Hibiscus: Taxon

Hibiscus (Graece ἱβίσκος) est genus plantarum florentium familiae Malvacearum.

Id est satis magnum, nonnullas continens centies specierum quae in regionibus calidis-temperatis, subtropicis, et tropicis omnem per orbem terrarum endemicae sunt. Generi sunt plantae herbaceae, et annuae et perennes, frutices lignei, et parvae arbores.

Hibiscus: Descriptio, Usus, Species
Hibiscus rosa-sinensis

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Malvales 
Familia : Malvaceae 
Subfamilia : Malvoideae 
Tribus : Hibisceae 
Genus : Hibiscus 
L.
   
Subdivisiones: Species
Synonyma
Bombycidendron Zoll. & Moritzi

Bombycodendron Hassk.
Brockmania W.Fitzg.
Pariti Adans.

Wilhelminia Hochr.

Descriptio

Folia sunt alterna, ovata ad lanceolata, saepe margine dentata vel lobata. Flores sunt magni, conspicui, tubati, petalis quinque vel plus, colori albi rosei, rubri, aurantii, purpurei, vel flavi, et 4–18 cm lati. Color florum quarumdam specierum, sicut Hibiscus mutabilis et Hibiscus tiliaceus, tempore commutatur. Fructus est capsula sicca, quintilobata, nonnulla semina in quoque lobo continens, quae, capsula matura dehiscente, liberantur.

Usus

Hibisco in cultura humana sunt multi usus.

Hibiscus: Descriptio, Usus, Species 
Hibiscus rosa-sinensis, hibiscus ruber, in Chennai, India, vere exeunte

Horticultura

Multae species pro magnificis excoluntur floribus, vel pro fruticibus horti adhibentur, et ad attrahandos papiliones, apocrita, et Trochilidas.

Papyrus

Hibiscus cannabinus, species vulgo kenaf appellata, in manufactura chartae late adhibetur.

Potio

Potio floribus hibisco imbuta, colore gustatuque nota, et calida et frigida apponitur. Multis nominibus in multis civitatibus per orbem terrarum nota est, inter quae bissap in Africa Occidentali, karkadé in Aegypto et Sudania, flor de Jamaica 'flos Iamaicanus' in Mexico, gudhal (गुड़हल) in India, gongura in Brasilia. In nonnullis linguis ea roselle ex quotidiano floris nomine appellatur.

In Iamaica et multis aliis Maris Caribici insulis, potio ex Hibiscus sabdariffa effecta et Anglice sorrell appellata tempore Christi natalis populo gratissima est, frigida apposita, cum aliis herbis, radicibus, condimentis, et saccharo, et saepe cum rum Iamaicano vel vino commixta.

Potio frigida in Cambodia sic paratur: petala primum in aqua calida immerguntur donec colores ex petalis extrahantur, tum ius limiae, saccharum vel mel, et deinde aqua frigida vel cubi glaciei adduntur.

Cibus

Hibiscus: Descriptio, Usus, Species 
Flos ex gemma emergit (laeva); idem flos post minus quam 18 horas (dextra).

Hibiscus siccus est edulis, et saepe in Mexico pro suavitate prodest; saccharizatus, et pro exornatione cibi adhiberi potest. Hibiscus sabdariffa pro holere potest. Certae hibisci species ut naturalis food coloring? (praecipue anthocyanini) fons adhiberi incipiunt, et ut substitutio erythrosini.

Larvae nonnullarum papilionum, variis Hibisci speciebus, inter quas Hadula trifolii et Agrotis segetum (ambo familiae Noctuidarum), Chionodes hibiscella (familiae Gelichiidarum), et Hypercompe hambletoni (familiae Arctiidarum), vescuntur.

Symbolismus et cultura

Variae hibisci species civitates repraesantur: Hibiscus syriacus est flos civitatis Coreae Meridianae, et Hibiscus rosa-sinensis est flos civitatis Malaesiae. Hibiscus ruber est flos Kali deae Indicae, qui saepe in eius imaginibus in artibus expressus in Bengalia Indiae apparet, flore et dea saepe forma mergentibus. Hibiscus in veneratione Hinduistica pro dono deae Kali et Domino Ganesha dato adhibetur.

Hibiscus rosa-sinensis in herbologia Sinica putatur habere usus medicinales.

In Philippinis, gumamela (quotidianum hibisci nomen) a pueris adhibetur pro oblectamento bullarum effectarum. Flores et folia obtunduntur donec ius extrahatur. Concavi papaya caules tum in hoc liquore tinguntur, ex quibus pueri bullas efflant.

