Corallium

Corallium (a Graeco κοράλλιον), vel curalium (a forma κουράλιον), est quaelibet ex multis animalibus marinis classis Anthozoorum phyli Cnidariorum, quae plerumque in confertis coloniis multorum eorundem polyporum habitant.

Inter gregem sunt aedificatores scopulorum magni momenti qui in oceanis tropicis habitant et carbonatum calcii ad formandum sceletus durum excernunt.

Corallium
Dendrogyra cylindricus

Classis : Anthozoa 
Ehrenberg, 1831
   
Subdivisiones: Subclasses et ordines
Alcyonaria

   Alcyonacea
   Helioporacea
Zoantharia
   Antipatharia
   Corallimorpharia
   Scleractinia

   Zoanthidea  Pro singulis, vide Anthozoa
Corallium
Breve curalium in Papua Nova Guinea crescit.

Caput corallii est colonia sescentorum polyporum, qui eiusdem generis sunt. Quisque polypus est animal spina carens, plerumque pauca millimetra in diametrum et pauca centimetra in longitudinem. Tentacula aperturam oralem in medio corpore sitam cingunt. Exosceletus prope fundamentum excernitur. Colonia per multas procreationes magnum sceletus sic creat, quod speciei est facere. Capita singula procreatione asexuali polyporum crescunt; sexualiter autem curalia ovis genitis etiam procreant: polypi eiusdem speciei gametas per unam aut nonnullas noctes circa plenilunium semel liberant.

Quamquam curalia parvos pisces et plancton cellulis pungendi in tentaculis capere possunt, plurima curalia plurimum eorum energiae et nutrimentorum ex unicellularibus obtinent algis photosyntheticis, zooxanthellis appellatis, quae intra carnem curalii habitant. Talia curalia solem requirunt et in aqua clara, humili, usitate minus quam 60 metra alta, crescunt. Curalia aedificationem physicarum scopulorum curalii structurarum adiuvare possunt qui in aquis tropicis et subtropicis fiunt, inter quas Magna Curalii Obex ante litus Terrae Reginae, Australiae. Alia curalia se cum algis non consociant, qua re in multo altiore aqua habitare possunt; exempli gratia, Lophelia, genus aquae frigidae, usque ad 3000 metrorum superest. Exempla in Tumulis Darwinianis ad boreoccidentalem Caput Wrath Scotiae sitis habitant. Curalia etiam inventa sunt ante litora Civitatum Foederatarum, in Civitate Vasingtonia et Insulis Aleutiis in Alasca.

Pinacotheca

Vide imagines additas apud commons:category:Curalium et commons:category:Scopuli curalii.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Corallium  Vide "curalium" apud Vicispecies.
Corallium  Vicimedia Communia plura habent quae ad Anthozoa spectant (Coral, Corals).


Tags:

Corallium PinacothecaCorallium NotaeCorallium BibliographiaCorallium Nexus externiCoralliumAnthozoaCarbonatum calciiClassis (taxinomia)CnidariaGraeceHabitatioOceanusPhylumPolypusSceletusScopulus curaliiZona tropica

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Lingua SanscritaFacebookAbbatia territorialis Sancti Martini in Monte PannoniaeXensiaCaeruleusChristusMuseum BritannicumLitaniae LauretanaeGens humanaUroborusDonaldus TrumpThe Washington PostKatovicumInterreteSanscriceVaginaBotanice2012Caesar non supra grammaticosC++Alexander MagnusLyndon B. JohnsonSeraiumMedium aevumNovum Eboracum (urbs)InfinitasAdamnanus de IonaAquisgranumParticipiumTrinitasRecep Tayyip ErdoğanCiancianumAd usum DelphiniEtymologiaBulgariaTechnologiaMalus sieversiiSclopetum striatumLingua HebraicaFlorentiaAequatoriaIanuariusUniversitas HarvardianaLingua CroaticaMetaphysica (Corpus Aristotelicum)25 AprilisBrunsvicumQSalus publicaValerius AedituusMarcus Rebilus ApronianusStrongyle insulaIosephus (sanctus)Liuva II (rex Visigothorum)NederlandiaDenariusGregorius RasputinEcclesia Sancti SepulcriCurseniPenisCoitusCastellum Sancti Angeli (Roma)SpatitempusGeorgiaReligio ChristianaSollemnitas Omnium SanctorumSpringeBlogHelvetiaArs amatoriaradiatio ultraviolacea🡆 More