Henricus Matisse

Henricus vulgo Henri Matisse (natus Castri Cameracensis die 31 Decembris 1869; mortuus ictu cordis Nicaeae die 3 Novembris 1954) fuit pictor et sculptor Francicus modernismo et glutinamento et Fauvismo inspiratus.

Henricus Matisse
Henricus Matisse anno 1933.

Cum Paulo Picasso consuetudinem contraxit, qui amicus competitorque erat.

Vita

Matisse in initio advocati munere functus est. Anno autem 1890, cum appendicite laboravisset, pingere incohavit. Anno 1892 iuridica deseruit Lutetiam petiturus, ut picturae classicae studeret. Post annos naturalismi postulationibus cedentes Impressionismus magis magisque eum involvebat atque captabat Aemilio Wéry inspirante. Neque technicas recentiores spernebat. Paulus Gauguin, Paulus Cézanne, Vincentius van Gogh et Gustavus Moreau, quorum opera anno 1899 intelligere studebat, Henrico Matisse viam propriam ostenderunt in coloribus purioribus adhibendis atque in spatio morose atque difficulter disponendo.

Anno 1903 Pointillismus Henrici Gross et Pauli Signac emolumento fuit punctis vibrantibus et penicillis minimis impositis. Matisse autem lineas penicillorum maiores reddere maluit. Anno 1905 tabulas plures confecerat, quas homines quidem excitabant et colores largos amabant, velut Portrait à la raie verte, Madame Matisse (1905), effigiem uxoris. Titulus tabulae autem refert ad lineam largiorem viridem ad eius supercilia atque nasum efferenda. Expositio autem anno 1905 cum Andrea Derain et Mauritio de Vlaminck celebrata terminum technicum novum artis historiae tradidit, quippe qui Feri quidam (Les Fauves) appellarentur. Namque isti artifices colores pinguiores, rerum dissolutionem, fortitudinem emotionalem praeferre videbantur.

Magni aestimatum est genus pingendi cum areis in imagine generose dispositis et mutatione corporum aspectuumque in colorem merum. Inter admiratores fuit e.g. scriptrix Americana Geretrudis Stein. Itaque in saltatoribus ab Henrico Matisse pictis expressio motionum compositionem figurae omnino vincit. Quem animum Matisse in artificia disparilia transtulit e.g. in statuas ex aere factas, in delineationes, in graphicas impressorias.

Ex annis 1920 Nicaeae vixit, ubi naturam ambientem colorum tranquillitate depingere solitus est. Annis inter 1947 et 1951 Vintii oratorium monasterii Dominae Nostrae a Rosario ordinis Dominicanorum expinxit, quod pictor ipse sibi opus maximum declaravit. Ex annis 1940 rebus exsecandis studuit forficulas splendidas creans, e.g. cyclum Jazz anno 1947. Anno 1952 museum in eius honorum inauguratum est Castri Cameracensis.

Bibliographia

  • Barr, Alfred H., Jr. 1951. Matisse: His Art and His Public. Novi Eboraci: The Museum of Modern Art. ISBN 0-87070-469-9; ISBN 978-0-87070-469-7.
  • Celdran, F., et R. R. Vidal y Plana. 2007. Triangle: Henri Matisse—Georgette Agutte—Marcel Sembat. Lutetiae: Yvelinedition. ISBN 978-2-84668-131-5.
  • Escholier, Raymond. 1960. Matisse. A Portrait of the Artist and the Man. Londinii: Faber & Faber.
  • Gowing, Lawrence. 1979. Matisse. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-520157-4.
  • Lewis, David. 2009. Matisse and Byzantium, or, Mechanization Takes Command. Modernism/modernity 16:1 Ianuario, 51–59.
  • Russell, John. 1999. Matisse, Father & Son. Novi Eboraci: Harry N. Abrams. ISBN 0-8109-4378-6.
  • Schneider, Pierre. 1984. Matisse. Novi Eboraci. ISBN 0-8478-0546-8.
  • Spurling, Hilary. 1998. The Unknown Matisse: A Life of Henri Matisse, Vol. 1, 1869–1908. Londinii: Hamish Hamilton Ltd. ISBN 0-679-43428-3.
  • Spurling, Hilary. 2005. The Conquest of Colour 1909–1954. Matisse the Master: A Life of Henri Matisse, 2. Londinii: Hamish Hamilton Ltd. ISBN 0-241-13339-4.
  • Wright, Alastair. 2006. Matisse and the Subject of Modernism. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-11830-2.

Nexus interni

Nexus externi

Henricus Matisse  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Matisse spectant.
  • Henrici Matisse Biographia, apud www.artelino.com (Anglice)
  • nexus apud DDB


Tags:

Henricus Matisse VitaHenricus Matisse BibliographiaHenricus Matisse Nexus externiHenricus Matisse186919543 Novembris31 DecembrisCastrum CameracenseFranciaGlutinamentumInfarctus cordisModernismusNicaea (Francia)PictorSculptor

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

TrinitasAurelianumCivitas PalaestinaeTabula administrativa FranciaeMilitia Sancti IacobiSyracusaeLingua TurcicaAnabathrumUngersheimRhythmusLinguaConstantinopolisHabilitas physicaCorpus humanumUniversitas OxoniensisAugustinus DatusPenisNationes mundiMons igniferElectricitasDracoIndonesiaIudexMacedonia SeptentrionalisScientia (ratio)VehiculumSalvatoriaMoscuaDuxHaravesnesVisigothiOppidumLingua FrancogallicaLiberum arbitriumCena regum PersarumPontus EuxinusNaturaMartinus Bormann1972AegyptusHispaniaArteria femoralisAequatoriaProelium VerodunenseLingua Graeca antiquaLingua InterslavicaPrincipatus MonoeciPublius Ovidius NasoStellaHafniaMediaViciNationes CelticaeLuxemburgumLinum usitatissimumCoacervatio datorumColumna vertebralis24 AprilisiogaArabia SauditaBritanniarum RegnumAustraliaTuber ischiadicumBibliaGeneticaExercitatio corporisFranciscus Petrus SchubertAlbusOrdo IlluminatorumEvangeliumImperator RomanusCarolus Magnus🡆 More