Lacus Balchasch

Balchasch (Kazachice Балқаш, Balqaş; Russice Балхаш, Balchaš) est lacus endorrheicus in depressione Balchaschensi-Alacolensi in parte meridiana orientalique Kazachstaniae situs, secundus a maximo lacus salsus perennis (post mare Caspium) et tertius decimus a maximo lacus mundi (vide indicem lacuum maximorum).

Lacus singularis est divisione per fretum angustum in duas partes, quibus sunt diversae proprietates chemicae; aqua in parte occidentali est fere dulcis, in parte autem orientali salmacida. Ili est flumen maximum per delta in Balchasch effundens, quod et aquam partis lacus occidentalis dulciorem facit.

Lacus Balchasch
Lacus Balchasch

Lacus iacet in tribus provinciis Kazachstaniae: Almaty, Zhambyl, ac Karagandy. Ad septentrionem a lacu sunt loca monticulosa Kazachstanica, ad occidentem Betpak-Dala, ad meridiem montes Shu-Ili et Heptapotamia regio historica, harenae Taukum, ac Saryesik-Atyrau.

Notae

Bibliographia

  • Borovaya, N. 2005. "Спасти уникальное озеро: Стремительно мелеет казахстанский Балхаш." Экспресс К No. 186 (4 Octobris): 15844. Editio interretialis.
  • Greenberg, Ilan. 2007. "Kazakhstan and China Deadlock Over Depletion of a Major Lake." The New York Times, 8 Martti 2007. Editio interretialis.
  • Stone, Richard. 2012. "Letzte Chance für den Balchaschsee." Süddeutsche Zeitung, 31 Iulii 2012., no. 175: 18.

Nexus externi

Lacus Balchasch  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Balchasch spectant.
Lacus Balchasch  Situs geographici et historici: Locus:  • 3367363 OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия


Tags:

AquaAqua dulcisChemiaDelta fluminisFlumenFretumIliIndex lacuumKazachiceKazachstaniaLacusLacus salsusMare CaspiumMeridiesOccidensOriensProprietasRussice

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Res publica popularis SinarumVallis CinnamomiGabriel PrincipLingua ProtoindoeuropaeaAustralasiaLingua TheodiscaAve MariaCampiIsocratesExercitator1918AgriculturaSainte-Agathe-des-MontsVoronegiaProcopius (imperator)Robertus Ludovicus StevensonLingua Anglica7565 ZipfelValensSilvanus ChavanelMyrtales11151801Eleutherius BenizelusSexualitas humanaPsychologia gestaltCiceroIoannes BuchanImperium OttomanicumNewton (unitas)Cola CaoProgrammatura liberaFranciaVia AppiaFovea (urbs)Pater noster1952Libri LatiniParthenon20 SeptembrisMassiliaCastellum HolmiensePolitiaMarchiaeCalicutiumAppius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)AuxoniaAthenaeFerdinandus PessoaMari ElNewtonus (unitas)Fanum Sancti Albani (Litora ad Mare)Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis NationumVolgogradumVicipaedia1905Tokelau1994ImperialismusDublinumFaustus VerantiusIaponiaCrasnodariaVilna132910 IanuariiVilla Sanctae Luciae (Aprutium)ManichaeismusConstantinopolisWordlePan troglodytesDatatio1930Adolfus HitlerHistoria Sinica🡆 More