Thrombocytus

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Thrombocytus

Thrombocytus (ex verbis Graecis θρόμβος massa cruoris + κύτος cavum) est hominis ac animalium vertebratorum cellula sanguinis nucleo carens, quae haemostasin efficit, et ideo fluxum sanguinis e vulnere accepto sistit. Praeterea eis functio coagulationis sanguineae est.

Thrombocytus
Cellulae sanguinis, a sinistra ad dextram: erythrocytus, thrombocytus, leucocytus.

Numerus in sanguine thrombocytorum nimius thrombocytosis vocatur, parvior thrombocytopenia (interdum thrombopenia dictum).

Procreatio (Megakaryopoiesis)

Thrombocytus 
Summarium genesis cellularum sanguinearum. Infra et dextre thrombocyti ex megakaryocyto orientes.

Thrombocyti ab megakaryocytis oriuntur, et megakaryocyti formae maturae in iecore, renibus, liene, et medulla ossium ex cellulis progrenitoribus (haemocytoblastis, denique megakaryoblastis) derivantur liberanturque in sanguinem. Litterae scientificae etiam progenitores thrombocytorum, pro-thrombocyti afferunt. Procreatio sub gubernatione cytokinorum fit.

Megakaryocytus

Progenitores, megakaryoblasti enim, maturescunt in megakaryoctos. Conspicui sunt processus plurimarum partionum materiae genetica intra nucleum sine partione cellulae ipsius: cellulae polyploidae, cum nucleis multiplicis, oriuntur. Simul cytoplasmata cellularum crescunt. Quo fit, ut megakaryocyti sub microscopio voluminum maiorum eorum facilius visibiles sunt.

Physiologia

Thrombocyti cellulae sine nucleis

In mammaliis thrombocytis nuclei cellulae non sunt; ideo gubernatio genomate et ADN abest. Tamen megakaryocytus thrombocyto et organella (ut mitochondria) et ARN tradidit.

Thrombocytosis et thrombocytopenia

Generaliter numerus thrombocytorum constanter apparet. Internis vel externis causis quidem numerus mutatur. Si numerus auctus videatur thrombocytosis, si diminutus thrombocytopenia dicuntur.

Thrombocytosis

Thrombocytosis generationem thrombocytorum nimium megakaryocytis indicat. Aliae causae possunt esse:

Notae

Bibliographia

  • Brewer, D. B. 2006. "Max Schultze (1865), G. Bizzozero (1882) and the discovery of the platelet." Br J Haematol. 133(3):251–258. PMID 16643426.

Nexus interni

Thrombocytus 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Thrombocytus Procreatio (Megakaryopoiesis)Thrombocytus PhysiologiaThrombocytus Thrombocytosis et thrombocytopeniaThrombocytus NotaeThrombocytus BibliographiaThrombocytus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Consilium Foederale GermaniaeDaniaApostolusGeorgius Gulielmus Fridericus HegelChristophorus PrattMetabolismusAlexander StubbCNHydroponicaQEDProvincia AquilanaIndex dierum calendarii RomaniUniversitas McGillNarniaRosarium (oratio)Iacobus BurnhamLogicaBarry GibbUniversitas OlisiponensisUrbes ItaliaeUniversitas PraetoriensisAestuariumRomaAlfredus HitchcockProfessorEncyclopaediaBellum Israëlianum-Hamasianum anni 2023Petrus SeewaldMare HadriaticumAngoliaDavid Lloyd GeorgeMichael Miramón1739AsiaLingua LusitanaMangusHostiaIsraëlitaeCruce signatiSchola normalis superior (Lutetia)Agricultura26 MartiiMelatoninaSui iurisComputatrumNationes mundiBiologiaActus sexualesMumiaSaecularismusEcclesia Dei (motu proprio)SwaziaGnosisCastellum Versaliense1949Carolus BazziCrocus City Hall impetumSexHonaniaInfinitasValentiaEssequebiaUnio EuropaeaMedicina dentiumRivus Magnus AustralisEcclesia Cathedralis Nostrae Dominae ParisiensisGraeceLingua TheodiscaLondiniumStannum🡆 More