Vespertilio

Vespertilio est genus Chiropterorum familiae Vespertilionidarum.

    Haec pagina genus Vespertilionem tractat. Si vespertiliones sensu lato quaeris, vide Chiroptera.

Huic generi sunt duae species: Vespertilio murinus, qui per Eurasiam temperatam habitat, et Vespertilio sinensis, qui Asiam orientalem incolat.

Vespertilio
Vespertilio murinus

Classis : Mammalia 
Ordo : Chiroptera 
Familia : Vespertilionidae 
Subfamilia : Vespertilioninae 
Genus : Vespertilio 
Linnaeus, 1758
   

Coitus

Vespertilionibus in zonis temperatis habitantibus coitus habetur circiter aestate exeunti et autumno ineunti. Vespertilionum tropicalium mos est coire per tempus siccum. Post coitum nonnumquam mas quasi balteum Veneris (re vera ridiculam mucosam) derelinquere solet in ore meatus vaginalis ne successu alii mares cum eadem damma coeant eoque ut praecaveatur pro propria paternitate. Apud species quae per hiemem dormiunt mares aliquando solent dammis in statu torporis inire. Vespertiliones feminae variis utuntur rationibus quibus occasionem graviditatis et gestationis regunt ut partus tempore maxime quadret cum copia ciborum et aliis condicionibus oecologicis. Dammae quarundam specierum tempus fecundationis differunt quo semen in meatu reproductivo aliquot menses conditur post coitum, qui autumno tempore accidit sed fecundatio non ante vernum tempus. Aliae species implantationem retardatam exhibent qua ovum brevi post coitum fecundatur sed libere versatur in meatu reproductivo donec condiciones foris iterum faveant partui et curae prolium. Alia ratione et fecundatio et implantatio occurunt, sed explicatio embryonis differtur donec secundae condiciones increbrescant. Per tempus auctus retardati matrix ova fecundata omnibus substantiis vitae necessariis conservat. Hi processus diu continuari possunt propter methodum provectam qua [per patagia] gasium oxygenium pro carbonio dioxydato commutare valet vespertilio. Est quasi animal alis utitur pro pulmonibus.

Bibliographia

  • D.E. Wilson & D.M. Reeder, 2005. Mammal Species of the World: a Taxonomic and Geographic Reference. 3a editio. Baltimore, MD: The Johns Hopkins University Press.

Nexus externi

Vespertilio  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vespertilionem spectant.

Tags:

Asia orientalisChiropteraEurasiaGenus (taxinomia)Vespertilionidae

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Tellus (planeta)Lingua TheodiscaMagnus HirschfeldGlasguaOmnis testudo in alia testudine iacetFridericus NietzscheDistichonArsenius BocaProvincia TarraconensisLingua HomericaLutetiaVehiculum aëriumVindobonaElohimLatinaGulielmus ShakesperiusEncyclopaediaNaturaIndex reptilium RussiaeAnthropologiaChâteauneuf-Val-de-BargisGastellusEthicaThe Great Mouse DetectiveGooglePhilosophiaKalendae MaiaeAustriaIndex Ruber IUCNDonaldus TrumpIoachim IungiusMorbusIoannes BaptistaBibliaHistoriaElizabeth II (regina Britanniarum)MammuthusPityriasis versicolorMons NigerSystema periodicumHibernia (res publica)SlaviIxionChartae lusoriaeIncursio Russica in Ucrainam (2022)PesPater nosterVaginaLingua AnglicaAegyptusPoliticusHistoria BrixiaeAngliaMilesInfernusTechnologiaPermiumMartyres Iaponici XVIImperatores SinarumIndiaPenis hominisTerra PromissaMediolacumDeusUniversitasAlexius NavalnyjPastaMusicaGallus1836Roma antiquaPaulus TarsensisCaput528Ilias🡆 More