Iodocus TRUTFETTER, nominatus etiam Iodocus Isenacensis sive Iustus Trautvetter, (natus circa annum 1460 Ysenaci, mortuus die 9 Maii 1519 Erfordiae) fuit theologus catholicus Germanicus in tempore Reformationis nascentis.
Trutfetter gravissimus scholasticus posterior fuit et ei erat cognomen aptum principis dialectici. Docebat in studiorum universitate Erfordiensi.
Anno 1484 magister artium creatus est, postea theologiae studuit. Annis ab 1493 ad 1501 parochus in Ecclesia Sancti Andreae Erfordiae fuit et semestribus tam anni scholastici 1493/94 quam 1499/1500 decani universitarii munus functus est.
Anno 1501 rector electus est et anno 1504 doctor theologiae factus est. Anno 1507 tempus breve Wittenbergae degebat ubi professor et archidiaconus Ecclesiae castellanae erat. Nihilominus Erfordiam revenit anno 1510 ubi nominatus est canonicus cathedralis. In Collegio Mariano anno 1518 notanda disceptatio eius cum Martino Luthero habita est.
Trutfetter erat illustrissimus inter Germanicos scholae mediaevalis, quae Via moderna appellabatur, adcriptos. Insuper Lutheri magister erat. Eius praelectiones de rebus naturalibus Lutherum valde movebant. Scholasticus tamen et genus humanisticum in Latinis scribendis magni aestimabat.
Lutherus adhuc post interruptos contactus reverentia maxima de Iodoco Trutfetter loquebatur. Alio ab latere Trutfetter maestus erat de deviationibus et erroribus discipuli sui quoad dogmata catholica...
This article uses material from the Wikipedia Latina article Iodocus Trutfetter, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.