Aetas Aënea

Aetas aënea in Systemate aetatum trium est tempus quo homines cupro mixturaque aeris pro principalibus materiis duris in manufactura nonnullorum instrumentorum et armorum uti coeperunt.

Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

  • Tahunium, Yarmukium
  • Tardenoisium, Kebarium, Natufium, Khiamium
Epipalaeo-, Mesolithicum
  • Azilium, Maglemosium, Swiderium
Palaeolithicum superius
Palaeolithicum medium
Palaeolithicum inferius

Quod ad temporum ordinem spectat, Aetas Aenea inter aetates Lapideam et Ferream stat. Nomen Aetas Lapideum fontem metalli fundere non posse, nomen Aetas Aenea fontem ferri fundere non posse, et nomen Aetas Ferrea res in quibuslibet trium materiae durae generum efficere posse significat. Eorum ordo in chronologia archaeologica difficultatem manufacturae in historia technologiae monstrat.

Per saecula recentiora, archaeologi studia scientifica de singulis Aetatis Aeneae agentia facientes plane monstraverunt usum cupri vel aeris fuisse partem constantissimam et ergo divulgantissimam? ex fascicula proprietatum quae hanc aetatem in toto notat. Praeter aerem ex materiis crudis creatam et latissimum instrumentorum armorumque aeneorum usum, haec aetas evolutionem signorum pictogrammaticorum vel ideogrammaticorum et proto-scripturae, atque aliarum proprietatum civilizationis urbanae adiuvit.

Aetas Aenea est secundum principale spatium temporis Systematis aetatum trium, quod Christianus Jürgensen Thomsen ad digerendas et investigandas societates antiquas temporibus hodiernis proposiuit. Digeritur civilizatio antiqua in Aetatem Aeneam aut per suum cuprum fusum stannoque mixtum, aut per mutationem aeris alibi ex regionibus efferentibus. Fontes cupri cum stanno commixti sunt rari, cum aera stannosa in Asia Occidentali ante millennium tertium a.C.n abessent. Per omnem orbem terrarum, Aetas Aenea tempus Neolithicum plerumque secuta est, sed in nonnullis regionibus, Aetas Cuprea pro transitione a Neolithico ad Aetatem Aeneam fuit. Quamquam Aetas Ferrea plerumque Aetatem Aeneam secuta est, ea in nonnullis regionibus, sicut Africa sub-Saharana, in Neolithicum a regionibus externis statim impegit.

Culturae Aetatis Aeneae inter se in evolutione scripturae primae distulerunt. Secundum indicia archaeologica, culturae in Aegypto (hieroglyphica), Oriente Propinquo (scriptura cuneiformis), et Mari Mediterraneo, in cultura Mycenaea (Linearis B), systemata scripturae habuerunt.

Historia

Aetas Aënea 
Diffusio metallurgiae in Europa Occcidentali. Regonies obscurissimae sunt veterrimae.

Nomen Aetas Aenea a notione Aetatum Hominis ad ultimum deducitur, a gradibus vitae humanae in Tellure secundum mythologiam Graecam perceptis; quarum historici hodierni aetates Auream et Argenteam fabulosas, sed aetates Aeneam et Ferream in genere historico certas habent. Omne spatium temporis notatur per acceptionem plenam aeris in multis regionibus, quamquam locus et tempus introductionis et evolutionis technologiae aeneae in universum eodem tempore non facta sunt. Technologia aeris stannique certa productionis artificia requirit. Separatim est stannum effodendum (plerumque ut cassiterites, fons stanni) et fundatum, deinde ad cuprum liquefactum additum ad efficiendam mixturam aeris. Aetas Aenea fuit tempus gravis usus metallorum et retium commercialium evolventium (vide Fontes stanni et commercium temporibus antiquis).

Medius Oriens

Aetas Aenea in Propinquo Oriente antiquo in ortu Sumer millennio quarto a.C.n orsa est. Culturae in Propinquo Oriente antiquo, saepe cunabula civilizationis appellato, agriculturam perennem valde fecerunt, systemata scribendi evolverunt, rotam figularem excogitaverunt, administrationem, leges, et imperia constituerunt, atque stratificationem socialem, servitutem, et militia ordinata introduxerunt. Praeterea, societates in regione fundamenta astronomiae et mathematicae iecerunt.

