Particula Elementaris

Particula elementaris, vel puriore Latinitate particula elementaria, vel particula fundamentalis, in physicā particularum est particula subatomica substructurā carens, scilicet, ex aliis particulis non constat.

Particulae quae in praesenti elementarae esse habentur sunt fundamentales fermiones (quarca, leptones, antiquarca et antileptones), qui plerumque "particulae materiae ac antimateriae"; non minus quam fundamentales bosones (bosones vires adferentes (Anglice gauge bosons) et boson Higgsianus), quae plerumque "particulae vis" interactiones inter fermiones mediantes sunt. Particula duas aut plures particulas elementarias continens particula composita nuncupatur.

Particula Elementaris
Particulae elementares in Theoriā Canonicā comprehensae. Tabula Anglice signata.

Materia ordinaria ex atomis constat, quondam coniectis particulis elementariis (revera vocabulum ἄτομος "individuus" Graece significat), quamquam atomi exsistentia controversa usque ad annum 1905 manebatur, quoniam aliqui praecipui physici moleculas mathematicas simulationes et materiam ultimatim ex energiā constantem habebant. Subatomicae atomi partes primitus ineuntibus annis 1930 (electron et proton iuxta cum photone, radiationis electromagneticae particulā) identificae sunt. Illo tempore, recens mechanicae quanticae adventus particularum conceptionem radicitus mutabat, cum unica particula ficte modo undae campum transire posset, paradoxum idoneam explanationem adhuc eludens.

Viā theoriae quanticae, protones et neutronnes quarca (quarca sursum et quarca), nunc particulas elementares putata, continere inventi sunt. Et intra moleculam, electronis gradūs libertatis tres (onus, volubilitas, orbitalis) viā functionis undae in quasiparticulas tres (holones, spinones, orbitones) separari potest. Nihilominus, electron liber (scilicet, nullum nucleum atomicum circumvolitans et ergo orbitali motū carens) indivisibilis apparet et particula elementaris putatus manet.

Circa annum 1980, particulae elementaris status sicuti elementaris quidem (scilicet, sicuti "ultima substantiae pars") plerumque abiectus est practiciori prospectui, qui incorporatur in physicae particularum Theoriā Canonicā, quae est theoria scientifica maximo cum experimentali successū. Multae ulteriores elaborationes et theoria ultra ultra Theoriam Canonicam, inclusā populari supersymmetriā, numerum particularum elementarium duplicaverunt cum hypothesi ut singulae notae particulae cum singulis umbraticis sodalibus multo massiviore consocientur, quamquam tales supersodales omnes irreperti manent. Interea, boson elementaris gravitatem medians, graviton, hypotheticus manet. Etiam, ut hypotheses indicant, continuum spatio-temporale probabiliter quantificatur, ergo credibilissime sunt "atomi" spatio-temporales ipsi.

Olim physici habebant particulas elementares esse omnes istas particulas subatomicas:

In hodiernā Theoriā Canonicā autem physici credunt protones et neutrones ex quarcis componi et ad minimum sedecim (vel duodeviginti) particulas elementares fieri:

et fortasse etiam

Adumbratio

Omnes particulae elementares aut bosones aut fermiones. Haec genera suā statisticā quanticā distinguuntur: fermiones statisticae Fermiano-Diracianae et bosones statisticae Bosiano-Einsteinianae parent. Quorum volubilitas viā theorematis statisticae volubilitatis discriminatur: cum numero semiintegro fermionibus et numero integro bosonibus.

Particula Elementaris 
Particularum elementarium adumbratio.

In Theoriā Canonicā, particulae elementares praedictivae utilitati particulae punctuales repraesentantur. Quamquam Theoria Canonica optime successit, haec microcosmo circumscribitur omissam propter gravitatem et aliquae parametra ad arbitrium addita sed non explicata sunt.

Notae

Nexus interni

Tags:

AngliceAntimateriaBosonBoson HiggsianusFermionLeptonMateria (physica)ParticulaParticula subatomicaPhysica particularum elementariumQuarcum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

ScacciNasburgumLingua InterslavicaParticularum acceleratrumTantalusIraniaDies libri et iuris auctorumVinum FalernumVientianaGuebwillerIndonesiaVicifonsHexameterSicilia (regio Italiae)Caesarea MaritimaImperium OttomanicumSalusNapoleo I (imperator Francogallorum)Marcus Tullius CiceroGaius Sallustius CrispusHenricus KissingerDermatoma (Anatomia)Angelo di MonteverdeOrdo militarisCommunismusMare MediterraneumThomas (apostolus)Arteria coronaria sinistraPactumArgentinaPropugnaculumPurpuraPhilippus BiagioliVandalitiaDrama (fictio)IaponiaMichael (archangelus)SusBitCherokeensesTrypanophobiaSystema periodicumPhilippinaeNatesCivitas VaticanaLingua Turcica10 AprilisIPv6AngliaAnimeAshley JuddHunniGediminas KirkilasNero Claudius Caesar Augustus GermanicusCertamen mundanum pedilusoriumPsychologiaVicipaediaMelita (res publica)ZodiacusFaustina minorCroatiaCatharevusaTrinitasPrimum bellum mundanumIuppiter (planeta)Penis hominisGraeceMoneta (pecunia)Ductus choledochusHippopotamusHenricus II (rex Angliae)BiologiaGeorgia Meloni🡆 More