The Lion King (Anglice; scilicet Latine Rex Leo) est pellicula ab officina cinematographica Walt Disney Societas anno 1994 confecta, cuius pars altera, The Lion King II: Simba's Pride inscripta, die 27 Octobris 1998, et The Lion King 3: Hakuna Matata, die 10 Februarii 2004, in lucem prolata est.
Rex Leo 1994 | ||
---|---|---|
Dispositor: Rogerius Allers Robertus Minkoff | ||
Scriptor: Irene Mecchi Ioannes Roberts Linda Woovlerton | ||
Primi actores: Matthaeus Brodrick Ieremias Irons Iacobus Earl Jones Ionathan Taylor Thomas Nathan Lane Ernestus Sabella Moira Kelly Robertus Guillaume Rowan Atkinson Whoopi Goldberg Iacobus Cummings | ||
Compositor: Elton John Iohannes Zimmer | ||
Duratio: 88 minuta | ||
Lingua: Anglica | ||
Iuveni leone, Simba, qui regnum accepturus est. A patre suo Mufasa, is discit omnia viventia quasi in circulum esse et regis esse hoc circulum servare. Patruus suus, invidia contra fratrem suum motus, ad eum necandum tres hienas istigat; ad hoc decipit iuvenem leonem et post mortem Mufasae eum a regno eicit. Simba, falsa culpa oppressus, regno remotus aliquot annos vivit sed Nala, amica sua, fame coacta, petit ab eo modo invento in patriam redire. Simbae tamen supposita culpa sua prius vincenda est et sapiens simius Rafiki eum adiuvat. Simba redit in regnum suum et post asperam pugnam patruum vincit; malus patruus necatur ab hienis modo ab eo ipso proditis. Simba ex novo potestatem suam imponit et pax inter animalia fit.
Est ea prima inter Disneyanas sine ullo homine sive humano elemento, nam agunt animalia sola (leones, hienae, alii). Representatio moris protagonistae profunda et nova est; etiam nova est mors parentis post aliquot scaenas (excepto Bambi). Cantus quoque novi et bonae qualitatis sunt. Duo horum cantuum contrarias notiones vitae praesertim demonstrant: "Circulum Vitae" (Anglice, "The Circle of Life") et "Hakuna Matata" (significat 'Sine ulla cura'). Hic vitae remotae imperio otiosaeque, ille notionem vitae regalis officiosaeque exprimit.
| ||||||||
This article uses material from the Wikipedia Latina article The Lion King, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.