Morbus Coeliacus

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Morbus Coeliacus

Morbus coeliacus est morbus autoimmunitatis apparatus digestorii qui in quadam glutinis reiectione consistit. Quae glutinis reiectio gradus admittit. Maiore minoreve repudiatione secundum singulos casus, intestina hominis glutinis praesentiam non sustinent.

Morbus Coeliacus
Biopsia intestini tenue morbum coeliacum ostendens

Gluten

Gluten est quaedam proteinorum permixtio, quae invenitur in endospermate granorum quorundam (tritici, hordei, secalis cerealis) et ideo in cibis et potibus ex his granis confectis (pastis, placentis, laganis, collyris, libis, panibus, cerevisiis, vodcis, vischiis).

Avena autem, ex ipsa natura, gluten non continet, sed quia in plerisque orbis regionibus conseritur, conservatur et cum granis gluten continentibus contrectatur, gluten sibi parit ex contactu. Aliquibus tamen in regionibus, avena a glutine libera iam affertur.

Nomen et morbi signa

Adiectivum coeliacum venit a verbo Graeco κοιλία ('sinum ventris' vel 'ipsum ventrem'). Morbus ergo coeliacus afficit intestina.

Intestinis ita affectis, organismus magna cum difficultate haurit alimentorum nutrimenta, vitamina, salia, aquam. Sunt signa morbi coeliaci: alvi profluvium, faeces cum adipe, vomitus, crura inflata, debilitatio sanguinis, cutis mutata, ungues infirmi, pili delapsi, deminuta fertilitas, circulus menstruus immutatus, indicia nutritionis infirmae.

Cognitio morbi

Quoniam morbi coeliaci signa varia sunt necnon saepe cum aliis morbis coniunguntur, morbus coeliacus ex una sanguinea examinatione certo dignoscitur. Hic morbus apparet in primis aetatis annis, quando pueri coeperunt illa sumere alimenta, quae gluten continent. Si vero cognitio morbi differtur, puer vitiose adolescit. Morbus coeliacus etiam in adultis apparet, cum maiore vel minore reiectione glutinis.

Cura morbi

Praecipua morbi coeliaci cura est abstinentia a glutine sumendo. Quando haec proteinorum permixtio excluditur a cibis et potibus, morbi signa evanescunt. Verumtamen, quoniam morbus coeliacus numquam tollitur omnino, coeliaci viri et feminae debent, per totam vitam, sustinere victus rationem, id est, debent substituere illa alimenta illosque potus, qui gluten habent.

Contra morbum coeliacum quidam medici praecipiunt medicamentum, quod dicitur dipropionatum betametasonae cum phosphato dissodico betametasonae. Sed nemo per se sine praecipiente medico sumat medicamentum, augeat vel minuat portionem, aut nesciente medico usum praescriptum tollat.

Notae

Bibliographia

  • Christianus Immanuel Loescher, Dissertatio medica inauguralis de morbo coeliaco singulari a Cornelio Celso descripto. Wittebergae: Dürr, 1765
  • Io. Georgius Henricus Uhthoff, Dissertatio inauguralis medica de morbo coeliaco eiusque genuina notione. Goettingae, 1787 (Textus apud Google Books)

Tags:

Morbus Coeliacus GlutenMorbus Coeliacus Nomen et morbi signaMorbus Coeliacus Cognitio morbiMorbus Coeliacus Cura morbiMorbus Coeliacus NotaeMorbus Coeliacus BibliographiaMorbus Coeliacus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Fanum Sanctae Crucis de MalianoFrequentia (statistica)Fovea (urbs)MarchiaePediludiumArdea (Italia)23 Decembris2001Andreas SchottusTechnologiaCircumiectum naturaleClaudius Stanley ChoulesMosFanum Sancti Petri in AmantiaVicipaedia EsperanticaThomae Wolsei effigies (Sampson)Musculus flexor hallucis longusLingua TheodiscaIdeologiaNerdiludiumTheodorus RooseveltMusica classicaElizabeth II (regina Britanniarum)Dialectus IonicaPicturaIndi AmericaniVagina1953Petropolis1917SueciaRomaniaCarolus SpurgeonSecundum bellum mundanumAustralopithecus1115Aloysius Matthaeus AmbrozicImperium Romanum OrientaleMyrtalesIacutiaAngliaMortelianumAstronomiaComputatrumPaulus NerudaFanum Sancti Georgii (Urbs metropolitana Regina)RomaCarsoniaInopia operarumCultura popularis4 DecembrisIogurtumTractus bellum1763Circulus TraunsteinPolitiaQuintus Septimus Florens TertullianusPascha (festum Christianum)Vitaminum CMandellum (Langobardia)ReligionAustralasiaPetra (Iordania)Franciscopolis (California)DatatioUnio SovieticaOmniaJuventus FC1521Imperium OttomanicumVladivostokiumAuxoniaArs ingeniariaColonia Claudia Ara AgrippinensiumStructura socialisNumeri Romani🡆 More