Anthropologia Religionis

Anthropologia religionis est studium coniunctionum institutionum religiosarum et aliarum institutionum socialium, et comparatio usus fidum et usuum religionum in culturis variis.

Anthropologia hodierna plenam cogitationis magicae et religionis continuitatem adsumit, et religionem omnino opus culturale esse, a civitate humana quae id exercet effectum.

Anthropologia Religionis
Dea mater et duo leones, imago archaica. Çatalhöyük Turciae. Neolithicum, ca. 6000–5500 a.C.n.

Historia

Anthropologia Religionis 
Yin et yang.

Saeculo undecimo ineunte, Albirunius (Abū Rayhān Bīrūnī, 9731048) studia comparativa de anthropologia religionum et culturarum per Orientem Medium, Pelvem Mediterraneam, et subcontinentem Indicum singulatim scripsit.

Anthropologia hodierna plenam cogitationis magicae et religionis continuitatem adsumit, atque eam omnino opus culturale esse, et rem proiectionis psychologicae. Plena continuitas magicae et religionis fuit res postulata ab anthropologia hodierna saltem ex circa 1935. Religio in anthropologia hodierna habetur genus proiectionis psychologicae; quod est sententia methodologica quae adsumit omnem religionem creatam esse a civitate humana quae eam veneratur: "industria creans Deo adscripta ex homine proicitur."

Anthropologia Religionis 
L'Atmosphere: Météorologie Populaire. Camillus Flammarion, Lutetiae, 1888.

Ludovicus Feuerbach anno 1841 fuit primus qui hac notione ut fundamenta systematici religionis iudicii usus est. Praecipuus principii proiectionis praecursor fuit Ioannes Baptista a Vico.. Prima adfirmatio huius sententiae apud Xenophanem, scriptorem Graecum antiquum, invenitur, qui dixit: "dei Aethiopum nigri nasis planis, cum illi Thracum flavi oculis caeruleis necessario erant."

Aemilius Durkheim, notiones Feuerbachianas anno 1912 amplificans, religionem habuit "proiectionem socialium societatis aestimationum," "rationem quo symbolica adfirmationes de societate fiunt," "lingua symbolica, quae adfirmationes facit de ordine sociali," vel breviter et simpliciter, "religio est societas sese venerans."

Studia evolutionis culturalis in anthropologia culturali saeculo undevicensimo dominata sunt; plurimi anthropologi, simplicem religionis "primitivae" et "hodiernae" distinctionem ponentes, quomodo haec in illam per gradus evoluta est explicare conabantur. Plurimi autem anthropologi saeculo vicensimo hanc rationem reiecerunt. Hodie, anthropologia religionis gratiam ratiocinationum Caroli Marx, Sigismundi Freud, Aemilii Durkheim, Maximi Weber, aliorumque amplectitur.

Definitio religionis

Anthropologia Religionis 
Pictura in saxo ab Aboriginibus Australiae facta, Abri, Horti Nationales Kakadu.
Anthropologia Religionis 
Mythogramma: angelus, Virgo Maria, lilium ut signum innocentiae, et columba ut signum Spiritus Sancti. Saeculum tredecimum.
Anthropologia Religionis 
Sepulcrum Thutmosis III. Thebis orientalibus, circa 1500–1450 a.C.n.
Anthropologia Religionis 
Marcus Aurelius et cognati familiae imperialis, gratiam habentes ob Germanos debellatos, sacrificium faciunt: anaglypta aequaeva, Museum Capitolinum Romae.
Anthropologia Religionis 
Sacrificium humanum Aztecense, ex Codice Mendozano, saeculi sexti decimi. Bibliotheca Bodleiana, Universitas Oxoniensis.
Anthropologia Religionis 
Samanus ex cultura shuara in silva Amazoniana Aequatoriae, Iunio 2006.
Anthropologia Religionis 
Imago Vaisravanae, unius ex Regibus Caelestibus Quattuor (Ssangbongsa), in templo Buddhistico in Corea Meridiana.
Anthropologia Religionis 
Crematio in Ubud.
Anthropologia Religionis 
Presbyter missam in Basilica Sanctae Mariae in Bengaluri offert.

Maior quaestio in anthropologia religionis est definitio notionis religionis ipsius. Anthropologi olim crediderunt certos usus et opiniones religiosas esse in omnibus culturis plus minus universales aliquando in earum progressu, sicut opinio spirituum vel manium, usus magiae ut ratio supernaturaliorum continendorum, usus divinationis ut ratio scientiae arcanae inveniendae, et actio rituum sicut oratio et sacrificium ut ratio consecutionum eventuum variorum per supernaturalia motorum, aliquando proprietates shamanismi vel venerationis maiorum habens. Secundum Geertz, religio est "(1) symbolorum ratio quae agit ad (2) constituendos animi habitus et incitamenta valida, diuturna, undique circumfusa in hominibus per (3) informationes ordinis vitae generalis figurandas et (4) has informationes tali veritatis colore tegendas ut (5) animi habitus et incitamenta videantur unice verisimilia." Hodie, anthropologi disputant de firmitate inter culturas harum categoriarum, quas multi reiciunt, exempla primitivismi Europaei saepe putantes. Anthropologi varias normas religionis definiendae consideraverunt—sicut fides supernaturalibus vel fiducia rituum—sed pauci has normas universe firmas esse affirmant.

