Colonia Agrippina (Germanice Köln; sermone loci Kölle) est civitas pervetusta in Germania ad flumen Rhenum sita, cuius nomen plenum est Colonia Claudia Ara Agrippinensium.
Ut hoc nomen indicat, condita est a Romanis, et ius titulusque coloniae civium Romanorum ei data sunt. Hodie est caput Archidioecesis Coloniensis Ecclesiae Catholicae Romanae. Patroni sancti urbis sunt tres magi: Caspar, Melchior, Balthasar. Urbs numero incolarum est quarta Germaniae.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Colonia anno 50 condita est; iam primum autem locus ab Ubiis incolebatur, et nomine Oppidi Ubiorum notus est. Qui homines erant gens Germanorum Romanis amica. Post coloniam conditam, caput provinciae Germaniae inferioris facta est, maiorque compitum Limitis Germanici. Nata est ibi Agrippina, Neronis mater, anno 15 aut 16. Pons Romanus in flumine Rheno saeculo quarto constructus est. Colonia usque ad quintum saeculum Romanica fuit; anno autem 456 dux Aegidius Coloniam Francis cedere debuit.
Unus ex magnis aedificiis apud Coloniam Agrippinam fuit aquaeductus Arduennus, qui aquam a silvae Arduennae parte ad orientem spectante, quae nunc Eifla appellatur, usque ad fontes puteosque urbis deducebat.
Colonia Medio Aevo locus maximi momenti erat, nam episcopus Rainaldus de Dassel Trium Regum ossa illuc portavit, qua de causa multi viatores in locum sacrum immigrant. Usque ad hunc diem, multi Christiani urbem visitant ad ossa veneranda. Iam tempore Romanorum Colonia erat sedes episcopalis. Anno 1388 hic universitas primo constituta est.
Die 14 Novembris 1899 in urbis parte vulgo "Ehrenfeld" (honoris campus) nuncupata, Augustus Horch (*12 Octobris 1868, †3 Februarii 1951), inventor rerum autocineticarum coepit autocinetorum rationem instituere et ea conficere. Autocinetis nomina "Horch" et "Audi" dedit. Verbum enim Theodiscum "horch!" Latine "audi!" dicere vult.
Inter secundum bellum mundanum aëroplana Britannica et Americana urbem valde deleverunt: primum die 30 Maii 1942 Britannici magnum numerum bombarum in urbem deiecerunt.
Coloniae anno 2005 Dies Iuvenum Totius Orbis a papa Benedicto XVI, magno concursu cardinalium et episcoporum facto, coram circa unum millionem fidelium solemniter celebrati sunt.
Urbis commeatus publicus constat ex ferriviis rapidis lineae 6, 9 ad 13 et urbanis (Stadtbahn), ferriviis stratariis et laophoris. Ferriviae stratariae nonnumquam subterraneae sunt, his in locis stationes earum habent signum "U", alibi usitatum, ut subterraneum proprium designet.
Agrippina colonia cum Bonna coniuncta est linea Rhenana riparia (vel 16) et linea promunturia (vel 18). Cum Dusseldorpio et regione Rurana Ferriviae Rapidae coniuncta est lineis 6 et 11.
Immediate iuxta ecclesiam cathedralem statio vocata Statio ferriviaria principalis stat, constructa a regibus Borussianis de stirpe Zolnerorum, quorum nomen imperio amisso restat ponti ferriviario grandi proximo. Ille templo christiano similis velut templum novi imperii et aetatis constructus est. Urbs cum illo octo pontes trans Rhenum ducentes habet, quorum duo ferriviis solis, alii duo viis vehicularibus modo patent.
Una cum Bonna urbe foederali aeroportum habet nomine Coloniensem et Bonnensem. Ferriviae urbanae rapidae linea 12 coniungit Coloniam et illum aeroportum.
Sunt multae quoque aliae lineae ferriviariae rapidae regionales et interurbanae rapidissimae, quarum una, exempli gratia, in urbem Lutetiam tendit.
Coloniae cervisia sui generis coquitur, a Coloniensibus dialecto eorum Kölsch nuncupata. E contrario in urbe aemulatrici Dusseldorpio cervisia "alta" ut aiunt vel Germanice "Alt" braxatur. Nomen a modo fermentationis orietur, quae Germanice "obergärig" (id est: in alto fermentans) appellatur.
Dies lunae rabidus ut dicitur vel secundum hodiernam populi etymologiam dies lunae rosarum est vertex carnelevarii Coloniae. Haec dies est paenultimus ante diem quartam cinerum, initium quadragesimae.
Cantores et greges musici Colonici sicut "Bläck Fööss" (Pedes Nudi) vel "Höhner" (Gallinae) multas carmines in sermone Colonica composuerunt, exempli gratia "Viva Colonia".
Dextra in Rheni ripa civitas Divitia sita est, quae anno 1888 pars Coloniae facta est. Hoc transrhenanum latus ab indigenis vulgo "schäl Sick" vocatur.
