Cnidaria Pulmo

Pulmo est medusana certarum specierum subphyli Medusozoorum phasis, quod subphylum maiorem phyli Cnidariorum partem constituunt.

Pulmones plerumque sunt animalia maritima libere circumnatantia, campana umbelliformi multisque tentaculis pendentibus praedita, quamquam nonnulla migrare nequiunt, ad imum mare caulibus conecta. Campana palpitare potest ad propulsionem et locomotionem magnopere efficientem praebendam. Tentacula cnidocytis, cellulis pungendi, armantur, quibus praedam capiunt et invicem praedatores repellunt. His animalibus est multiplex vitae circulus: pulmo plerumque est phasis sexualis, planula est larva quae late dispergere potest, et sequitur phasis sedentaria, cum animal polypus describitur.

Cnidaria Pulmo
Chrysaora fuscescens

Subphylum : Medusozoa 
   
Animalia speciei Mastigiae papuae in aquario Tocione in urbe Iaponiensi circumnatant.

Pulmones omnem per orbem terrarum iuveniuntur, ab aquis superficiales ad imum mare. Scyphozoa (aliquando veri pulmones appellata) solum sunt animalia aquae marinae, sed nonnulla hydrozoa aspectus similis in aqua dulce habitant. Magni, saepe multicolores, in zonis litoralibus omnem per mundum vulgati sunt. Pulmones plurimarum specierum rapide crescunt, nonnullos menses maturant, et sub fetura moriuntur, sed certi polypodum gradus, ad imum mare adiuncti, diu vivere possunt. Pulmones saltem annorum 500 milliones exstant, et fortasse annorum 700 milliones aut plus, ut veterrimus animalium multorum organorum grex sint.

Homines in certis civitatibus pulmones edere solent, quae animalia cuppedia in nonnullis culturis magni aestimantur, ubi species ordinis Rhizostomarum imprimuntur et saliuntur ad nimiam aquam amovendam. Etiam in investigationibis scientificis adhibentur, ubi proteinum fluorescens viridis, ab aliquot species ad bioluminescentiam efficiendam instructum, pro fluorescente signo genetico prodest in genis in alias cellulas vel organismos insertis. Cellulae pungendi, ad praedam a pulmonibus superandam adhibitae, homines etiam nocere possunt. Multa milia natatorum quotannis iciuntur, dolores vel etiam mortem accipientia; parva cnidaria classis Cubozoorum multas ex eis mortibus efficiunt. Circumiectis secundis, pulmones vasta examina constituere possunt, quae detrimentum infligunt cum apparatum piscandi laedant, retia piscationis impleant, et refrigerantia fabricarum electricatis faciendae et desalinationis systemata aliquando obstruant, quae aqua ex mari extrahunt.

Classificatio

Hic habes varios clados, cladis non medusozoani "???" notatis.

Animalia

Porifera




Ctenophora ??? Cnidaria Pulmo 




Cnidaria Cnidaria Pulmo 


Bilateria

Protostomia


Deuterostomia

Ambulacraria


Chordata

Tunicata ??? Cnidaria Pulmo 



Vertebrata








Pulmones non sunt cladus, quia plurima medusozoa comprehendunt, sed nonnulla hydrozoa vitant. Greges medusozoani ab auctoritatibus comprehensi in arbore sequente cum citationibus inveniuntur. Nomina pulmonum inclusorum litteris pinguibus imprimuntur.

Cnidaria

Anthozoa




Polypodiozoa et Myxozoa (parasiti)


Medusozoa
Acraspeda

Staurozoa Cnidaria Pulmo 


Rhopaliophora

Cubozoa Cnidaria Pulmo 


Scyphozoa

Discomedusae Cnidaria Pulmo 



Coronatae Cnidaria Pulmo 





Hydrozoa


Aplanulata Cnidaria Pulmo 




Siphonophorae Cnidaria Pulmo 




Aliquot Leptothecata Cnidaria Pulmo 



Filifera Cnidaria Pulmo 





Trachylinae

Limnomedusae Cnidaria Pulmo 



Narcomedusae Cnidaria Pulmo 







Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Berwald, Juli. 2017. Spineless: the science of jellyfish and the art of growing a backbone. Illust. Rachel Ivanyi. Novi Eboraci: Riverhead Books. ISBN 9780735211261, ISBN 9780735211285.
  • Holst, Sabine. 2011. "Ursprünglich und faszinierend: Quallen an Nord- und Ostseeküste." Biologie in unserer Zeit 41 (4): 240–247. ISSN 0045-205X.
  • Werner, B. 1984. "Stamm Cnidaria." In Lehrbuch der Speziellen Zoologie: vol. I: Wirbellose Tiere: pars 2: Cnidaria, Ctenophora, Mesozoa, Plathelminthes, Nemertini, Entoprocta, Nemathelminthes, Priapulida, ed. Alfred Kaestner. Ed. quarta Ienae: Gustav Fischer Verlag.

Nexus externi

Cnidaria Pulmo  Vicimedia Communia plura habent quae ad pulmones spectant.

Tags:

Cnidaria Pulmo ClassificatioCnidaria Pulmo NotaeCnidaria Pulmo BibliographiaCnidaria Pulmo Nexus externiCnidaria PulmoAnimaliaCampanaCaulisCellulaCnidariaMareMigratioPhylumPraedaSexusSpeciesSubphylumUmbella

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

PeruviaLusus magnetoscopicusHomosexualitasNanchinumCharta perforataGulielmus IV (rex Britanniarum)AugustusItaliaNovemberTaxiraedaPalatium Magnum (Constantinopolis)NederlandiaSBasilica VaticanaLa que no podía amarGermaniCensusReligio RomanaBenedictus XVIAeneis4Government cheeseIndex sanctorum militariumPSY1981Dies VenerisRussiaRomaCoitus analisBethleemCFelesPax mundiMadhya PradesaBScacciValesiaOecumene AbrahamiticaElectricitasSerpens marinusIndex paparumCervesiaLexica NeolatinaSinus coronariusThe GuardianDecenniumErnestus SihlerusCechiaBalutTrusoRes novae anni 1989Eduardus BurnsHamburgumIuliusEuryalinaPanisMammaSummum dominium interretiale2023PhilippinaeHDecemberMalpighialesSeraphimIassiumMulier amicta soleRealitas virtualisDeimusGesta Hammaburgensis ecclesiae pontificumDaniaPecuniaMathematica🡆 More