Tempora Medii Orientis

    Tempora sunt propinqua; pro singulis, vide quemque commentarium.
Regnum Novum AegyptiRegnum Medium AegyptiRegnum Vetus AegyptiNaqada IIIAegyptus antiquaCassitaeAssyriaBabyloniaUr IIIImperium AccadiumSumeriaAntiquus Oriens MediusAetas Aënea

Constat Aegyptios iam millennio quarto a.C.n. aere usos esse.

Europa

Aetas Aënea 
Aeneae aetatis tumulus
Aetas Aënea 
Instrumenta aenea
Aetas Aënea  Si plus cognoscere vis, vide etiam Archaeologia Europaea.

In Europa transalpina, Aetas Aenea in partes tres dividitur, quae sunt:

  • Aetas Aenea Antiqua (2150–1550 a.C.n.)
  • Aetas Aenea Media (1550–1350 a.C.n.)
  • Aetas Aenea Tarda (1350–800 a.C.n.)

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Figueiredo, Elin. 2010. Smelting and Recycling Evidences from the Late Bronze Age habitat site of Baioes. Journal of Archaeological Science 37(7):1623–1634.
  • Eogan, George. 1983. The hoards of the Irish later Bronze Age. Dublin: University College. ISBN 0-901120-77-4.
  • Hall, David, et John Coles. 1994. Fenland survey : an essay in landscape and persistence, Archaeological report 1. Londinii: English Heritage. ISBN 1-85074-477-7.
  • Pernicka, E., C. Eibner, Ö. Öztunah, et G. A. Wagener. 2003. Early Bronze Age Metallurgy in the Northeast Aegean. In Troia and the Troad: scientific approaches, ed. G. A. Wagner, E. Pernicka, et H.-P. Uerpmann, 143–172. Natural science in archaeology. Berolini, Londinii: Springer. ISBN 3-540-43711-8.
  • Waddell, John. 1998. The prehistoric archaeology of Ireland. Galway University Press. ISBN 1-901421-10-4.
  • Siklosy, et al. 2009. Bronze Age volcanic event recorded in stalagmites by combined isotope and trace element studies. Rapid Communications in Mass Spectrometry 23(6):801-808. doi 10.1002/rcm.3943
  • Roberts, B. W., C. P. Thornton, et V. C. Pigott. 2009. Development of Metallurgy in Eurasia. Antiquity 83:112-122.

Bibliographia addita

Nexus externi

Aetas Aënea  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aetatem Aeneam spectant.

Generalia

Res marinae


Tags:

Aetas Aënea HistoriaAetas Aënea EuropaAetas Aënea NotaeAetas Aënea BibliographiaAetas Aënea Bibliographia additaAetas Aënea Nexus externiAetas AëneaAes (mixtura)Aetas FerreaAetas LapideaArchaeologiaArmaChronologiaCuprumFerrumHomoInstrumentum rusticumMetallumMixturaPeriodizatioSystema aetatum triumTres

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

PrivatizatioNovum EboracumVelociraptorPagusDidacus MaradonaSpringeAurea aetasVillaAutocurrus armatusInfinitasCultura1653TurciaDuodecim tabulaePermiumImperium Romanum OrientalePurpuraVena saphena magnaLingua FrancogallicaIanuariusBellum CrimaeanumMediaViciCeftriaxonumAlexander VučićMetaphoraAedificiumThomas AquinasConstantinus XI PalaeologusIentaculumDuctus cysticusNilus20 Aprilisdies internationalis feminarumPortus NamnetumIesusConfessiones (Augustinus)SingapuraSextus (discretiva)SeattlumCinematographiaVita post mortemPoloniaUranus (planeta)Consortio PopulorumPrincepsHomoAdolfus HitlerLingua HebraicaContinensAulus GabiniusReligio ChristianaRes publica CoreanaTrinitasImperium RussicumGeorgius III (rex Britanniarum)Moneta (pecunia)AsiaKarmaArteria coronaria dextraConstantinopolisGenshin ImpactPetropolisSaeculum 1Civitates FoederataeAustraliaStultitiaArsLingua BatavaHomosexualitasKatovicumMexicumCatharina SenensisLiberAshley JuddIosephus (sanctus)Ars coquinaria Britannica🡆 More