Insulae Curilenses

Insulae Curilenses (Russice Курильские острова, Kuril'skie ostrova; Iaponice 千島列島, Chishima-rettō), breviter Curilae (Russice Курилы, Kurily), sunt viginti magnae ac plus quam triginta parvae insulae, inter Camtschatcam paeninsulam et Hoccaidonem insulam sitae, mare Ochotense et Oceanum Pacificum dividentes.

Insulae Curilenses
Insulae Curilenses.
Insulae Curilenses
Atlasovii insula.
Insulae Curilenses
Lacus in cratere montis igniferi in Onekotan insula.
Insulae Curilenses
Phalacrocoraces in saxis litoralibus Shumshu insulae; Paramushir insula retro videtur.

Nunc insulae Curilenses sunt pars Russiae, in eius regionem Sachalinensem inclusae. Iaponia tamen quasdam insularum Curilensium australium possessionem suam declarat.

Index insularum

Insulae Kurilenses quasi arcum longum formant; hic arcus Catena Curilensis maior nominatur. In parte meridiana quasi alterius arcus initium videtur, orientem versus ab arcu principali siti; haec pars Catena Curilensis minor appellatur.

Catena Curilensis maior interdum in tres greges dividitur, borealem, medium et australem. Catenae maioris insulae principales, a septentrionibus ad meridiem enumeratae, sunt haec:

Curilae Boreales

  • Atlasovii insula
  • Shumshu
  • Paramushir
  • Onekotan
  • Charimkotan
  • Ecarma
  • Shiashkotan

Curilae Mediae

  • Raikoke
  • Matua
  • Simushir
  • Fratres Nigri

Curilae Australes

  • Urup
  • Iturup
  • Kunashir

Catenae Curilensis minoris insulae maximae sunt Shikotan et Insula Viridis.

Insulae Curilenses 
Tabula Curilarum Russica anni 1745, cum nominibus insularum veterioribus.

Freta Curilensia

Multa freta inter insulas mare Ochotense et oceanum coniungunt. Fretum Kunashiricum archipelagum a meridie ab Esonia separat. A Kamtschatka a septentrione fretum Curilense primum insulam Shumshu dividit. Fretum Curilense alterum inter Shumshu et Paramushir patet. Fretum Krusenstern latissiumum Curilas Boreales a Curilis Mediis separat, fretum Urup Curilas Medias ab Australibus.

Res geographicae

Curilae pars circuli ignis Pacifici sunt; montes igniferi 68 in archipelago siti sunt, quorum 36 non exstincti. Mons ignifer altissimus est Alaid in insula Atlasovii, 2339 m altitudinis (circa 3000 m a fundo maris Ochotensis). Megacymata saepe in insulas invadunt. Aquae cadentes de montibus ruunt, quarum altissimae sunt Elias Muromensis in Iturup insula.

Incolae

Quattuor insulae solae incolas perpetuo habent; haec sunt Paramushir, Iturup, Kunashir et Shikotan. Duae urbes archipelagi sunt (Urbs Curilensis Borealis, Severo-Kuril'sk, in insula Paramushir et Urbs Curilensis, Kuril'sk, in Iturup), una colonia urbana (Urbs Curilensis Australis, Iužno-Kuril'sk, in Kunashir) et 16 vici.

Notae

Nexus externi

Insulae Curilenses  Vicimedia Communia plura habent quae ad insulas Curilenses spectant.
Insulae Curilenses  Situs geographici et historici: Locus:  • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani

Tags:

Insulae Curilenses Index insularumInsulae Curilenses Freta CurilensiaInsulae Curilenses Res geographicaeInsulae Curilenses IncolaeInsulae Curilenses NotaeInsulae Curilenses Nexus externiInsulae CurilensesArchipelagusCamtschatcaHoccaidoIaponiceMare OchotenseOceanus PacificusPaeninsulaRussice

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Regio MoscuensisAssar TabriziMaria de BituriaVenetiaeAequatoriaUmbraReditus aeternusArs amatoriaAdelardus BathensisSollemnitas Omnium SanctorumLucia SalaniBritanniarum regnumHomosexualitasGaius Valerius CatullusMarcus Rebilus ApronianusIohannes VermeerPansexualitasLexica NeolatinaPortus NamnetumMantuaMoles Trium AngustiarumIntestinum tenueRes militarisGuntherus GrassCasanumRes publica popularis SinarumConsortio PopulorumByzantiumAulus GabiniusPactumGastellusEuripidesCabaBenedictus de NursiaRosarium (oratio)Tellus (planeta)Thebae (Aegyptus)AntverpiaVicimediaVicilibriPopulus RomanusSimplicia montani victualiaIus RomanumCairus20 AprilisUniversitas ColumbiaeHistoria linguae LatinaeSacrum Romanum ImperiumEducatio inclusivaRamus interventricularis anteriorDe bello GallicoMexicumIKEAPagina primaDioecesis MoguntinaArteria coronaria dextraCastellum Sancti Angeli (Roma)Edmundus AboutRussiaEncyclopaediaIPv6Jar Jar BinksSanscriticeMare ArafuranumChisinoviaPetrus BetancurLeia OrganaPlanities elevataCivitas sui iurisWhoisChocoboEtymologia🡆 More