Ctenophora sunt animalia marina, gelatina, saepissime natantia, rarius in fundo maris reptantia, octo series laminarum per totum corpus distributarum habentia; quae series pectinibus similes videntur, unde et horum animalium nomen (Graece κτείς – pecten).
In taxinomia biologica tamquam phylum habentur. Numerus specierum Ctenophororum hodiernorum inter 150 et 250 est, sed cum propter corpus gelatinum difficilia collectu scrutatuque sint, forsitan multa nondum descripta remanent.
Corpus Ctenophororum in longitudinem inter aliquot cm et 2 m est. Per totum corpus, ab apice usque ad os (quod apici opponitur) octo (apud Ctenophora fossilia nonnumquam plus) series laminarum extenduntur, unaquaque lamina e permultis ciliis sibi firmissime adhaerentibus constituta. Quibus laminis per certum ordinem agitatis totum animal movetur. Multa Ctenophora tentacula duo habent, ubi cellulae substantia adhaesiva repletae (colloblasti) inveniuntur, et quibus ad venandam praedam utuntur, omnes enim Ctenophororum hodiernorum species carnivorae sunt.
Ctenophora systema nervosum et cellulas musculares habent. Plerumque hermaphroditae sunt.
Olim Ctenophora cum Cnidariis (Hydrozois et Anthozois) in unum Coelenteratorum phylum iungebantur, sed similitudines inter ea superficiales tantum apparent, differentiae vero magni momenti. Praeter alia, Ctenophora colloblastos substantia adhaesiva repletos habent, Cnidaria vero cnidocytos cum substantia urente, saepe cum quasi hastula quae praedam transfigere potest.
Nunc Ctenophora tamquam phylum separatum habentur, vel ab omnibus animalibus maxime remotum, vel secundum in ordine arboris phylogeneticae, Poriferis ab omnibus aliis phylis maxime remotis, Ctenophoris vero ab omnibus aliis animalibus seiunctis.
Etiamsi Ctenophora corpus gelatinum habeant, ideoque raro tantum in statu fossili inveniuntur, non desunt fossilia eorum. Primo, Ctenophora Cambrica valde a hodiernis differebant, cum multa eorum sceleta externa possiderent (unde Scleroctenophora dicuntur) et suspensivora erant; haec in Sinis et in Uta inventa sunt et descripta. Secundo, in rarissimis casibus, qui vulgo Konservat-Lagerstätten dicuntur, etiam corpora sceletis carentes conservari possunt; Ctenophora fossilia in duobus talibus locis inventa sunt, nempe ad Burgess in Canada (periodi Cambricae) et ad Hunsrück in Germania (periodi Devonicae).
Introductio in Ctenophora (anglice, Universitas Californiensis Berkeleiensis)
Ctenophora Cambrica ad Burgess inventa
This article uses material from the Wikipedia Latina article Ctenophora, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.