Rosidae

Rosidae sunt magnus plantarum florentium cladus, qui circa 70 000 specierum comprehendit, plus quam quarta pars omnium angiospermarum.

Dividitur in sedecim ad viginti ordines, secundum circumscriptionem et classificationem biologicam. Hi ordines vicissim circa 140 familias comprehendunt. Rosidae et asteridae sunt maximi eudicotyledonum cladi.

Rosidae
Euphorbia heterophylla in Hyderabad

Eudicotyledones 
Rosidae 
   
Subdivisiones: Ordines
Vide commentarium.

Cognatae sunt Rosidae fossiles ab aevo Cretaceo. Iudicia horologiorum molecularium monstrant Rosidas Aptianá vel Albianá Cretacei stationibus ortas fuisse, abhinc annorum inter 125 et 99.6 miliones.

Nomen

Nomen Rosidarum deducitur ex nomine Rosidarum, quod usitate subclassem habebatur. Anno autem 1967, Armen Takhtajan monstravit recta nominis Rosidarum fundamenta esse descriptionem cuiusdam taxi plantarum anno 1830 a Friderico Gottlieb Bartling publicati. Hic cladus deinde nominatus est Rosidae et a variis auctoribus varie descriptus. Nomen Rosidarum est haud sollemni more, cui proprius gradus taxinomicus non attributus est, sicut nomina ab ICBN permissa.

Rosidae sunt monophyleticae secundum res ab investigatione phylogeneticae molecularis inventas.

Tres Rosidarum definitiones variae nunc sunt in usu. Aliqui auctores ordines Saxifragales Vitalesque in Rosidis ponuntur. Alii ambos ordines excludunt. Circumscriptio hic praebita classificationem sequitur APG II, quae Vitales includit, Saxifragalibus exclusis.

Coniunctiones

Rosidae et Saxifragales unum cladum faciunt. Hic est unus ex sex gregibus, qui sunt Pentapetalae (eudicotyledones nucleares, Gunneralibus exceptis), Alii horum cladorum sunt Berberidopsidales, Caryophyllales, Dilleniales, Santalales, et Asteridae. Paene nihil de coniunctionibus horum gregum noscitur.

Classificatio

Rosidae in duobus gregibus consistunt: in ordine Vitalibus et in eurosidis (Rosidis veris). Eurosidae vicissim in septem greges digeruntur: Fabidas, Geraniales, Myrtales, Crossosomatales, Picramniales, Malvidas, et familiam Apodanthaceas, incertae sedis. Fabidae saepe appellantur eurosidas primas; similiter, Malvidae saepe appellantur eurosidas alteras.

Ordines

Rosidae in septimis decimis ordinibus et duabus familiis consistunt, quae incertae sedis sunt. Praeter Vitales, Geraniales, Myrtales, Crossosomatales, et Picramniales, sunt octo ordines in Fabidis et quattuor in Malvidis. Anno 2009, Hengchang Wang et alii Malvidas augeri ut comprehenderent Geraniales, Myrtales, Crossosomatales, et Picramniales proposuerunt. Haec maior Malvidarum circumscriptio in eorum investigatione valens adiumentum statisticum—100% "bootstrap percentage" (Anglice)—accepit. Aliqui ordines nuperrime recogniti sunt; hi sunt Vitales, Zygophyllales, Crossosomatales, Picramniales, et Huerteales.

Familiae incertae sedis

Familiae Apodanthaceae et Huaceae in Rosidis ponuntur, sed non in eorum ordinibus. Apodanthaceae sunt aenigmatica achlorophyllorum parasitorum familia, quae in Cucurbitalibus a nonnullis ponitur ad tempus, sed eorum coniunctiones obscurae manent. Gena chloroplastica, quae ad phylogeniam plantarum concludendam alibi adhibita sunt, pro plantis chlorophyllo carentibus pauca data phylogenetica praestant, quod haec gena revera sunt pseudogena, sine munere biologico.

Familia Huaceae est membrum COM (Celastrales, Oxalidales, Malpighiales) cladi Fabidarum. Duae investigationes monstraverunt Huaceas in Oxalidalibus poni debere, tertiá autem investigatione discrepante.

Phylogenia

Rosidae 
Flos, gemmae, et folia Hibisci rosae-sinensis

Phylogenia infra data ex Wang et aliis (2009) transcribitur, nominibus ordinum ex interretiali Angiospermarum Phylogeniae Gregis (APG usitate appellati) situ. Rami quibus est minus quam 50% "bootstrap support" concientur. Aliis ramis est 100% "bootstrap support," nisi aliter monstratum.


Vitales


eurosidae 
Fabidae 

Zygophyllales



COM cladus 

Huaceae



Celastrales



Oxalidales



Malpighiales



nitrogenium‑figens cladus 

Fabales




Rosales




Fagales



Cucurbitales







Malvidae sensu lato 
65% 

Geraniales



Myrtales





Crossosomatales




Picramniales


Malvidae sensu stricto 

Sapindales




Huerteales




Brassicales



Malvales









Cladus nitrogenium-figens permultas plantas actinorhizales continet (quibus sunt nodi radicales qui bacteria nitrogenium-figentia continent), sed non omnes hoc in clado plantae sunt actinorhizales.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Rosidae  Situs scientifici:  • NCBI • Encyclopedia of Life • Fossilworks
Rosidae  Vide "Rosidas" apud Vicispecies.
Rosidae  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosidas spectant.

Tags:

Rosidae NomenRosidae ConiunctionesRosidae ClassificatioRosidae PhylogeniaRosidae NotaeRosidae Nexus externiRosidaeAngiospermaeAsteridaeCladusClassificatio biologicaEudicotyledonesFamilia (taxinomia)Ordo (taxinomia)Species

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

WhatsAppVirMaria de BituriaMantuawiki.phtmlGuebwillerAulus GabiniusAugustus (imperator)Hilla calensHomo sapiensEl NiñoGermaniaCFelesIesusIter transtemporaleLingua BatavaTelecommunicatioVillaCivilitasMoles Trium AngustiarumvietnamiaIus internationaleAlbertus PujolsTertium Bellum ServileLivia DrusillaSingapuraVarasdinumPansexualitasKarlomannus BavariaePulmoStephanus BerardHispaniaTueriaRequiemTelencephalonLucia SalaniAequalitas ante legemArmeniaCommerciumMalus sieversiiCivitas sui iurisGulielmus MarconiPosnaniaC (lingua programmandi)The Mule (pellicula 2018)Rosarium (oratio)PagusCeftriaxonumCoreaEuripidesMarburgum (Slovenia)Trump International Hotel and Tower (Sicagum)Castellum Sancti Angeli (Roma)AudinacMasturbatioJava (lingua programmandi)Rapperia1991ResoviaByzantiumAntonius Head (actor)Raj Koothrappali (persona ficta)Marcus AureliusAnacletusLyndon B. JohnsonTabula administrativa FranciaeAegyptusRes publicaFerrivia subterranea MoscuensisChocobo2024🡆 More