Minecraft (Latine Minaecraftum) ludus computatralis creandi a Mojang Studios factus et anno 2009 vulgatus est, quo lusor ingenio suo facere potest, quidquid velit.
Prima versio ludi in lingua programmandi Java a Marco Alexio "Notch" Persson cum elementis ludorum Dwarf Oppido, Vinculos Tenenti, et Infiniminer vulgata est. Anno 2011 Mojang ediderunt ludum integrum, quo additiones et refectiones adhuc faciunt. Hodie Minecraft omnium ludorum electronicorum emptissimus et quotannis amplificatus est
Minaecraftum est ludus creandi tridimensionalis. Lusor imperat personae, quae mundum computatro generatum explorare atque cubos variarum materiarum delere aut carpere ponereque potest.
Hoc in modo lusor cordes, quae gradus huius salutis significant, quae cum cibo reficere potest, habet. Nullum mandatum est praeter curare, ne moriatur. Lusorem materias colligere oportet, ut instrumenta et multa alia fabricare possit. Cara aera, sicut ferrum, aurum, et adamantes in cavernis inveniri possunt. Etiam res alchemicae in regione infernali quam per portam obsidianam intratur, inveniri possunt. Aliae materiae variis in biomatibus aedificiisque sunt invenienda.
Multa pericula, praecipue monstra hostilia, lusorem nocte aut in cavernis lusorem oppugnant (difficultas autem ludi optari potest apud optiones), qui igitur arma et armaturas fabricare debet, ut contra monstra pugnet. Notissimum ludi monstrum est serpetor, qui lusorem silentio appropinquat et displodit. Si lusor mortuus erit, amittet omnes res quas secum fert et in loco, in quo, cum mundum intret, venit, aut in loco, in quo postremum in regione normali dormiebat aut in regione infernali cubum nomine "Ancora Renascendi" excitavit, renascitur.
Similis est modo supervivendi, at lusor renasci non potest. Monstra etiam lusorem maiore vi laedunt. Lusor mortuus mundum nihilominus spectare potest Modo Spectatoris.
Hic modus arti creandi deditus est. Lusoris persona laedi nequit et volare potest, lusor etiam fontem omnis rei infinitam habet. Mundum amplius mutare potest imperiorum computatralium scribendo in ludum. Aptus est modus ad quodlibet faciendum.
Similis est modo supervivendi, at lusor cubos non delere potest.
Lusor per cubos et parietes ambulare, mundum e specie monstrorum et animalium spectare et celeriter volare potest.
Lusor per interrete servitores aliorum lusorum inire potest. Servitores omnium generum sunt, alii privati aliique publici. Tam adapti saepe sunt servitores ut simulationes aliorum ludorum esse videantur.
Lusor etiam mundum ludi unius in servitorem retis localis vertere potest.
Musica ludi a C418 electronicarum harmoniarum musico facta est. Die 4 Martii 2011 album primum "Minecraft - Volume Alpha" vulgatum est. Postea, 9 Novembris 2013 alterum album, "Minecraft - Volume Beta," editum est.
Minaecraftum computatralis facilius adaptatur, itaque magna vis adaptationum est. Multa agunt adaptationes: aliae rerum facies sonosque mutant, aliae novas res ipsas ludo addunt.
Minaecraft primo in alpha scriptione 17 Maii 2009 et in beta scriptione 20 Decembris 2010 vulgatum est. MinaeConsilio evenienti scriptio integra nuntiata ac vulgata 18 Novembris 2011.
Xperia Play elata 16 Augusti 2011 est scriptio; statim Minaecrafti Portabilis Editio ad Google Otium. Deinde ab 4J Studios, proficiendi causa aliena cohors, ad Xbox 360 ludus latus est. Praeterea, die 17 Novembris 2011 ipsa Editio Portabilis ad AppStore appulit.
Multa animalia monstraque, mobilia appellata, in hoc ludo sunt. Alia amici, alia hostes sunt. Eis nomina Latina et Anglica sunt hic scripta.
Mobilia hostilia:
Mobilia innocua:
Mobilia innocua, sed lacessita hostilia:
Mobilia quae hostilia pugnant:
Deustor (Anglice Wither): niger cineraceusve triceps sceletus est. Deustor evocatur cum tres calvariae sceletorum deurentium in "harenam animarum" in formam litterae T similem constructam positae sunt. "Stellam Infernam" relinquit monstrum occisum.
Draco finalis: immanis atque potens draco est, qui in terra "Fine" (Anglice The End) habitat. Post mortem ipsius "ovum draconis" super exitus fontem apparet.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Minecraft, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.