Apium Graveolens

Apium graveolens Linnaei, apium hortense etiam nuncupandum, est esculenta Apiacearum herba biennalis, quae originem ex litoreis Europae septentrionalis occidentalique agris, praesertim in fossis et paludibus salsis ducit.

Altitudinem unius metri attingere potest, foliis pinnatis bipinnatisve, foliolisque rhombicis 3–6 cm longis, 2–4 cm latis. Flores sunt albi, 2–3 mm lati, umbellis densis et composites prolatis. Semina sunt lata, ovoidia globosave, 1.502 mm. Exstat etiam cultivarietas subspeciesve nomine Apium graveolens repens, quae pro radice tumida et esculenta colitur.

Apium Graveolens

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Apiales 
Familia : Apiaceae 
Genus : Apium 
Species : A. graveolens 
Apium graveolens 
L.  

Apia alia

Biologi sane multas plantas et varias in genere botanico nomine apii componunt, sed et Latinitate classica complures herbae apio significari possunt. Nempe:

  • Heleoselinum, seu hydroselinum (apium rusticum)
  • Olusatrum, seu hipposelinum (Smyrnium olusatrum)
  • Oreoselinum (petroselinum rusticum)
  • Petroselinum (Petroselinum spp.)

Apud antiquos caules apii hortensis non tam magni fuerunt quam hodie, unde similitudo cum aliis herbis maior videbatur quam nobis hodie. Et plurimis quidem haec herbae item adsimulantur. E.g.:

lingua Nomen generale Petroselinum spp. (Heleoselinum) Smyrnium olusatrum
Lingua Latina apium petroselinum, oreoselinum heleoselinum, apium rusticum olusatrum, hipposelinum, smyrnion
Lingua Graeca σέλινον
(apium hortense: σέλινον κηπαῖον, μελισσόφυλλον, "αἷμα Ὥρου." i.e. "sanguis Hori")
πετροσέλινον, ὀρεοσέλινον
(Apium montanum, Apium saxatile)
ἑλειοσέλινον, ὑδροσέλινον, σέλινον ἄγριον
(Apium palustre, Apium aquaticum, Apium rusticum)
σμύρνιον, ἱπποσέλινον, ἀγρίολον, σέλινον ἄγριον, πολυπίθιον
("murrula," "Apium equinum," "rusticulum," "apium rusticum," "tussilago multiplex.")
Lingua Aegyptia mɜt.t mɜt.t n ḫɜs.t
(Apium montanum)
mɜt.t mḥy.t
("Apium palustre" seu "apium Deltae")
?

Antiquitus

Cum origines apii culturae ignorentur (nam maxime sua sponte crescens legi potest), apium hortense ab antiquissimis temporibus notum fuit. Aegyptii saeculi 16 a.C.n. id ad usum medicinae iam ponebant. In papyris Hearst et Ebers, medicis apium passim commendatur, e.g. praeceptis 291 ad orexin incitandam:

K.t: Ỉwf ḏdɜ 1/16, ỉrp (ḥkɜ.t 1/64), wnšy 1/16, dɜb 1/16, mɜt.t 1/16, ḥnq.t nḏm.t (ḥkɜ.t 1/16 + 1/64) ps ctḫ wnm r hrw.w 4
Aliter: Carnem pinguem 1/16, vinum 5 ro, uvam passam 1/16, ficum 1/16, apium 1/16, zythum dulce 25 ro, elixa, cola, sorbe dies 4
Papyrus Ebers, 291

Nonnulli Pharaones Novi Regni serto virenti cincti sepulti fuerunt, ex quibus sertum multis, Thuthanchamun incluso, ex apio collectum fuit.

Apium Graveolens 
Apium civitati Siciliensi Selinunti, ob nominis similitudinem, insignia fuit. Hic nummo annorum circa 515-470 a.C.n. depingitur.

