Vide etiam paginam fere homonymam: dollarium
Dollarium Civitatum Foederatarum (Anglice et in multis linguis: dollar) , etiam dollarus appellatum, est publica Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis moneta. Hoc dollarium usitate ut signum dollarii, $, velut USD aut US$ abbreviatur, ut ab aliis monetis dollariis denominatis distinguitur, et ab aliis quae signo $ utuntur. Divisum est in centum centesimas.
Dollarium Civitatum Foederatarum, in commercio internationali usitatissima, una est e monetis reservatis mundialibus. Nonnullae civitates eo utuntur ut earum moneta publica; in multis aliis, id est moneta de facto, et ut sola moneta adhibetur in nonnullis Territoriis Britannicis Marinis.
Congressus Americanus dollarium anno 1785 edidit.
Res quae ad Civitatum Foederatarum dollarium spectant systemate aerario foederali ordinantur.
Dollarium parte recta fert sententias Latinas Annuit Cœptis et Novus Ordo Seclorum.
Una opinio est signum dollarii ex signo sestertii IIS ortum esse, sed haec opinio falsa putatur. Alia opinio est signum dollarii ex signo nummi Hispanici "columnnario" (ISI, II sunt columnae Herculis et S est vitta plus ultra inscripta) ortum esse. Et alia opinio est signum ex litteris P et S Peso nummum designantibus ortum esse. (Peso nomen ex "pondus" ortum est.)
Vocabulum dollarium, quod iam in lingua Hispanica et Batava exstabat, ex Theodisco verbo Thaler ortum est. In imperio Austro-Hungarico in oppido Bohemico Theodisce Joachimsthal Latine 'Ioachimica vallis' nuncupato nummi argentei facti erant qui Joachimstaler Guldengroschen, brevius Joachimsthaler, brevissime Thaler (sive Taler) appellabantur.
Ibi nomen latinum "Ioachimica vallis" pro Joachimsthal invenire potes.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Dollarium Civitatum Foederatarum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.