Lingua Tagalog: Lingua

Lingua Tagalica vel Sermo Tagalicus vulgo Tagalog (IPA ) est lingua Austronesia in usu ut lingua prima inter quartam partem incolarum Philippinarum et lingua secunda inter maiorem partem.

Eius forma solita, Philippinica rite appellata, est lingua nationalis et una ex binis linguis publicis Philippinarum, quarum alia est Anglica Philippinica. Pertinet ad alias linguas Philippinarum, inter quas linguae Bikol et Ilocana, linguae Visayanae, et lingua Kapampangan, ac longinquius ad Formosanam, Indonesianam, Havaianam, Malagasiensem, et alias linguas Austronesias.

Lingua Tagalog: Notae, Bibliographia, Nexus externi
Collocatio regionum Tagalog loquentium in Philippinis. Colores quattuor zonas dialectorum significant: zonas septentrionalem, mediam, meridianam, et Marinduque. Maior pars incolarum in Camarines Norte et Camarines Sur Bikol ut prima lingua loquuntur, sed his provinciis tamen sunt minores partes magni momenti. Praeterea, Tagalog pro lingua secunda per civitatem est.
Lingua Tagalog: Notae, Bibliographia, Nexus externi
Baybayin, traditionale scriptum Tagalicum.

Loquentes Tagalog in aliis regionibus Philippinarum et per orbem terrarum inveniuntur, quamquam eius usus plerumque in communicatione inter greges ethnicos in Philippinis circumscribitur.

Anno 2010, Ministerium Census Civitatum Foederatarum, ex datis anno 2007 collectis, nuntiavit Tagalog in Civitatibus Foederatis esse quartam a maxima linguam domesticam ad usum spectantem, inter paene 1.5 milliones loquentium, post Hispanicam et Creolam Hispanicam, Francicam (Patois, Cajun, et Creola non exceptis), et Mandarinicam. Tagalog fuit tertia a maxima lingua in regionibus statisticis metropolitanis, post Hispanicam et Mandarinicam, sed ante Francicam.

Nexus interni

  • Abecedarium Abakada
  • Abecedarium Philippinarum
  • Lingua Philippinica
  • Orthographia Philippinarum
  • Tagalog Vetus

Notae

Bibliographia

  • Cervo, Norlito Ison. 1982. Another look at Tagalog. Praefatio Ponciano B. P. Pineda; artifices Jose R. Guadalupe, Jr., et al. Cubao, Quezon City: Manlapaz Publishing Company.
  • Gonzales, A. 1998. Language planning situation in the Philippines. Journal of Multilingual and Multicultural Development 19(5):487-525.
  • Lewis, M. P., G. F. Simons, et C. D. Fennig. 2014. Tagalog. Ethnologue: Languages of the World.
  • Wolff, John U., cum Ma. Theresa C. Centeno et Der-Hwa V. Rau. 1991. Pilipino through self-instruction. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University, Southeast Asia Program.

Nexus externi

Lingua Tagalog: Notae, Bibliographia, Nexus externi  Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Tagalog spectant.


Tags:

Lingua Tagalog NotaeLingua Tagalog BibliographiaLingua Tagalog Nexus externiLingua TagalogHabitatioLingua HavaianaLingua IlocanaLingua IndonesianaLingua MalagasiensisLingua PhilippinicaLingua nationalisLingua publicaLinguae AustronesiaePhilippinaeSermo patrius

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Marcus Rebilus ApronianusCatharina SenensisRomulaGraeciaIKEAIus RomanumIn girum imus nocte ecce et consumimur igniCanadaIosephus StalinTrump International Hotel and Tower (Sicagum)XensiaTopographiaRuthenia AlbaAl-QāʿidaJazzVindobonaVicifonsPornographiaBlogCivitas VaticanaAquisgranumUniversitas HarvardianaConsulLunaBulgariaPendulumGenshin ImpactCinematographiaCommunismusCaesar non supra grammaticosGnaeus Arrius AugurGerardus VeltvyckusImperium RussicumCaeruleusTertium Bellum ServileInformaticaLondiniumDuctus cysticusAlexander Vučić13 AprilisIosephus (sanctus)ContinensMetaphoraer28oChocoboCarolus V (imperator)Valerius AedituusNederlandiaDioecesis MoguntinaPulmoLutetiaGuebwillerPulveris hauritoriumJar Jar BinksVesica urinariaBellum Civile (49-45 a.C.n.)vietnamiaSimplicia montani victualiaSanscriceMalaesiaDenariusAvariBellumDuodecim tabulaeIus internationaleVicimediaOrdo HospitalisMarcus Tullius CiceroCatullusAgatha CatanensisMatritumTrinitas🡆 More