Scientia Religionum: Studii religionum prospectu extrinseco

Scientia religionum est disciplina scientifica quae ad religiones toto in orbe terrarum nunc et olim spectat.

Duae sunt religionum investigandarum rationes, quarum una religiones tamquam societatibus seiunctas tractat, atque quarum altera religiones tamquam societatibus obnoxias tractat.

Religio apud Romanos antiquos

Cicero scribit in opere suo De natura deorum (II,71-72):

non enim philosophi solum verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt. [72] nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius; qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent diligenter retractarent et tamquam relegerent, [i] sunt dicti religiosi ex relegendo, [tamquam] elegantes ex eligendo, [tamquam] [ex] diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes; his enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum vitii nomen alterum laudis.

Lactantius scribit in opere suo Divinae institutiones (IV.28.2-7;10):

hac enim condicione gignimur, ut generanti nos deo iusta et debita obsequia praebeamus, hunc solum noverimus, hunc sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti deo et religati sumus: unde ipsa religio nomen accepit, non ut Cicero interpretatus est a relegendo qui libro de natura deorum secundo ita dixit: [...] haec interpretatio quam inepta sit ex re ipsa licet noscere. Nam si in isdem diis colendis et superstitio et religio versatur, exigua vel potius nulla distantia est. Quid enim mihi adferet causae cur precari pro salute filiorum semel religiosi et idem decies facere superstitiosi esse hominis arbitretur?

Definitio Lactantii haud sine dubiis est, sed favetur in literatura Romantica vel in theologia.

Generatim de religione

Ethnocentrismus erat transferre verbum Latinum in culturas extra Europa. In lingua Arabica dictionarii verbum "دين‎, dīn" (iussio, obsequium) nominant. In lingua Sanscrita "धर्म, dhárma" (ius mundi, circulus de reincarnationis, officium) inveniri potest. In lingua Sinensis (宗教, zōngjiào) et in lingua Iaponica (宗教, shūkyō) translatio religionis combinatio ex vocabulis "progenitor"/"priores" et "schola"/"doctrina" est.

Exempla difficultatem interpretandi demonstrant.

Scientia religionum cum theologia comparata

Scientia religionum non religiosa vel iuncta cum confessione est. Scientia religionum religionibus studet phaenomenis sociologicis anthropologicisve, dum theologia a fide religionis particularis proficiscitur et hanc fidem cohaerenter exponere ac methodis scientificis excolere conatur.

Religionum studiosi

  • Eduardus Burnett Tylorius (1832-1917)
  • Gerardus de Leeuwio (1890-1950)
  • Fridericus Heilerius (1892-1967)
  • Fridericus Maximus Mueller (1823-1900)
  • Lars Olof Ionathan (Nathan) Soederblomius (1866-1931)
  • Bronislaus Malinowski (1884-1942)
  • Ioachim Wachius (1898-1955)

Bibliographia

  • H. Cancik; B. Gladigow; K.-H. Kohl (ed.): Handbuch religionswissenschaftlicher Grundbegriffe, 1-5. Stuttgart: Kohlhammer, 1988-2001.

Nexus interni

Nexus externi


Tags:

Scientia Religionum Religio apud Romanos antiquosScientia Religionum Generatim de religioneScientia Religionum Scientia religionum cum theologia comparataScientia Religionum Religionum studiosiScientia Religionum BibliographiaScientia Religionum Nexus externiScientia ReligionumDisciplina academicaReligioTellus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Tityre tu patulae recubansConcilium Vaticanum SecundumMagnitudoSagittaVicimedia CommuniaMemento mori!FlorentiaDurocortorumSestertiusGaius AntoniusLudovicus XIVSignumLettoniaCarolus BlesensisTranssilvaniaIura humanaScientia (ratio)Narcissus (mythologia)Oxygenium747Liber GenesisDamnum amissorum militumSclopetum striatumCorpus mammillareEuropaRosarium (oratio)PapaDuxColumna vertebralisAfganiaIndonesiaTrypanophobiaGermania (Tacitus)Habilitas physicaPontus EuxinusUrsus maritimusLaotiaResCalendarium GregorianumComputatrumQuintus Horatius FlaccusPetrusAulus GabiniusPermiumLavaniaOmMalaviaAlbaniaMediaViciBrasiliaLingua LatinaMiles regularisLuxImperatorSlovaciaDomina ferarumNeapolisBlogDea maternaLingua DacoromanicaRussiaArgentinaLutetiaFlumen MargaritarumC++TempusImperium Austro-HungaricumSalome (discipula)Telescopium spatiale HubbleanumEncyclopaedia🡆 More