Elton John (hodie titulo nobilitatis Sir Elton John, sed natus Reginald Kenneth Dwight 25 Martii 1947, in Pinner Middelsexiae) est musicus, compositor, cantor Anglicus.
Innotuit ut puta, cum carmina, quae in The Lion King pellicula audiuntur, componeret.
Anno 1976 se bisexualem esse dixit, i.e. et viros et mulieres cupere, ab anno autem 1988 plerumque perhibet se homosexualem esse. 21 Decembris 2005 se coniugio, quod civil partnership in Britanniarum Regno nominatur, cum David Furnish moderatore cinematographico coniunxit. Notus est etiam, quod contra SCDI sive AIDS pugnat: constituit anno 1992 Elton John AIDS Foundation societatem, quae multimodis operam dat, ut hic morbus exstinguatur. Insuper matrimonio hominum eiusdem sexus vehementer favet.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Elton John, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.