In Graecia scimus apium diu in usu fuisse. In ipsis tabellis litteris Linearibus B insciptis, reperitur verbum 𐀮𐀪𐀜 se-ri-no. Quod ad archaeologiam attinet, fructus apii in Heraeo Samio a septimo saeculo inveniuntur. Quod ad litteras pertinet, mentio apii tam vetus est quam Homerus, qui herbam bis commemorat:

  • Ilias 2.775-7: ἵπποι δὲ παρ’ ἅρμασιν οἷσιν ἕκαστος / λωτὸν ἐρεπτόμενοι ἐλεόθρεπτόν τε σέλινον / ἕστασαν 'equi autem [Myrmidonum] iuxta curribus quibus quisque [pertinebat] lotum pasti pallustribusque altum apium ederant'.
  • Odyssea 5.72-3 ἀμφὶ δὲ λειμῶνες μαλακοὶ ἴου ἠδὲ σελίνου / θήλεον 'Circa autem prata mollia viola iam apio florebant'.

Graeci et Romani nonnumquam apio utebantur in coronis, praesertim in caerimoniis diis inferis sacris: mortui apio coronati sepeliebantur, sed nonnumquam in aliorum deorum cultu etiam erat in usu. Apium etiam in Mysteriis Corybantum Asiaticorum, Cabirorum, quod ex sanguine patris eorum ortum esse tradebatur.

    Ludi Nemeani?
    Apud Plinium: "Ab aequinoctio verno seritur apium semine paulum in pila pulsato. crispius sic putant fieri aut si satum calcetur cylindro pedibusve. proprium ei, quod colorem mutat. honos in Achaia coronare victores sacri certaminis Nemeae" (Plinius 19.46.158).

Moretum "Ac primum, leviter digitis tellure refossa, /quattuor educit cum spissis alia fibris, /inde comas apii gracilis rutamque rigentem /vellit et exiguo coriandra trementia filo."

Notae

Bibliographia

    Fontes antiquiores
    Eruditio
  • A. C. Andrews, "Celery and parsley as foods in the Graeco-Roman period" in Classical Philology vol. 44 (1949) pp. 91-99

Nexus externi

Apium Graveolens  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Apium graveolens" apud Plants for a Future • WoRMS: Marine Species • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database

Tags:

Apium Graveolens Apia aliaApium Graveolens AntiquitusApium Graveolens NotaeApium Graveolens BibliographiaApium Graveolens Nexus externiApium GraveolensAltitudoAqua salsaCarolus LinnaeusCultivarietasEuropaFlosFoliumHerbaLitusPalusRadix (botanica)Semen

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Sexualitas humanaBilbaumYasunari KawabataInterreteGradus academicusArtes liberalesAmstelodamumApple Inc.Concilium Vaticanum SecundumMagnus Ducatus FinlandiaeFortuna (cantrix)IPv6MumiaBellae artesLingua Theodisca2000Ecclesia Catholica RomanaPraesesVehiculumMammaUniversitas OlisiponensisPlanities litoralisGlobus aërostaticus aëris calidiCamerata (Latium)DecalogusAnggunAsiaCopiae militaresNapoleo I (imperator Francogallorum)Pagus GuerniusVicilibriPaulus HardingReligio IudaicaTechnologiaProvincia AquilanaAutessiodurumTiburCivitates Foederis Atlantici SeptentrionalisVallis CinnamomiPediludiumUniversitas McGillLibri LatiniPoësis epicaMetabolismusHenricus KissingerPublius Cornelius Scipio Aemilianus AfricanusImperium CossanumReligio ChristianaIesus ChristusAnthropologiaOlympusPlumbumTheodisceGuéron430 HybrisAstrologia1981CentaurusNanotechnologiaOs zygomaticumLatinaIuliusSecundum bellum mundanumHolmiaSchismaMare HadriaticumVictusEcclesia Cathedralis Nostrae Dominae ParisiensisNationes UnitaePagina primaUltima CenaAlascaCertamen Mundanum Pedilusorium (2022)🡆 More