Boson in physica particularum quaeque particula quae volubilitatem integram praebet vocatur.
Omnes particulae hodie creduntur aut fermiones aut bosones esse posse. Inter Particulas elementarias bosones sunt ei qui vires inter particulas mediuntur. Inter insignes huius classis bosones sunt photones, qui vires electromagneticas transmittunt, gluones qui vires fortes, bosones debiles qui vires debilis, et gravitones qui vires gravitatis. Motus photonis volubilitatem habentis ab aequationibus Maxwellianis et aequatione Diraciana describitur. Graviton autem qui volublitatem habere ponitur a theoria relativitatis generalis, quae Einstein aequationem continet, describitur.
Cui classi aliis particulis compositis (quae non sunt elementariae) dari de eius constitutentium volubilitatis quanticae summa pendet: particulae cui summa semi-integra est fermiones sunt, particulae autem cui summa est integra sunt bosones.
Nomen boson e nomine deducitur Satyendra Nath Bose (1894–1974), physici Indi.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Boson, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.