Crustacea sunt a maximo (paene 52 000 specierum descriptarum) arthropodum grege, qui usitate subphylum habetur.
Varia animalia complectuntur longe lateque nota, sicut astacoidea parastacoideaque, brachyura, caridea, cirripedia, euphausiacea, nephropidae, quorum plurima aquatica sunt et in oceanis maribusque vel in aqua dulci habitant, sed nonnulla terrestria sunt, sicut coenobita, gecarcinidae, et oniscidea. Scientificum crustaceorum studium carcinologia appellatur.
Remipedia
Cephalocarida
Maxillopoda
Ostracoda
Crustacea inter prosperrima animalia sunt, tam abundantia in oceanis quam insecta in terra. Plurima etiam sunt motilia, libere circummoventia, sed pauca taxa parasitica sunt, et ad hostes alligata vivunt. Plurima sunt parva, sed eorum morphologia magnopere variat.
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vide "Crustacea" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Crustacea spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Crustacea, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.