Religio in cultura Occidentali plus minus facta est idem ac monotheismus variique codices morales quos monotheismus mandat. Codices morales una cum fide Hinduistica et Buddhistica creverunt, a monotheismo distincti. Praescriptivi autem codices morales, vel etiam normativi codices ethici, necessarium opinionum vel usuum elementum plus quam necessarium scientiae et rationis scientificae elementum non sunt.

Certi usus et opiniones religiosae

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Arnold, Wilhelm Karl, Hans Jürgen Eysenck, et Richard Meili, eds. 1993. Lexikon der Psychologie. Ed. undecima. 3 vol. Freiburgi: Herder ISBN 3451231298.
  • Bowie, Fiona. 2000. The Anthropology of Religion: An Introduction. Malden Massachusettae: Blackwell Publishers. ISBN 0631208488, ISBN 063120847X.
  • Eliade, Mircea. 1978. Geschichte der religiösen Ideen. 4 vol. Freiburgi: Herder. ISBN 3451052741.
  • Eliade, Mircea. 1951, 1994. Schamanismus und archaische Ekstasetechnik. Ed. 8a. Francofurti: Suhrkamp. ISBN 351827726X.
  • Freud, Sigmund. 1913, 2005. Totem und Tabu. Ed. nona. Francofurti: Fischer. ISBN 3596104513.
  • Jensen, Adolf Ellegard. 1951, 1992. Mythos und Kult bei Naturvölkern. Monaci: DTV. ISBN 3423045671.
  • Jung, Carl Gustav. 1934, 1990. Archetyp und Unbewusstes. Grundwerk, 2. Ed. quarta. Olten: Walter. ISBN 3530407828.
  • Guthrie, Stewart Elliott. 2000. Projection. In Guide to the Study of Religion, ed. Willi Braun et Russell T. McCutcheon. Londinii et Novi Eboraci: Cassell.
  • Leroi-Gourhan, André. 1964, 1981. Die Religionen der Vorgeschichte: Paläolithikum. Francofurti: Suhrkamp. ISBN 351811073X.
  • Lewis-Williams, David. 2004. The Mind in the Cave. Consciousness and the Origins of Art. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 0500284652.
  • Oeser, Erhard. 2006. Das selbstbewusste Gehirn: Perspektiven der Neurophilosophie. Darmstadt: WBG. ISBN 3534190688.
  • Ries, Julien. 1994. Ursprung der Religionen. Monaci: Pattloch. ISBN 3629000789.
  • Ries, Julien, et al., eds. 19892009. Über die Anthropologie des Heiligen. 10 vol. Jaca Book.
  • Schmidt, Klaus. 2006. Sie bauten die ersten Tempel: Das rätselhafte Heiligtum der Steinzeitjäger. Monaci: Beck. ISBN 3406535003.
  • Spineto, Natale, Fiorenzo Facchini, et Julien Ries. 2003. Die Symbole der Menschheit. Ostfildern: Patmos. ISBN 3491961459.
  • Tokarew, Sergei Alexandrowitsch. 1968. Die Religion in der Geschichte der Völker. Berolini: Dietz.
  • Wilber, Ken. 1987. Das Spektrum des Bewusstseins: Ein metaphysisches Modell des Bewusstseins und der Disziplinen, die es erforschen. Bernae: Scherz. ISBN 3502158525.

Nexus externi

Tags:

Anthropologia Religionis HistoriaAnthropologia Religionis Definitio religionisAnthropologia Religionis Certi usus et opiniones religiosaeAnthropologia Religionis NotaeAnthropologia Religionis BibliographiaAnthropologia Religionis Nexus externiAnthropologia ReligionisAnthropologiaCivitasCulturaFidesHomo sapiensInstitutioReligioRitusSocietas humana

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

OxoniaTinaMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Mahometus II (sultanus Ottomanicus)Religio IslamicaCommissio EuropaeaEtymologiaPornographiaGregorius RasputinRegio MoscuensisLitusVelociraptorForamen nigrumLexiconColumbiaDelonix regiaCarolus MagnusBisexualitasimmobileAngliaChlodovechus I (rex Francorum)Educatio inclusivaRegnum FrancorumLingua29 DecembrisHerculaneumTrinitasExercitus Romanus13 AprilisEpiscopiumTârgu CărbuneștiBiblia VulgataPraeconium mercatoriumMexicumAstronomiaOceanus PacificusMarcus Tullius CiceroHumanitasGregorius GysiCechiaBibliaHelicopterumRamus interventricularis anterior1999Abecedarium LatinumAl-QāʿidaVindobonaAtropatene (res publica)Mare VerginiumItaliaCarolus III (rex Britanniarum)BotaniceIaponiaSeptentrioLingua FrancogallicaPenisJLingua HebraicaPermiumXNilusSymbolum Apostolorumwiki.phtmlTechnologiaImperium RomanumByzantiumMarcus Annius VerusConfessiones (Augustinus)Augustus (imperator)Vita post mortemRes publica SinarumMatritumRecep Tayyip ErdoğanJar Jar Binks🡆 More