Tayassuidae

Tayassuidae sunt familia mammalium Mundi Novi magnitudinis mediae et ordinis Artiodactylorum suium similium.

Per Americam Mediam et Australem et in meridianis et occidentalibus Americae Septentrionalis regionibus inveniuntur. Adulti maturi plerumque a 90 ad 130 centimetra longi, et a 20 ad 40 chiliogrammata ponderis sunt. Saepe confunduntur cum familia suium quae in Afro-Eurasia orta est, quia nonnullae sues domesticae a colonis Europaeis importatae effugerunt, et earum progenies nunc sues ferae in multis Civitatum Foederatarum regionibus sunt.

Tayassuidae
Pecari tajacu

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Subordo : Suina 
Familia : Tayassuidae 
Palmer, 1897
   
Palaeontologia
33.9–0 m.a.
Eocaeno eseunte – Holocanum
Subdivisiones: Genera
*Tayassu
  • Catagonus
  • Pecari
  • Aptenohyus
  • Cynorca
  • Egatochoerus
  • Floridachoerus
  • Macrogenis
  • Muknalia
  • Mylohyus
  • Simojovelhyus
  • Perchoerus
  • Platygonus
  • Prochoerus
  • Skinnerhyus
  • Thinohyus
  • Woodburnehyus
Synonyma
Dicotylidae
Tayassuidae
Calvariae Suis scrofae (laeva) et Tayassuis pecari (dextra). Ut facile videtur, dentes canini deorsum incurvantur.

Tayassuidae sunt animalia socialia, quae in gregibus magnis parvisque conveniunt. Radicibus, larvis subterraneis, graminibus, fructibus, insectis, animalibus parvis, aliisque cibis vescuntur. Odoribus sese agnoscere possunt. In quoque grege plerumque sunt a sex ad novem animalia.

Ultimi tayassuidarum aliorumque ungulatorum digitis paribus progenitores communes erant animalia aliquantulum suiformia quae abhinc annorum 50 milliones vivebant. Tayassuidae sese in Europa abhinc annorum 30 milliones evolvebant et per multas orbis terrarum terras extendebantur. In Mundo Vetere, exstinctae factae sunt, sed in America Septentrionali vigebant. In Americam Australem abhinc annorum tres milliones fere extendebantur. Mayae greges tayassuidarum tenebant, quibus in ritibus et cibo utebantur. Homines in multis culturis et civitatibus tayassuidas in fundis alitas pro cibo atque in domibus pro animalibus dilectis habent.

Species

Tres, vel fortasse quattuor, vivae tayassuidarum species a Civitatibus Foederatis meridianis et occidentalibus per Americam Mediam et usque in Americam Australem et Trinitatem inveniuntur.

Pecari tajacu a Civitatibus Foederatis meridianis et occidentalibus per Americam Mediam et usque in Americam Australem et Trinitatem invenitur. In Arizona, javelina vulgo appellatur. Tayassu pecari plerumque in silvis pluvialibus Americae Mediae et Australis invenitur. Catagonus wagneri est tertia species. Quarta autem species, Pecari maximus, describitur, sed non dum late ab eruditis agnoscitur.

Pinacotheca: tres species descriptae

Notae

Bibliographia

  • Bissonette, John A. 1982. Ecology and social behavior of the collared peccary in Big Bend National Park, Texas. Vasingtoniae: U.S. Dept. of the Interior, National Park Service.
  • Donkin, R. A. 1985. The peccary--with observations on the introduction of pigs to the New World. Philadelphiae: American Philosophical Society. ISBN 0871697556.
  • Keuroghlian, A., A. Desbiez, R. Reyna-Hurtado, M. Altrichter, H. Beck, A. Taber, et J. M. V. Fragoso. 2013. Tayassu pecari. e.T41778A44051115. doi:10.2305/IUCN.UK.2013-1.RLTS.T41778A44051115.en.
  • McDonald, Greg. 1999 "Pearce's Peccary – Platygonus Pearcei." Hagerman Fossil Beds' Critter Corner. Editio interretialis.
  • Schnoeker-Shorb, Yvette A., et Terril L. Shorb, eds. 1999. Javelina place: the controversial face of the collared peccary. Prescott Arizonae: Native West Press. ISBN 0965384926
  • Wetzel, Ralph Martin. 1977. The Chacoan peccary Catagonus wagneri (Rusconi). Pittsburgi: Carnegie Museum of Natural History.
  • White, T. E. 1942. "The Lower Miocene mammal fauna of Florida." Bulletin of the Museum of Comparative Zoology 92 (1): 1–49.

Nexus externi

Tayassuidae  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tayassuidas spectant.
Tayassuidae  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks

Tags:

Tayassuidae SpeciesTayassuidae Pinacotheca: tres species descriptaeTayassuidae NotaeTayassuidae BibliographiaTayassuidae Nexus externiTayassuidaeAfricaAmericaAmerica AustralisAmerica MediaAmerica SeptentrionalisArtiodactylaCentimetrumChiliogrammaCivitates FoederataeColonusDomitusEndemismusEurasiaEuropaFamilia (taxinomia)MagnitudoMammaliaMeridiesMundus NovusOccidensOrdo (taxinomia)PondusRegioSus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

ValetudinariumRes militarisLingua HomericaOratio ManasseUniforme Rerum LocatrumFalx fenatoriawiki.phtmlFelesAldiMonacum8 DecembrisAegyptusCarpatesAlbonaCommissio EuropaeaIterTromocratiaIndex Imperatorum Constantinopolitanorum7 AugustiMetalleuticeGabriel AttalVictionariumIusCulturaMaria GuyartFrancofurtum ad MoenumMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Index dierum calendarii RomaniLingua AnglicaLugdunum BatavorumBononiaIemeniaNumeri RomaniLingua IndonesianaScientia religionumDemocratiaIosephus (sanctus)Mast-e EshghBritanniarum regnumPublius Vergilius MaroHispaniaLupusAthenaeGroenlandiaPerseusSamuel (propheta)Charito AphrodisiensisCarolus PuigdemontBirmingham (Alabama)Bonus AërDermatoma (Anatomia)IacobusStria diagonalisPulveris hauritoriumPatroclusDonaldus Trump1923Marcellinus ComesFrozen (pellicula 2013)Ioannes Georgius NoverreIaponiaPapaPax mundiEdictum generale de protectione datorumMarcus PacuviusCatullusMichael GorbačëvCastor (genus)Panis🡆 More