Reditus Aeternus

Reditus aeternus est notio universum redisse, et redire perrectum fore, per formam similem sui, infinite trans tempus et spatium infinitum.

Quae primum in philosophia Indica et in Aegypto antiqua invenitur, et deinde a Pythagoreanis et Stoicis capta est. Antiquitate classica defecta et Christianitate late patente, notio reditus aeterni in humano cultu Occidentali desuefacta est, Friderico Nietzsche excepto, qui hanc notionem ad multas ex suis aliis notionibus coniunxit, praecipue ad sententiam amoris fati. Praeterea, philosophica reditus aeterni notio ab Arthuro Schopenhauer tractata est; solum autem notio physica fuit, nullam reincarnationem supernaturale implicans, sed reditus entium eadem corpora habitantium. Tempus sic videtur non lineare, sed rotundum.

Reditus Aeternus
Nitezsche Basiliae circa 1875.

Propositio

Prima huius notionis propositio ex sumptione oritur probabilitatem mundum fieri sicut noster plus quam zerum esse (hoc scimus quia noster mundus exstat). Si spatium infinitum sit, tum cosmologia nobis dicit nostram exsistentiam infinite rediebit.

Reditus Aeternus 
Ludovicus Augustus Blanqui.

Anno 1871, Ludovicus Augustus Blanqui, cosmologiam Newtonianam assumens, ubi tempus et spatium infinita sint, dixit se monstravisse reditum aeternum esse certum mathematicum. Tempore sub Einstein, erant qui dubitarent quidem tempus vel spatium infinitum esse, sed multa exemplaria notionem infinitatis spatii vel temporis suppeditaverunt quam coniectura reditus aeterni postulavit. Exemplar universi oscillatorii in physica adduci potest ut exemplum de quo modo universum per eosdem eventus infinite circumagitur.

Reditus Aeternus 
Arthurus Stanley Eddington (1882–1944).

Arthuri Eddington notio sagittae temporis, exempli gratia, cosmologiam tractavit rem quae ad quendam punctum progreditur, post quem reversionem temporale patitur (quod, ut consequentia symmetriae T, statum chaoticum ob entropiam efficere habetur). Stephanus Hawking et J. Ricardus Gott exemplaria etiam proposuerunt, per quae universum iter transtemporale pati potest, dummodo aequilibrium massae et energiae aptam geometriam cosmologicam crearet.

Coniecturae multiversi in physica exemplaria describit ubi spatium vel tempus infinitum est, quamquam universa certa, cum eorum immanibus diruptionibus, finitae spatiotemporis bullae esse possunt.

Antiquitas classica

Reditus Aeternus 
Scarabaeus in opere tectorio.

In Aegypto antiqua, scarabaeus signum videbatur novationis aeternae et reditus vitae, admonitio vitae venturae.

Calendaria Maya et Azteca tempus etiam orbem ordinatum consideraverunt.

In Graecia antiqua, notio reditus aeterni cum Empedocle, Zenone Citieo, et insignissime Stoicismo coniungi solebat.

Religio Iudaica

Reditus Aeternus 
Scalae Iacobi Gulielmi Blake. Circa 1800, Museum Britannicum Londinii.

Tempus in religione Iudaica lineare est, finem habet, et ad caelum animi subit. Altius in animo gradi per quemque circulum annorum vel diem festum in pictura Scalarum Iacobi Gulielmi Blake monstratur, iter altius undulans pingens.

Religiones Indicae

Notio exemplarium circularium in religionibus Indicis, sicut Iainismus, Hinduismus, Sikhismus, Buddhismus, prominens est. Bhavacakra infinitum partus, vitae, et mortis orbem repraesentat, ex quo homo liberationem petiti. In Buddhismo Tantrico, rota temporis, Kalachakra appellata, notionem aeterni exsistentiae et scientiae orbis significat.

Renascentia

Reditus Aeternus 
Ouroboros.

Signum ouroboros, anguis vel draco qui suam caudam vorat, est alchemicum reditus aeterni signum perfectissimum. Alchemici-medici Renascentiae et Reformationis notionem rediti aeterni sciebant; Thomas Browne Eques, medicus et philosophus Britannicus, in A Letter to a Friend (circa 1657) signum ouroboros cum notione reditus aeterni coniunxit, sic:

Quod primus dies esse debet ultimus, quod cauda anguis in os redire debet subtiliter eo tempore, et quod ei die suarum partus finient, notabilis quidem concursatio est, quam astrologia, quamquam allevare callide conata est, solum cautissime praedicavit.

Reditus aeternus attactus etiam fit in fine The Garden of Cyrus (Horti Cyri), orationis hermeticae Thomae Browne Equitis: "Omnia coeperunt ordinata; sic desinent, et sic invicem incipient."

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Tags:

Reditus Aeternus PropositioReditus Aeternus Antiquitas classicaReditus Aeternus Religio IudaicaReditus Aeternus Religiones IndicaeReditus Aeternus RenascentiaReditus Aeternus NotaeReditus Aeternus BibliographiaReditus AeternusAegyptus antiquaAevum ClassicumArthurus SchopenhauerChristianitasCorpusEnsFridericus NietzscheHabitatioHumanus Cultus OccidentalisInfinitasLinea (mathematica)Philosophia IndicaPhysicaPythagorasReincarnatioSpatiumStoicismusSupernaturaleTempusUniversum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

DuxAedificiumReligio IslamicaBellumDea maternaAngoliaPhysicaUngersheimNatesVisigothiTitus Maccius PlautusParensImperium Romanum OccidentaleLignum scientiae boni et maliTyrtarionCarolus MagnusMilitia Sancti IacobiMiles regularisHinduismusIanusMathematicaPsychologiaGregorius MendelIndustriaJava (lingua programmandi)Publius Ovidius NasoVientianaLinguisticaHunniVandalitiaSacrum Romanum ImperiumGerardus Dorneus2020SeptentrioRegnum ParthorumDies solarisCarolus III (rex Britanniarum)Lingua UcrainicaWhatsAppItaliaBritanniarum regnumNorvegiaDaniel BricklinTuber ischiadicumTabula administrativa FranciaeMars (planeta)HarpyiaePraeses Civitatum FoederatarumDies VenerisNovum Eboracum (urbs)Phurnu CorypheCruxAlphabetum Graecum1902Lucas (evangelista)Poema15 NovembrisNovum Eboracum23 AprilisEcclesia Catholica RomanaScientia (ratio)Lingua HebraicaAndreas (apostolus)TrypanophobiaAb urbe condita libriTulbiumIentaculum🡆 More