Vide etiam paginam discretivam: Sinae
Sinae sunt pars Asiae Orientalis, plerumque ubi civitates Sericae hodie obtinent, et ubi antiquus populus Sericus civilizationem antiquam colebat vel magnum momentum habebat. Secundum Ioannem Iacobum Hofmannum, Sinae sunt
Regio, quam hodie Cinam Vulgus appellat, ultima terrarum Asiae, in quadrum extensa ab oriente & meridie, alluitur oceanô, quem Sericum vel Eoum prisci dixêre: ab occidente, Indiam ulteriorem attingit: à septentrione, cingitur Massagetarum, Scytharumque limitibus. Multô latius quondam imperasse gentem Annales ipsorum, ac literæ, & veterum ædificiorum illustria monumenta, & complures, in India præsertim, ab iis denominatæ nationes, haud obscurè testantur. Regna sive provinciæ vastæ magnitudinis, numerantur quindecim.
Inter quas quindecim Sinarum imperii provincias olim erant, nominibus Latinis vulgaribusque litteris Hofmannianis perscriptis:
Regionis fines atque ergo pertinentia civitatum nomina inter sese per saecula variant. Alia regionis nomina propria quae in litteris historicis legimus sunt Serica et Seres, atque adeo China.
Saeculo secundo, Claudius Ptolemaeus geographus Romanus tabulam geographicam descripsit, Sericam regionem appellans "ad fines orbis nobis cogniti sitam," ubi Sinae aliaeque gentes habitabant.
Nostris temporibus, regio Sinarum divisa est in aliquas civitates, plerumque inter quas Res publica popularis Sinarum et Res publica Sinarum.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Sinae (regio), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.