellandas, sed tempestates quas typhones hodie appellamus ibi numquam fiebant. Persae et Arabes postmodo nomine Typhonis, dei Graeci, utebantur ad typhones marinos Sinus Indi potentes appellandos. Deinde nautae mediaevales in Europa eodem nomine usi solebant. Typhon fuit deus Graecus monstrumque, qui, secundum Hesiodum, procellas emissit e lacuna Tartaro. Hodie, Americi malunt typhones quoque appellare furacana. Verbum furacanum (etiam huracan et furacan) provenit e nomine dei venti destructionisque indorum Americanorum Taini et Maiae, qui sextodecimo saeculo in Mari Caribaeo vivebant, ubi multos typhones marinos quotannis pati solebant.

Typhon Marinus
Catarina, typhon a ISS 26 Martii 2004 visa.

Incipiunt fere omnes tempestates marinae in regionibus pressionis aeris demissae, quae ventos violentos et inundationes per se circumagentes efficiunt. Eae tempestates naturaliter annumerantur secundum sui venti celeritatem. Depressiones tropicae ventos habent minores quam 17 m/s (62 km/h), tempestates tropicae (sive procellae) ventos inter 17 m/s et 33 m/s (62 et 118 km/h), et typhones marini ventos qui 33 m/s (118 km/h) excedunt. De typhonum marinorum magnitudine deinde systema Saffir-Simpson NOAA quinque gradus additionales distinguit: gradum primum ventibus inter 33 m/s et 41 m/s (118 et 153 km/h), secundum ventibus inter 41 m/s et 49 m/s (154 et 177 km/h), tertium ventibus inter 49 m/s et 58 m/s (178 et 209 km/h), quartum ventibus inter 58 m/s et 69 m/s (210 et 249 km/h), quintum ventibus qui excedunt 69 m/s (249 km/h). Typhones gradus quinti ventos tam rapidos habent ut magnas alluviones 6 m super maris aequor et magnum exitium tectis aedificationibusque efficiant.

Nomina typhonum marinorum anno 2006 in Mari Atlantico Septentrionali

Meteorologi solent dare nomina propria tempestatibus quando status "tempestatum tropicarum" attingunt. Exempli gratia anno 2006 nomina typhonum marinorum fuerunt:

  • Alberto
  • Beryl
  • Chris
  • Debby
  • Ernesto
  • Florence
  • Gordon
  • Helene
  • Isaac
  • Joyce
  • Kirk
  • Leslie
  • Michael
  • Nadine
  • Oscar
  • Patty
  • Rafael
  • Sandy
  • Tony
  • Valerie
  • William

Typhpnes nonnulli famosi

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Typhon Marinus  Vicimedia Communia plura habent quae ad typhones marinos tropicos spectant.
    Propria media meteorologica regionalia
    Tropica admonitionum typhonum media
    Quod attinet ad rationem
    Varia


Tags:

Typhon Marinus Nomina typhonum marinorum anno 2006 in Mari Atlantico SeptentrionaliTyphon Marinus Typhpnes nonnulli famosiTyphon Marinus Nexus interniTyphon Marinus NotaeTyphon Marinus BibliographiaTyphon Marinus Nexus externiTyphon MarinusAmericaAntiquitasArabiaCirculusDeusEuropaGraeciaHesiodHomoIndi AmericaniLacunaMareMare CaribaeumMare MediterraneumMedium aevumMonstrumMythologia GraecaNautaPersaePluviaProcellaSaeculum 16TartarusTyphonVentusVocabulum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

SpatitempusXensiaMoles Trium AngustiarumMuseum BritannicumLondiniumLingua PolonicaCivitas VaticanaDidacus MaradonaPornographiaMichael MusculusGlacies edibilisUniversumVersus aureusJazzArteria coronaria sinistraBlogPrincepsLinguaPhradaMuseum Dioecesanum IacenseGnaeus Arrius AugurAntverpiaEncyclopaediaBisexualitasCosplayVita post mortemAdolfus HitlerFranciscus VerellenRes publica popularis SinarumArpinumLingua AnglicaConsulGuebwillerMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)IusFelesHumanitasCivitates FoederataeCommissio EuropaeaDivina comoediaRes publica SinarumRes publicaRecep Tayyip ErdoğanParcaeQuintus Aquilius NigerCronusAnna (regina Britanniae)AvariConiugatioMercurius (planeta)PendulumOceanus AtlanticusViterbiumHafniaTechnologiaSaeculum 1Sinus coronariusReligio ChristianaPenis hominisSystema internumPater nosterTheodorus I LascaresExercitus RomanusFactio socialistica EuropaeorumCeftriaxonumDioecesis MoguntinaImperium Romanum OrientaleSecundum bellum mundanumAgatha CatanensisImmaculata ConceptioMantuaNervi cranialesLesbia🡆 More