Academia Scientiarum URSS (Russice Академия наук СССР, tr.
Die 27 Iulii anni 1925, statuto Commissionis Centralis Executivae et Consilii Commissariorum Popularium URSS, Academia Scientiarum Russica institutio summa doctorum omnius Unionis recognita est et nomen novum Academiae Scientiarum Unionis Rerumpublicarum Sovieticarum Socialisticarum ("Академии Наук Союза Советских Социалистических Республик") assumpsit. Fere decem annos post, secundum statutum Consilii Commissariorum Popularium URSS die 25 Aprilis 1934 sumptum, Academia Scientiarum URSS Moscuam e Leninopoli translata est (quum certa instituta scientifica Leninopoli manserunt).
Praesides Academiae Scientiarum URSS, a sociis eius electi, fuere:
Die 21 Novembris 1991 subscriptum est decretum (ukaz) praesidis Reipublicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Russicae Boris Ieltsin, Academiam Scientiarum Russicam ut institutionem scientificam supremam Russiae recreans, omnibus sociis Academiae Scientiarum URSS (consensu eorum) atque possessionibus Academiae Scientiarum URSS in terris RSFS Russicae in Academiam restitutam translatis.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Academiam Scientiarum URSS spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Academia Scientiarum URSS, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.