Nicolaus Ioannis filius Vavilov (Russice Николай Иванович Вавилов, tr.
Familia
Memoria
Nicolaus Vavilov natus est in familia mercatoris Moscuae 13 Novembris (25 Novembris Calendarii Gregoriani) anno 1887. Frater eius iunior natu fuit Sergius Vavilov, physicus notus.
Anno 1911 Nicolaus perfecit studium in Instituto Agrario Moscuensi. Anno 1917 electus est professor Universitatis Saratoviensis. Ab anno 1921 administrabat Sectionem botanicae applicatae et selectionis (Petropoli locatam), quae anno 1924 Institutum botanicae applicatae et culturarum (agriculturalium) novarum URSS et anno 1930 Institutum culturae plantarum URSS facta est. Vavilov usque ad mensem Augustum anni 1940 mansit praefectus instituti illius. Ab anno 1930 fuit et director laboratorii genetici, quod dein factum est Institutum Geneticae Academiae Scientiarum URSS. Nicolaus Vavilov fuit academicus Academiarum Scientiarum URSS et Ucrainicae SSR (ab anno 1929), primus praeses (annis 1929 – 1935) et propraeses (annis 1935 – 1940) Academiae Scientiarum Agrariarum URSS, praeses Societatis Geographicae URSS (annis 1931 – 1940), membrum multarum foranearum academiarum et societatum scientiarum. Fuit initiator formationis nonnullorum institutorum scientificorum investigatoriorum.
Annis 1920 – 1940 Nicolaus Vavilov organizavit expeditiones botanicas agronomicasque in terras regionis maris Mediterranei, in Africam septentrionalem, in Americam Septentrionalem et Americam Meridionalem. Fuit ipse praefectus multarum expeditionum illarum; in eis terris determinavit centra antiqua originis plantarum culturalium, quarum magnam collectionem seminum congessit. Vavilov est conditor doctrinarum nostri temporis de fundamentis biologicis selectionis et de centris originis plantarum culturalium. Vavilov etiam argumentis affirmavit et doctrinam de immunitate plantarum (anno 1919) et principia oecologica geographicaque selectionis.
Vavilov propagationi agriculturae in regiones boreales, semidesertas et altimontanas curam adhibuit. Initiavit cultivationem in Unione Sovietica plantarum magni valoris, novarum pro terra illa et securitate cibaria.
Biologus ille progressum scientiae geneticae in Unione Sovietica adiuvit. Quam scientiam defendebat in certatione contra doctrinam Trophimi Lysenko, cuius protector erat Iosephus Stalin.
Mense Augusto anno 1940 Nicolaus Vavilov comprehensus est et 26 Ianuarii anno 1943 mortuus est in carcere urbis Saratoviae famis causa.
Lexica biographica: Treccani • IPNI • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Vavilov spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Nicolaus Vavilov, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.