Hinduismus, sive religio Hinduica, est vernacula praepollensque religio vel memoria religiosa Asiae Meridianae.
Hinduismus a suis fautoribus saepe appellatur Sanātana Dharma (Sanscritice: सनातन धर्म 'lex aeterna') vel Hindū Dharma (हिन्दू धर्म). Genera Hinduismi quae varias opiniones multiplices accommodare conantur Hinduismum popularem (Anglice folk Hinduism) et Vedicum, et etiam memorias bhakti, ut in Vaishnavismo visas, comprehendunt. Hinduismus etiam memorias yogicas comprehendit, et latam "morum quotidianorum" varietatem in notione karma normisque societatis sicut Hinduici coniugii mores conditam.
Habet iam circa 1 000 000 000 credentes, quorum maior pars Indiam habitat; est enim religio tertia orbis, a religione Christiana et religione Islamica. Scripta sacra Hinduismi sunt Vedae.
Karma 'res gestae' est notio Hinduica voluntatis liberae et causae effectusque. Explanatio simplex karmae est "Id quod facies, ad te redit."
Hinduisti in metempsychosim (Samsara) ad Karmam credunt. Id est, corpore mortuo, anima immortalis in novem corpora, cuius forma ad res gestas in inter vitam proxima est, nascetur. Creditur animam renasci dum res mundanas cupiuntur. Cum tamen veritatem animae videtur, cupido nasci tollitur, et salus (moksha) capitur.
Ishvara est Hinduica dei notio, qui est supra tempus, spatium, sexum comprehensionemque humanam. Nonnullae autem sunt notiones dei vel Ishvara, in religione Hinduica. Alii credunt Ishvaram esse imaginem humanam trinitatis Brahmam, alii athei sunt.
Brahman est ens supremus. Habet incarnationes multis. Dei maximus est trinitas divina, divisa in partes tres: Brahma rerum creator, Vishnu conservator, et Shiva perditor. Altres dei magni est Krishna et Rama, qui partes dei Vishnu est.
Religio Hinduica credit omnes religiones unum deum venerari, et multas vias ad deum esse. Hinduismus igitur credit alias religiones quarum mores sunt similes legitimas esse, et, aliter ac religio Christiana religioque Islamica, eos qui in Hinduismum non credunt ad suam sententiam traducere non conatur.
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Hinduismus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.