Ruber hibisci flos a mulieribus Tahitianis usitate geritur; solus flos auri impositus animum ad coniunctionem paratum significare habetur.

Cortex hibisci valides fibras bast? continet, quae cortice in mari diu madefacto obtineri possunt. In Polynesia, hae fibrae (fau, pūrau) pro manufactura limborum gramineorum sunt.

Sanatio

Potio populo est gratus diureticus naturalis; eae insunt vitaminum C et mineralia.

Investigatio USDA anni 2008 monstrat consumptionem potionis hibisci in grege adultorum praehypertensivorum et leniter hypertensivorum pressum sanguinis demittere.

Hibiscus rosa-sinensis in herbologia Sinica magno usui medicinali est. In Ayurveda quoque, antiqua medicinae ratione Indica, hibisci, praecipue albi et rubri (Hibiscus rosa-sinensis), proprietates medicinales habere putantur. Ex radicibus effiuntur variae potus qui populus tussem, alopeciam, canitiem, aliasque aegrotationes sanare putat.

Species

Hibiscus: Descriptio, Usus, Species 
Hibiscus gradibus rubris in Trivandrum

In zonis temperatis, fortasse hibiscus ornamentalis latissime exculta est Hibiscus syriacus, vulgo "Rosa Altheae" et "Rosa Sharonis" appellata. In zonis tropicis et subtropicis, Hibiscus rosa-sinensis, cui sunt multae hybridae magnificae, est hibiscus populo gratissimus.

Nonnulli centies specierum agnoscuntur, inter quas:

  • Hibiscus acetosella Welw. ex Hiern.
  • Hibiscus aponeurus
  • Hibiscus arnottianus A.Gray (Hawaii)
  • Hibiscus brackenridgei A.Gray (Havaii)
  • Hibiscus calyphyllus (Africa Tropica)
  • Hibiscus cameronii
  • Hibiscus cannabinus L. (Kenaf)
  • Hibiscus clayi O.Deg. & I.Deg. (Hawaii)
  • Hibiscus coccineus (Medik.) Walter
  • Hibiscus dasycalyx
  • Hibiscus denudatus Benth. (Civitates Foederatae Meridio-Occidenhtes, Mexicum Boreo-Occidentale)
  • Hibiscus dioscorides A.G.Mill. (Iemenia)
  • Hibiscus diriffan A.G.Mill. (Iemenia)
  • Hibiscus diversifolius
  • Hibiscus elatus
  • Hibiscus escobariae
  • Hibiscus ficulneus
  • Hibiscus fragilis DC. (Insulae Mascarenae?)
  • Hibiscus furcellatus Desr. (Mare Caribaeum, Florida, America Media, America Australis, Havaii)
  • Hibiscus fuscus
  • Hibiscus genevii Bojer (Mauritia)
  • Hibiscus grandiflorus Michx. (Civitates Foederatae Meridio-Orientales)
  • Hibiscus hamabo
  • Hibiscus hastatus
  • Hibiscus heterophyllus
  • Hibiscus indicus
  • Hibiscus insularis Endl. (Insula Phillip)
  • Hibiscus laevis All. (=H. militaris) (America Septentrionalis Media et Orientalis)
  • Hibiscus lasiocarpos
  • Hibiscus lavaterioides
  • Hibiscus ludwigii
  • Hibiscus macrophyllus
  • Hibiscus macropodus
  • Hibiscus malacophyllus Balf.f. (Iemenia)
  • Hibiscus moscheutos Welw. ex Hiern. (America Septentrionalis Media et Orientalis)
  • Hibiscus mutabilis L. (Asia Orientalis)
  • Hibiscus paramutabilis
  • Hibiscus pedunculatus
  • Hibiscus platanifolius
  • Hibiscus radiatus
  • Hibiscus rosa-sinensis L. (Asia Orientalis)
  • Hibiscus sabdariffa L.
  • Hibiscus schizopetalus
  • Hibiscus scottii
  • Hibiscus socotranus
  • Hibiscus sinosyriacus
  • Hibiscus splendens
  • Hibiscus stenanthus Balf.f. (Iemenia)
  • Hibiscus striatus
  • Hibiscus syriacus L. (Asia)
  • Hibiscus tiliaceus L. (Australia, Asia Meridio-Orientalis, Oceania)
  • Hibiscus trilobus
  • Hibiscus trionum L.
  • Hibiscus waimeae A.Heller (Havaii)

