Allāh

Allāh (al ilāh 'ille Deus').

est vocabulum Arabicum quod Deum significat. Huic vocabulo sunt cognata in aliis linguis Semiticis, inter quas Elah in lingua Aramaica, ʾĒl in linguis Canaanitis, et Elohim in lingua Hebraica.

Allāh
Elementa Arabica quae vocabulum Allah constituunt:
1. alif
2. hamzat waṣl (همزة وصل)
3. lām
4. lām
5. shadda (شدة)
6. alif pugio (ألف خنجرية)
7. hāʾ.
Allāh
Nomisma sollemne Allah Jalla Jalaluhu in Hagia Sophia Constantinopoli in Turcia legitur.
Allāh
Vocabulum Allah variis systematibus scribendi scriptum.

Vocabulum praecipue a Musulmanis ad Deum significandum adhibetur, sed a Christianis Arabicis ex temporibus prae-Islamicis olim adhibebatur. Saepe, sed non semper, a Bábistis, Bahá'ístis, Indonesiis, Melitensibus Christianis, et Iudaeis Mizrahis adhibetur. Christiani et Sikhs in Malaesia Occidentali hoc verbum utuntur et usi sunt ad Deum attingendum. Quod controversias civiles et legitimas ibi effecit, quia leges in Malaesia Occidentali non Islamicos vocabuli usus vetat.

Etymologia

Vocabulum Allāh derivatur a synalepha al-, articuli definitivi Arabici, et ilāh 'deitas, deus' ad al-lāh 'deitas solus, Deus' (Graece ὁ θεὸς μόνος). Verba cognata nominis Allāh in aliis linguis Semiticis inveniuntur, inter quas Hebraica et Aramaica. Forma Aramaica Allāh congruens est Elah (lingua Hebraica archaica אלה), sed suus status gravis est Elaha (lingua Hebraica archaica אלהא). Scribitur Aramaice ܐܠܗܐ ʼĔlāhā in lingua Aramaica biblica et ܐܲܠܵܗܵܐ ʼAlâhâ in Syriaca ut ab Ecclesia Assyriana adhibetur, ambo simpliciter 'Deus' significantibus. Lingua Hebraica biblica Elohim (lingua Hebraica archaica אלהים), forma plurali plerumque utitur, sed Eloah (lingua Hebraica archaica אלוהּ), forma singulari, rarius utitur. In scriptura Sic titulo Guru Granth Sahib vocabulum Allah (Paniabice ਅਲਹੁ seu ਅਲਾਹ) tricies septies adhibetur.

Olim adhibebatur nomen a Meccanis paganis ad attingendum deitatem creatorem, fortasse deitatem supremam in Arabia prae-Islamica. Notiones cum vocabulo Allah (ut deitas) consociatas inter traditiones religiosas variant. In Arabia prae-Islamica apud Arabes paganos, Allah divinitas sola non habebatur, quia ei erant comites, filii, filiae—notio per rationem Islamizationis deleta. In Islam, nomen Allah est nomen supremum et amplissimum, et creduntur alia nomina divina ad Allah attingere. Allah est unica et sola deitas, creator universi, omnipotens. Christiani Arabici hodie nominibus sicut Allāh al-Ab (الله الأب 'Deus Pater') utuntur ad usum Christianum et usum Musulmanum distinguendos. Sunt similitudines et discrepantiae inter notionem Dei ut in Alcorano et notionem Dei ut in Biblia Hebraica depingitur.

In aliis scriptis et linguis

Allāh in aliis linguis quae scripto Arabico utuntur identidem scribitur. Inter has linguas sunt Urdu, Persica/Dari, et Uyghur.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Lewis, Bernard, P. M. Holt, R. Peter Lambton, et Ann Katherine Swynford. 1977. The Cambridge History of Islam. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521291354l.
  • The Unicode Consortium. 2006. Unicode Standard 5.0. Addison-Wesley. ISBN 9780321480910. De libro.

Nexus externi

Allāh  Vide Allāh apud Vicifontem.
Allāh  Vicicitatio habet citationes quae ad Allāh spectant.
Allāh  Vicimedia Communia plura habent quae ad Allah in calligraphia spectant.
    Typographia


Tags:

Allāh EtymologiaAllāh NotaeAllāh BibliographiaAllāh Nexus externiAllāhAlDeusElohimLingua ArabicaLingua AramaicaLingua HebraicaLinguae SemiticaeVerbum cognatumVocabulum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

ComoediaBrunsvicumLibanusSaeculum 1Marcus AureliusMagnalia Christi AmericanaNigra silvaIus internationaleAëroplanumHomoSpalatumFacebookCalvinismusStropha SapphicaOceanus AtlanticusCCarolus MagnusHilla calensIusCinematographiaAsiaGerardus VeltvyckusAvariUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumSericumSudaniaPulveris hauritoriumFurinaCivitates Foederataewiki.phtmlArteria coronaria sinistraSinus coronariusColumbiaAngoliaPermiumOrdo HospitalisIaderVelociraptorCaesar non supra grammaticosCoreaSocialismusThomas AquinasHumanitasThebae (Aegyptus)MoscuaKatovicumAnser anserOccasus Imperii Romani OccidentalisPyrrhoneiLingua AnglicaFamilia Thomae Mori (pictura)Ecclesia Sancti SepulcriLingua HomericaParaquariaRequiemPagusLitusNumerus librarius internationalis unificatusTallinnaSanscriceFloridaEdictum generale de protectione datorumApodaTabula administrativa FranciaeGuntherus GrassForamen nigrumPansexualitasFlorentiaGamelanAestus marinus4181 KiviMacedonia SeptentrionalisPetrus Betancur🡆 More