Erithacus est genus avium familiae Muscicapidarum ordinis Passeriformium, cui generi est una sola species, Erithacus rubecula.
Mas et femina sunt similes colore, pectore rubro vel aurantio, linea cana circa faciem. In tota Europa usque ad Siberiam occidentalem in oriente et ad Africam Septentrionalem in meridie reperitur. Plurimi erithaci, hieme et aestate non migrantes, in locis suis manent.
Aves in aliis continentibus quibus sunt pectora rubra vel aurantia nominibus similibus vulgo in variis linguis appellantur, inter quas Turdus migratorius (una ex Turdidis) et aves familiae Petroicidarum in Australia, quarum coniunctiones perplexae sunt.
Plinius avem erithacum appellatam describit, quae aut Erithacus rubecula aut cum Phoenicurus phoenicurus fuisse putatur:
alia ratio ficedulis, nam formam simul coloremque mutant. hoc nomen autumno habent, postea melancoryphi vocantur. sic et erithacus hieme, idem phoenicurus aestate. mutat et upupa, ut tradit Aeschylus poeta, obscena alias pastu avis, crista visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis.
Medio aevo appellabatur rubecula vel rubisca.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Erithacum rubeculam spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Erithacus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.