Plantae olim in Hibiscos digestae

  • Abelmoschus esculentus (L.) Moench (ut H. esculentus L.)
  • Abelmoschus ficulneus (L.) Wight & Arn. (ut H. ficulneus L.)
  • Abelmoschus manihot subsp. manihot (ut H. manihot L.)
  • Abelmoschus manihot var. pungens (Roxb.) Hochr. (ut H. pungens Roxb.)
  • Abelmoschus manihot var. tetraphyllus (Roxb. ex Hornem.) Borss. Waalk. (ut H. tetraphyllus Roxb. ex Hornem.)
  • Abelmoschus moschatus subsp. moschatus (ut H. abelmoschus L.)
  • Abelmoschus moschatus subsp. tuberosus (Span.) Borss. Waalk. (ut H. sagittifolius Kurz)
  • Alyogyne cuneiformis (DC.) Lewton (ut H. cuneiformis DC.)
  • Alyogyne hakeifolia (Giord.) Alef. (ut H. hakeifolius Giord.)
  • Alyogyne huegelii (Endl.) Fryxell (ut H. wrayae Lindl.)
  • Alyogyne pinoniana (Gaudich.) Fryxell (ut H. pinonianus Gaudich.)
  • Firmiana simplex (L.) W.Wight (ut H. simplex L.)
  • Lagunaria patersonia subsp. patersonia (ut H. patersonius Andrews)
  • Kosteletzkya adoensis (Hochst. ex A. Rich.) Mast. (ut H. adoensis Hochst. ex A.Rich.)
  • Kosteletzkya pentacarpos (L.) Ledeb. (ut H. pentacarpos L.)
  • Kosteletzkya tubiflora (DC.) Blanch. & McVaugh (ut H. tubiflorus DC.)
  • Kosteletzkya virginica (L.) C.Presl ex A.Gray (ut H. virginicus L.)
  • Pavonia arabica Hochst. & Steud. ex Boiss. (ut H. flavus Forssk.)
  • Pavonia spinifex (L.) Cav. (ut H. spinifex L.)
  • Radyera farragei (F.Muell.) Fryxell & S.H.Hashmi (ut H. farragei F.Muell.)
  • Thespesia lampas (Cav.) Dalzell (ut H. lampas Cav.)
  • Thespesia populnea (L.) Sol. ex Corrêa (ut H. populneoides Roxb. vel H. populneus L.)

Notae

Nexus externi

Hibiscus: Descriptio, Usus, Species  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hibiscum spectant.
Hibiscus: Descriptio, Usus, Species  Vide "Hibiscum" apud Vicispecies.
Hibiscus: Descriptio, Usus, Species 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Hibiscus DescriptioHibiscus UsusHibiscus SpeciesHibiscus NotaeHibiscus Nexus externiHibiscusAngiospermaeArborEndemismusFamilia (taxinomia)FrutexGenus (taxinomia)GraeceHerbaMalvaceaePlanta annuaPlanta perennisSpecies (taxinomia)Zona subtropicaZona temperataZona tropica

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

CastratioAmstelodamumConsociatio NationumConvivium (Dantes)WhoisGothoburgumItalianeSaeculum 8TransnistriaCollegium (ius)ComputatrumMarinumAngkor WatHorstius KöhlerCivitas VaticanaPagina primaLingua Samica septentrionalisBellum Orbis Terrarum IIsraëlitaeFleurac (Duranius)SwaziaConstantinus RossiNarniaHydrargyrumIordanesLingua TheodiscaAgriculturaArabesCornelius TacitusRes publica popularis SinarumAquae AureliaeSymbolumHispaniaSomniumConsilium Foederale GermaniaePornographiaRivus Magnus AustralisLingua Hungarica254AmorLatinaUniversitas MarylandensisCivitates Foederatae AmericaeAngliceLiga ASOBALEcclesia Graeco-Catholica UcrainaeAtropatene (res publica)MalaviaOtto BraunAsiaPaulopolisRobertinus WilliamsSinus coronariusIndonesiaPetrus Gassendus17421970UniversitasSinus ThermaicusConsentia2884 ReddishDialectus IonicaAntiquitasTurma Nationalis Pedilusoria RussicaPiper nigrumHebdomasRes publica SinarumMedicina dentium7 FebruariiAlfredus HitchcockOriens Medius🡆 More