Apud urbem insula in flumine erat ubi primus portus Coloniae fuit.
Urbs in octaginta sex regiones divisa est, vide: Regiones Coloniae Agrippinae.
Museum Romano-Germanicum iuxta ecclesiam cathedralem et prope stationem ferriviae situm est. Pars etiam anticae viae ibi est.
Alia Musea:
Archivum Civitatis Coloniae Agrippinae maximum urbium Europae septentrionalis est. Die 3 Martii 2009 propter menda in constructione ferriviae subterraneae domus archivi collapsa est.
Colonia est sedes archiepiscopalis nomine Archidioecesis Coloniensis. Praesens archiepiscopus ex anno 2015 cardinalis Rainerius Maria Woelki est.
Ecclesia archiepiscopi est Ecclesia cathedralis Sancti Petri Coloniensis.
Die 23 Iulii 1164 ab archiepiscopo Rainoldo de Dassel cancellario regio reliquiae trium regum sanctorum ab urbe Mediolano in ecclesiam urbis Coloniae Agrippinae translatae sunt, unde maior peregrinatio christianorum ad hanc ecclesiam et illos patronos urbis orta est.
Notae sunt incolis hospitibusque urbis etiam Duodecim Ecclesiae Romanicae Colonienses mediaevales. A saeculo duodecimo usque ad quintum decimum maximi momenti erant Coloniae, qui in loca sacra veniebant, ut animas melius ad caelum sustulerint. Aedes autem trium regum sacrorum maxime certo petebatur.
Inter basilicas parochiales Coloniae Agrippinae maiores sunt:
Saeculo 16 Coloniae quattuor communitates reformatorum fuerunt. Ab anno 1802 ecclesiae evangelicae cura religionis in urbe Colonia Agrippina concessa fuit. Primus parochus evangelicus Coloniae fuit Christianus Gottlibus Bruch. Anno 1860 aedificium Ecclesiae evangelicae Sancti Trinitatis constructum est.
Iudaei iam saeculo 4 in urbe habitabant. Haec prima communitas Iudaeica ad septentrionem montium Alpium erat.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Coloniam Agrippinam spectant. |
Lege Κολωνία ("Colonia Agrippina") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • "05315000" apud Statistik-Portal • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani |
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsavia • Vindobona • Volgogradum • Voronegia
Praefectura Arnsbergensis | Urbs Baucensis • Circulus Ennepensis Rurensisque (Schwelma) • Urbs Hageniensis • Urbs Hammonensis • Urbs Hernensis • Circulus Marcanus (Ludenscheidium) • Circulus Olpensis (Olpe) • Circulus Sigenensis Wittgensteiniensisque (Sigena) • Circulus Surlandensis Altus (Mescheda) • Circulus Susatensis (Susatum) • Urbs Tremoniensis • Circulus Unnensis (Unna) |
---|---|
Praefectura Coloniensis | Regio urbana Aquensis (Aquisgranum) • Urbs Bonnensis • Urbs Coloniensis • Circulus Durenensis (Durena) • Circulus Euskirchiensis (Euskirchia) • Urbs Leverkusensis • Circulus Montanus Altus (Gummersbach) • Circulus Rhenanus Arnapensisque (Bergheim) • Circulus Rhenanus Montanusque (Bergisch Gladbach) • Circulus Rhenanus Sigensisque (Sigburgum) |
Praefectura Detmoldensis | Urbs Biliveldensis • Circulus Guterslohensis (Gutersloha) • Circulus Herfordiensis (Herfordia) • Circulus Hoxariensis (Hoxaria) • Circulus Lippensis (Detmolda) • Circulus Mindensis Luebbeckensisque (Minda) • Circulus Paderbornensis (Paderborna) |
Praefectura Dusseldorpiensis | Urbs Assindiensis • Circulus Cliviensis (Clivia) • Urbs Crefeldiensis • Urbs Dusseldorpiensis • Urbs Gladbacensis • Circulus Metmannensis (Metmanna) • Urbs Mulhemiensis • Urbs Overhusensis • Urbs Remscheidiensis • Circulus Rhenanus Novaesiensis (Novaesium) • Urbs Salingiacensis • Urbs Thuiscoburgensis • Urbs Vallo-Vipperensis • Circulus Vesaliensis (Vesalia) • Circulus Virsensis (Virsena) |
Praefectura Monasteriensis | Circulus Borckenensis (Borckena) • Urbs Bottorpiensis • Circulus Coesfeldiensis (Coesfeldia) • Urbs Gelsenkirchensis • Urbs Monasteriensis • Circulus Recolinchusensis (Recolinchusum) • Circulus Steinfurtensis (Steinfurtum) • Circulus Warendorfensis (Warendorf) |
Innenstadt | Rodenkirchen | Lindenthal | Ehrenfeld | Nippes | Chorweiler | Porz | Kalk | Mülheim | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Colonia Agrippina, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.