Salus publica, vel salus populi et sanitas publica, est scientia et ars morbi prohibendi, vitae producendae, et salutis promovendae per nisus ordinatos et electiones scientes societatum, organizationum, publicarum et privatarum, civitatum, et singulorum.
Homines appositi esse possunt tam pauci quam manipulus, aut tam multi quam omnes nonnullarum continentium incolae, exempli gratia, in evagata pestilentia. Spatia valetudinis "statum plenae salutis corporis, mentis, et societatis, ac non solum absentiam morbi vel debilitatis" amplecti possunt, secundum Ordinem Mundi SanitariumConsociationis Nationum. Salus publica rationes interdisciplinarias epidemiologiae, biostatisticae, et ministeriorum salutis contribuit. Salus circumiectorum, salus communitatum, salus morum, oeconomica salutis, ratio publica, medicina indemnitatis, salus mentis, et salus et valetudo occupationum sunt cognatae disciplinae magni momenti.
Finis rationum salutis publicae est mutatio qualitatis?vitae in meliorem statum per impeditionem et tractationem morborum, morbis mentis non exclusis. Quod fit per inspectionem? casuum et signa salutis, ac per mores sanos promovendos. Inter usitatas valetudinis publicae rationes sunt promotio lavationis manuum nutritionisque per mammas effectae?, suppeditatio vaccinationum, impeditio mortis voluntariae, et distributio praeservativorum ad divulgationem morborum venereorum continendam.
Hodierna valetudinis publicae rationes nituntur multidisciplinariis opificum salutis publicae hominumque professionalium gregibus, inter quos greges sunt epidemiologi, biostatistici, adiutores medici, nutrices salutis publicae, obstetrices, microbiologistae medici. Magistratus salutis circumiectorum vel inspectores salutis publicae, bioethicae periti, et adeo veterinarii auxiliari possunt.
Accessus ad curam valetudinis et rationes salutis publicae in civitatibus provectilibus sunt quaestiones difficiles quia infrastructurae salutis publicae iam formantur.
Breslow, Lester, ed. 2002. Encyclopedia of Public Health. Novi Eboraci: Macmillan Reference USA. ISBN 9780028653549.
Garrett, Laurie. 2000. Betrayal of Trust: the Collapse of Global Public Health. Novi Eboraci: Hyperion. ISBN 0786865229.
Heymann, David L. 2008. Control of Communicable Diseases Manual. Vasingtoniae: American Public Health Association. ISBN 9780875531892.
Heggenhougen, Kris, et Stella R. Quah. 2008. International Encyclopedia of Public Health. Amstelodami et BGostoniae: Elsevier/Academic Press. ISBN 9780122272257.
Jalil, Hanni. 2015. "Curing a Sick Nation: Public Health and Citizenship in Colombia, 1930-1940." Dissertatio PhD, University of California, Santa Barbara.
La Berge, Ann F. 1992. Mission and Method: The Early Nineteenth-Century French Public Health Movement. Novi Eboraci: Cambridge University Press.
Novick, Lloyd F., Cynthia B. Morrow, et Glen P. Mays. 2008. Public Health Administration: Principles for Population-Based Management. Ed. 2a. Sudburgi Massachusettae: Jones and Bartlett Publishers. ISBN 9780763738426.
Oxford Textbook of Public Health.2009. Ed. 5a. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780199218707.
Pacino, Nicole. 2013. Prescription for a Nation: Public Health in Post-Revolutionary Bolivia, 1952-1964. Dissertatio PhD, University of California, Santa Barbara.
Rosen, George. 1957. A History of Public Health. Novi Eboraci: MD Publications.
Schneider, Dona, et David E Lilienfeld. 2008. Public Health: the Development of a Discipline. Novi Brunsvici Novae Caesareae: Rutgers University Press. ISBN 9780813542317.
Turnock, Bernard. 2009. Public Health: What It Is and How It Works. Ed. 4a. Sudburgi Massachusettae: Jones and Bartlett Publishers. ISBN 9780763754440.
White, Franklin, Lorann Stallones, et John M. Last. 2013. Global Public Health: Ecological Foundations. Oxford University Press. ISBN 9780199751907. Google Books.
Winslow, Charles-Edward Amory. 1920. The Untilled Field of Public Health. Modern Medicine 2:183–191.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Salus publica, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.